CAPUT VI. (vulgo XI)
D e cochlea quae ma gn am copiant e x tol l i t
aquae sed non tarn alte.
1 Est autem etiam cochleae ratio, quae magnam
vim haurit aquae, sed non tarn alte tollit, quam
rota. Eius autem ratio sic expeditur. Tignum sumi-
tur, cuius tigni quanta fuerit pedum longitudo, tanta
digitorum expeditur crassitudo. Id ad circinum ro-
tundatur: in capitibus circino dividuntur circinatio-
nes eorum tetrantibus in partes quatuor et octanti-
bus in partes octo [ductis lineis,] eaeque lineae ita
collocentur, uti, piano posito tigno ad libellam, utrius-
que capitis lineae inter se respondeant: item in tigno
piano collocata lineae ab capite ad alterum caput
perducantur ad perpendiculum convenientes, et quam
magna par? sit octava circinationis tigni, tam magna
spatia dividantur in longitudinem. Sic et in rotun-
datione et in longitudine aequalia spatia fient. Ita
quo loci describuntur lineae, quae sunt in longitudinem
spectantes, faciendae decussationes, et in de-
2 cussationibus finita puncta. His ita emendate descri-
ptis, sumitur salignea tenuis aut de vitice secta régula,
quae uncta liquida pice figitur in primo de-
cussis puncto; deinde traiicitur oblique ad insequentes
longitudines et circuitiones [ decussiurn : ] item ex or-
dine progrediens, singula puncta praetereundo et cir-
cumvolvendo, collocatur in singulis decussationibus,
et ita pervenit et figitur ad earn lineam, recedens a
prima in octavum punctum, in qua prima pars eius
est fixa. Eo modo quantum progreditur oblique spatium
[e t ] per octo puncta, tantundem in longitudine
procedit ad octavum punctiim. Eadem ratione per
omne spatium longitudinis et rotunditatis singulis decussationibus
oblique fixae regulae per octo crassitu-
dinis divisiones involutes faciunt canales et iustam
cochleae naturalemque imitationem. Ita per id vesti- 5
oium aliae super alias figuntui' unctae pice liquxda,
et exaggerantur ad id , uti longitudinis octava pars
fiat summa crassitudo. Supra eas circiimdantur et
figuntur tabulae, quae pertegant earn involutionem:
tunc eae tabulae pice saturantur, et laminis ferreis
colligantur, ut ab aquae vi ne dissolvantur. Capita
tigni ferreis clavis et laminis continentur, iisque in-
figuntur stili ferrei: dextra autem ac sinistra cochleam
tigna collocantur in capitibus utraque parte habentia
transversaria confixa. In his foramina ferrea sunt
inclusa, inque ea inducuntur stili, et ita cochlea ho-
minibus calcantibus facit versationes. Erectio autem 4
eius ad inclinationem sic erit collocanda, uti quem-
admodum Pytliagoricum trigonum orthogonium descri-
bitur, sic id habeat responsum; id est uti dividatur
longitudo in partes quinque: earum trium extollatur
caput cochleae: ita erit ad perpendiculum ad imas
nares spatium earum quatuor. Qua ratione autem
oporteat id esse, in extremo libro eius forma descri-
pta est [in ipso tempore.]
Quae de materia fiunt organa quibus rationibus
perficiantur, quibusque rebus motus recipientia prae-
stent versationibus infinitas utilitates, ut essent notiora,
quam apertissime potui, perscripsi.