sunt aedificiorum perfectionibus, quemadmodum vide-
antur esse ab natura rerum procreatac, quibusque mix-
tionibus principiorurn congressus temperentur, ratioci-
nabur. Sunt et haec ipsa Vitruvii verba 1. c. Sed
idem in Praefatione libri 2 ubi eadem repetit, addit:
Sed antequam naturales res incipiam explicare, de aedi-
ficiorurn rationibus, unde inibia ceperint, et ubi creve-
rint eorum inventiones, anteponam, et insequar irigres-
sus antiquitatis rerum. naturae et eorum, qui .initia
humanitatis et inventiones perquisitas scriptorurn prae-
ceptis dedicaverunt.
Tertius de deorum immortaliurh aedibus sacris doceb
et uti oporteat perscriptas esse, ut est in Praefatione;
sed accuratius idem in Praefatione libri quarti: Ter-
tio, inquit, de aedium sacrarum dispositionibus et de
earum generum varietate, quasque et quob habeant
species, earurnque quae sinb in singulis generibus distri-
hutiones, ex tribus generibus, quae subtilissimas habe-
rent proportionibus modulorum qualitates lonici generis
moribus, docui.
Quartus de Doricis Corinthiisque institutis et moribus
dicit, corumque discrimina et proprietates explicat,
ut est in Praefatione. Primum igitur docet de tribus
generibus columnarum et epistyliorum ornamentis, eo-
rumque inventione; deinde de columnis Corinthiis,
de aedibus Doricis; postea de cellarum pronaique in-
teriore dispositione; abhinc de ostiorum rationibus;
demum de aedibus Tuscanicis, rotundis, aliisque generibus
aedium sacrarum; denique de aris deorum
ordinandis.
Quintus liber de communium, id est publicorum,
operum distributionibus reddit explicationes, ut est in
extremo libro quarto, seu de coirnnunium operum
opportunitate, ut est in Praefatione libri sexti. In Praefatione
libri quinti est: Publicorum locorum expediam
dispositiones, primurnque forum uti oporteat constitui,
dicam. Cum foro igitur explicat basilicarum rationes,
deinceps aerarium, cârcerem et curiam; postea thea-
trum, in quo vasa sive 1jju ia disponit, eorumque
occasione de Tmusica dissent eiusque doctrinam ad
qf s ia disponenda in tbeatro accommodât. Sequitur
de porticu et ceteris partibus theatri; deinde de tribus
scenarum generibus. Postea de theatro Graecorum.
Interseritur disputatio physica de loco tbeatro eligendo
voci et declamationi actorum accommodato. Abhinc
est de porticibus post scenam et ambulationibus. Ad-
duntur balnearum dispositiones et partes: demum pa-
laestrarum aedificationes : denique portuum et molium
structurae.
Sextus liber privatorum, aedificiorum ratiocinationes
et commensus symmetriarum explicat, ut est in Praefatione.
Incipit igitur de aedificiis secundum locorum
proprietates disponendis docere, ubi nationum natu-
ras et ingenia diversa ex toeli inclinatione et tempe-
ratione diversa interpretatur. Sequitur de aedificiorum
privatorum proportionibus accommodatis ad na-
turam loci, usum et speciem. Deinceps explicantur
cava aedium, atria, alae, tabulinum et peristylium :
postea triclinia, exedrae, bibliothecae, pinacothecae,
oeci Corinthii, Aégyptii, Cyziceni, et quibus proprie-
tatibus genera aedificiorum ad usum et coeli regiones
apte debeant spec tare. Postea docetur, quibus rationibus
privatis aedificiis propria loca patribus familia-
rum et quemadmodum communia cum extraneis aedi-
ficari debeant. Absolutis urbanis habitationibus aedificiorum
rusticorum rationes tradit; a quibus redit ad
d