explicabitur sic. Frons loci, quae in aede constituta
fuerit, si tetrastylos facienda fuerit, dividatur in partes
undecim semis praeter crepidines et proiecturas
spirarum : si sex erit columnarum, in partes decern et
octo: si octastylos constituetur, dividatur in XXIIII
et semissem. Item ex his partibus, sive tetrastyli
sive hexastyli sive octastyli, una pars sumatur, eaque
erit modulus: cuius moduli unius erit crassitudo columnarum.
Intercolumnia singula praeter mediana
modulorum duorum et moduli quartae partis; mediana
in fronte et postico singula ternum modulorum. Ipsa-
rum columnarum altitudo erit modulorum octo et di-
midiae moduli partis. Ita ex ea divisione intercolumnia
altitudinesque columnarum habebynt iustam
8 rationem. Huius exemplar Romae nullum habemus,
sed in Asia Teo hexastylon Liberi Patris. Eas autem
symmetrias constituit Hermogenes, qui etiam primus
hexastylum Pseudodipterive rationem invenit. Ex
Dipteri enim aedis symmetria sustulit interiores ordines
columnarum XXXVIII, eaque ratione sumptus operas-
que compendii fecit. Is in medio ambulationi laxa-
mentum egregie circa cell am fecit, de aspectuque niliil
imminuit, sed sine desiderio supervacuorum conserva-
9 vit auctoritatem totius operis distributione. Pteroma-
tos enim ratio et columnarum circum aedem dispositio
ideo est inventa, ut aspectus propter asperitatem inter-
columniorum haberet auctoritatem.: praeterea si et im-
brium aquae vis occupaverit et intercluserit hominum
multitudinem, ut habeat in aede circaque cellam cum
laxamento liberam moram. Haec autem ita explicantur
in Pseudodipteris aedium dispositionibus. Quare vi-
detur acuta magnaque solertia effectus operum Hermogenes
fecisse, reliquisseque fontes, unde posteri
possent haurire disciplinarum rationes. Aedibus Arae-
ostylis columnae sic suiit faciendae, uti crassitudines
earurn sint partis octavae ad altitudines: item in Dia-
stvlo dimetienda est altitudo columnae in partes octo
et diinidiam, et unius partis crassitudo columnae col-
locetur. In Systylo altitudo dividatur in novem et
diinidiam partem, et ex eis una ad crassitudinem columnae
detur: item in Pycnostylo dividenda est altitudo
in partes decern, et eius una pars facienda est columnae
crassitudo. Eustyli autem aedis columnae ut Systyli
in novem partes altitudo dividatur et dimidiam, et
eius una pars constituatur in crassitudine imi scapi:
ita habebitur pro rata parte intercolumniorum ratio.
Quemadmodum enim crescunt spatia inter columnas,
ita proportionibus adaugendae sunt crassitudines sca-
porum. Namque si in Araeostylo nona aut decima
pars crassitudinis fuerit, tenuis et exilis apparebit,
ideo quod per latitudinem intercolumniorum aer con-
sumit et imminuit aspectus scaporum crassitudinem.
Contra vero Pycnostylis si octava pars crassitudinis
fuerit, propter crebritatem et angustias intercolumniorum
tumidam et invenustam efficiet speciem. Itaque
generis operis oportet persequi symmetrias. Etiamque
anOgulares columnae crassiores faciendae sunt ex suo
diametro quinquagesima parte, quod eae ab aere cir-
cumciduntur, et graciliores esse videntur aspicientibus.
Ergo quod oculos fallit, ratiöcinatione est exaequan-
dum. Contracturae autem in summis columnarum
hypotracheliis ita faciendae videntur, uti si columna
sit ab minimo ad pedes quindenos, ima crassitudo
dividatur in partes sex, et earum partium quinque
summa constituatur: item quae erit ab quindecim
pedibus ad pedes viginti, scapus imus in partes sex