î i rum dimidia latitudinis addita constituuntur. In his
aedificiorqm generihus omnes sunt faciendae earuin
symmetriarum rationes, quae sine impeditione loci
fieri poterunt: luminaque parietum, altitudinibus si
non obscurabuntur, faciliter erunt explicata : sin autem
impedientur ab angustiis aut aliis necessitatibus, tum
erit, ut ingenio et acumine de symmetriis detractio-
nes aut adiectiones fiant, uti non dissimiies veris
symmetriis perficiantur venustates.
CAPUT ÏY. (vulgo VII.)
A d quas coel i r egione s quaeque a e d i f i c i o -
rum g e n e r a spe c tare debeant , ut usui et
s a lu b r i t a t i sint idonea.
1 Nunc explicabimus quibus proprietatibus genera
aedificiorum ad usum et coeli regiones apte debeant
spectare. Hiberna triclinia et balnearia uti occiden-
tem hibernum spectent, ideo quod vespertino lumine
opus est uti; praeterea quod etiam sol occidens ad-
versus habens splendorem, calorem remittens, efficit
vespertino tempore regionem tepidiorem. Cubicula et
bibliothecae ad orientem spectare debent; usus enim
matutinum postulat lumen : item in bibliothecis libri
non putrescent. Nam quaecunque ad meridiem et
occidentem spectant, a tineis et humore libri vitiantui’,
quod venti humidi advenientes procréant eas et alunt,
infundentesque humidos spiritus pallore volumina cor-
2 rumpunt. Triclinia verna et autumnalia ad orientem
praetenta luminibusj turn enim adversus solis impetus
progrediens ad oçcidentem efficit ea temperata ad id
tempus, quo opus [ solitum ] est uti. Aestiva ad septen*
trionem, quod ea regio non ut reliquae per solstitium
propter calorem efficitur aestuosa, eo quod est aversa
a solis , cursu, semper refrigerata et salubritatem et
voluptatem in usu praestat. Non minus pinacothecae
et plumariorum textrina pictorumque officinae, uti
colores eofum in opere propter constantiam luminis
immutata perinaneant qualitate.
CAP UT V. (vulgo vm .)
De ae d i f i c i o r urn p r o p r i i s locis et gener i - ,
bus ad quas cunque per sonarum q u a l i ta t e s
c o nv enient ibus .
Cum ad regiones coeli ita ea fuerint disposita, i
tunc etiam animadvertendum est, quibus rationibus
privatis aedificiis propria loca patribus familiarum,
et quemadmodum communia cum extraneis aedificari
debeant. Namque ex his quae propria sunt, in ea non
est potestas omnibus introeundi nisi invitatis ; quemadmodum
sunt cubicula, ^triclinia, balneae ceteraque,
quae ëasdem habent usus rationes. Communia autem
sunt, quibus etiam invocati suo iure de populo pos-
sunt venire, id est vestibula, cava aedium, peristylia,
quaeque eundem habere possunt usum. Igitur his
qui communi sunt fortuna, non necessaria magnifica
vestibula, nec tablina neque atria, quod hi aliis officia
praestant ainbiundo, quae ab aliis ambiuntur.
Qui autem fructibus rusticis serviunt, in eorum ve- 2
stdndis stabula, tabernae, in aedibus cryptae, horrea,
apothecae ceteraque, quae ad fructus servandos inagis
quam ad elegantiae decorem possunt esse, ita sunt