tio, non erit Spiritus animalis neque erectio firma,
cibique vires non poterunt habere concoctionis tem-
peraturam. Item si non terrestri cibo membra corporis
alantur, deficient, et ita a terreni principii
3 mixtione erunt deserta. Animalia vero si fuerint sine
humoris potestate, exsanguinata et exucta a princi-
piorum liquore interarescent. Igitur divina mens quae
proprie necessaria essent gentibus non constituit dif-
ficilia et cara, uti sunt margaritae, aurum, argentum,
ceteraque, quae nec corpus nec natura desiderat, sed
sine quibus mortalium vita non potest esse tuta; effu-
dit ad manum parata per omnem mundum. Itaque
ex his si quid forte desit in corpore spiritus', ad
restituendum aer assignatus id praestat: apparatus
autem ad auxilia caloris solis impetus et ignis inventus
tutiorem efficit vitam: item terrenus fructus esca-
rum praestans copiis supervacuis desiderationes alit
et nutrit animales pascendo continenter: aqua vero,
non solum potus sed infinitas usui praebendo necessitates,
gratas quod est gratuita praestat utilitates.
4 Ex eo etiam qui sacerdotia gerunt moribus Aegyptio-
rum, ostendunt omnes res e liquoris potestate consi-
stere: itaque cum hydria aquae ad templum aedem-
que casta religione refertur, tunc in terra procum-
bentes, manibus ad coelum sublatis inventionibus gra-
tias agunt divinae benignitatis. Cum ergo et a phy-
sicis et a philosophis et ab sacerdotibus iudicetur ex
potestate aquae omnes res constare, putavi, quoniam
in prioribus septem voluminibus rationes aedificiorum
sunt expositae, in hoc oportere de inventionibus
aquae, quasque habeat in locorum proprietatibus virtu-
tes, quibusque rationibus ducatur, et quemadmodurn
interea probetur, scribere.
C A P U T I.
De aquae in v e n t io n ib u s .
Est enim maxime necessaria et ad vitam et ad 1
delectationes et ad usum quotidianum. Ea autem fa-
cilior erit, si fontes erunt aperti etfluentes: sin autem
non profluent, quaerenda sub terra sunt capita et
colligenda, quae sic erunt experienda: uti procum-
batur in dentes7 antequam sol exortus fuerit, in locis
quibus erit quaerendum, et in%terra mento collocato
et fulto prospiciantur eae regiones. Sic enim non
errabit excelsius quam oporteat visus, cum erit im-
motum mentum, sed libratam altitudinem in regioni-
bus certa finitione designabit. Tunc in quibus locis
videbuntur humores concrispantes et in aera surgen-
tes , ibi fodiatur: non enim in sicco loco hoc signum
potest fieri. Item animadvertendum est quaerentibus 2
aquam, quo genere sint loca; certa enim sunt in
quibus nascitur. In creta tenuis et exilis et non alta
est copia; ea erit non optimo sapore. Item sabulone
soluto tenuis sed [s i] inferioribus locis invenietur;
ea erit limosa et insuavis. In terra autem nigra su-
dores et stillae exiles inveniuntur, quae ex hibernis
tempestatibus collectae in spissis et solidis locis sub-
sidunt; eae habent optimum saporem. Glarea vero
mediocres et non certae venae reperiuntur; eae quo-
que egregia sunt suavitate. Item sabulone masculo
arenaque et carbunculo certiores et stabiliores sunt
copiae, eaeque sunt bono sapore. Rubro saxo et
copiosae et bonae, si non per intervenia dilabantur
et liquescant. Sub radicibus autem montium et in