Deinde specicm dixit pro aspectu, idque vocabulum
ad aedificiorum referendum videtur. Quod nisi fece-
ris , oratio multo durior atque insolentior erit : uti
de incerta re certae imagines aedificiorum — redde-
rent speciem. Simul enim pictä aedificiä res incerta,
eorum vero imagines ad oculum perlatae aedificiorum
imagines mutato vocabulo, quasi de re diversa sermo
sit, dicuntur, et hae aedificiorum imagines dicuntur
de re incerta speciçjn reddere admodum inusitate!
Atque haec mihi princeps in Vitruvio causa ora-
tionis non solum minus elegantis et purae, sed vitio-
sae etiam interdum et perplexae saepe atque obscu-
rae esse videtur. Obscuns lgitur ut lucem afferrem,
consuetudo sermonis Idtiiu omnis citcjuc nsus «mticjiio-
rum et aequalium scriptorum fuerunt pervestiganda,
si quis alius eo verbo uno pluribusve in earn senten-
tiam usus fuerit, in quam locum aliquem dubium ac-
cipiendum esse viri docti existimarunt. Deinde superior
atque inferior scriptura libri perquirenda et com-
paranda fuit, ut id, quod quaerebatur, fieret perspi-
cuum. Saepe accidit, ut verba aliquot ipsa separa-
tim ex se considerata dubitationem haberent, quae si
ex omni scriptura et scriptoris consilio et fine consi-
derabantur, perspicua fiebant. Singulis igitur in lods
tota scriptura omnibus ex partiïj,us ita fuit perten-
tanda, si quid aut ad id sit appositum, quod ipse a
Vitruvio scriptum ex fide librorum scriptorum inter-
pretabar, aut ei, quod Iucundus aliive Interprètes a
Vitruvio scriptum affinnaverant, adversetur. Ubi adi-
tus patebat ad fontem graecum, unde derivaverat sua
Vitruvius, diligenter graecum exemplar comparavi lectoribusque
ad iudicandum apposui. Saepissime tarnen
decurrendum mihi fuit ad divinationem aliquam, ut,
si fieri posset, assequerer vocabula graeca, quibus
usi fuisse videbantur artifices et scriptores graeci, a
quibus mutuatus ea in sermonem latinum transtulit
Vitruvius. Exempli causa nominabo dispositionum species
tres libri 1 cap. 2. Exemplar autem graecum ubi
deficit, ex quo scriptoris voluntatem interpretemur,
superest, ut domesticis suspicionibns earn perscrute-
mur. Turn vero iudicium omne redit aut ad sermonis
latini peritiam, aut ad rei de qua agitur scien-
tiam, aut denique ad utramque cognitionem coniun-
ctam. In qua posteriore conditione vereor admodum,
ne iudicium meum claudicare interdum artificibus vi-
deatur, neque mihi id ipsum acciderit, quod omni
diligentia adhibita cavendum mihi esse videbam. Quo-
tiescunque enim Vitruvii doctrina ipsam artem archi-
tectonicam rationibus aut suis aut geometricis definit
et tractat, multo facilius peritus aliquis utriusque
seientiae artifex ex ipsa re, vel ex verbo uno pluribusve
adiectis, vel denique ex simili eadem de re aut
de cognata aliqua tractatione assumet facultatem con-
iiciendi vel intelligendi et iudicandi, quid scriptor
fieri voluerit, quid ex artis praescriptione fieri debeat,
et quam id magis commode fieri possit, quod ipse
interpretetur, quam id,, quod Philologus penitiore
artis et scientiae cognitione non instructus sed Gram-
maticae et Criticae leges in singulis vocabulis inter-
pretandis secutus acceperit. Itaque fieri aliter non
potest, nisi ut artifici rei alicuius interdum neque
administratio neque exitus ullus esse videatur, quam
Philologus facile et commode transigi posse existimabat.
ƒ