castellum Larignuxn item materies larigna est appel-
lata. Haec autem per Padum Ravennam deportatur,
in colonia Fanestri, risauri, Anconae, rfeliquisque,
quae sunt in ea regione, municipiis praebetur. Cuius
materiei si esset facultas apportationibus ad ur-
bem, maximae haberentur in aedificiis utilitates; etsi
non in omnibus, certe tabulae in subgrundiis circum
insulas si essent ex ea collocatae, ab traiectionibus
incendiorum aedificia periculo liberarentur, quod eae
nec flammam nec carbonem possunt recipere nec fa-
1 7 cere per se. Sunt autem eae arbores foliis similes
pini, materia earum prolixa, tractabilis ad intestinum
opus non minus quam sappinea, habetque resinam
liquidam mellis Attici colore, quae etiam medetur
phthisicis. De singulis generibus, quibus proprietati-
bus e natura rerum yideantur esse comparatae, qui-
busque procreantur rationibus, exposui: insequitur
animadversio, quid ita, quae in urbe supernas dici-
tur abies, deterior est, quae infernas, egregios in
aedificiis ad diutumitatem praestat usus. Et de his
rebus, quemadmodum videantur e locorum proprie-
tatibus habere vitia aut virtutes, uti sint consideran-
tibus apertiora, exponam.
C A P U T X.
D e abiete su p e rn a t e et in f e rn a t e eum Apen-
nini d e s c r ip t io n e .
i Montis Apennini primae radices ab Tyrrheno mari
in Alpes et in extremas Hetruriae regiones oriuntur:
eius vero montis iugum se circumagens et media curvatura
prope tangens oras maris Adriatici pertingit
circuitionibus contra fretum. Itaque citerior eins cur-
vatura, quae vergit ad Hetruriae Campaniaeque regiones
, apricis est potestatibus: namque impetus habet
perpetuos ad sobs cursum. Ulterior autem, quae
est proclinata ad superum mare, septentrionali regioni
subiecta, continetur umbrosis et opacis perpetuitati-
bus. Itaque quae in ea parte nascuntur arbores,
humida potestate nutritae, non solum ipsae augentur
amplissimis magnitudinibus, sed earum quoque venae
humoris copia repletae, turgentes liquoris abundan-
tia, saturantur. Cum autem excisae et dolatae vitalem
potestatem amiserint, venarum rigore permanente,
siccescendo propter raritatem fiunt inanes et evanidae,
ideoque in aedificiis non possunt habere diuturnita-
tem. Quae autem ad solis cursum spectantibus lo- s
cis procreantur, non habentes interveniorum raritates,
siccitatibus exuctae solidantur, quia sol non modo ex ,
terra lambendo sed etiam ex arboribus educit humores.
Itaque quae sunt in apricis regionibus spissis venarum
crebritatibus solidatae, non habentes ex humore raritatem
, cum in materiam perdolantur, reddunt magnas
utilitates ad vetustatem. Ideo infernates, quae ex apricis
locis apportantur, meliores sunt, quam quae ab
opacis de supernatibus advehuntur.
Quantum änimo considerare potui, de copiis, quae 3
sunt necessariae m aedificiorum comparationibus, et
quibus temperaturis e rerum natura principiorum
habere videantur mixtionem, quaeque insunt in singulis
generibus virtutes et vitia, uti non sint ignota
aedificantibus, exposui. Ergo quoniam de apparatio-
nibus est explicatum, in ceteris voluminibus de ipsis