item manus palma ab articulo ad extremum medium
digitum tantundem: caput a mento ad summum verti-
cem octavae : tantundem ab imis cervicibus : ab summp
pectore ad imas radices capillorum sextae: ad summum
verticem quartae. Ipsius autem oris altitudinis tertia
pars est ab imo mento ad imas nares : nasus ab imis
naribus ad iïnem medium superciliorum tantundem; ab
ea fine ad imas radices capilli, ubi frons efficitur, item
tertiae partis. Pes vero altitudinis corporis sextae:
cubitus quartae : pectus item quartae. Reliqua quoque
membra suos habent commensus proportionis, quibus
etiam anti qui pictores et statuarii nobiles usi magnas
3 et infinitas laudes sunt assecuti. Similiter vero sacra-
rum aedium membra ad universam totius magnitudinis
summam ex partibus singulis convenientissimum debent
habere commensuum responsum. Item corporis centrum
medium naturaliter est umbilicus. Narnque si
homo collocatus fuerit supinus, manibus et pedibus
pansis, circinique collocatum centrum in umbilico eius,
circumagendo rotundationem utrarumque manuum et
pedum digiti linea tangentur. Non'minus quemadmo-
dum schéma rotundationis in corpore efficitur, item
quadrata designatio in eo invenitur. Nam si a pedibus
imis ad summum caput mensum erit, eaque mensura
relata fuerit ad manus pansas, invenietur eadem latitudo
uti altitudo, quemadmodum areae, quae ad normam
4 sunt quadratae. Ergo si ita natura composuit corpus
hominis, uti proportionibus membra ad summam figu-
rationem eius respondeant, cum causa constituisse vi-
dentur antiqui, ut etiam in operum perfectionibus sin-
gulorum membrörum ad universam figurae speciem ha-
beant commensus exactionera. Igitur cum in omnibus
operibus ordines traderent, id maxime in aedibus deorum,,
[in quibus] operum et laudes et culpae aeter-
nae solent permanere. Nec minus mensurarum ratio- 5
nes, quae in omnibus operibus videntur necessariae
esse, ex corporis membris collegerunt, uti digitum,
palmum, pedem, cubitum, et eas distribuerunt in
perfectum numerum, quem Graeci réXeiov dicunt.
Perfectum autem antiqui instituerunt numerum, qui
decem dicitur. Namque ex manibus denarius digito-
rum numerus; ex digitis vero palmus, et ab palmo
pes est inventus. Si autem in utrisque palmis ex
articulis ab natura decem sunt perfecti, etiam Platoni
placuit esse eum numerum ea re perfectum, quod ex
singularibus rebus, quae jiovabes apud Graecos di-
cuntur, perficitur decussis; quae simul ac undecim
aut duodecim sunt factae, quot superaverint, non
possunt esse perfectae, donee ad alterum decussim
pervenerint. Singuläres enim res particulae sünt eius
numeri. Mathematici vero contra disputantes ea re 6
perfectum esse dixerunt numerum, qui sex dicitur,
quod is numerus habet partitiones eorum rationibus
sex numero convenientes, sic sextantem unum, trien-
tem duo, semissem tria, bessern (quem bjj-ioipov dicunt)
quatuor, quintarium (quem Jtêvrajioipov dicunt)
quinque, perfectum sex. Cum ad supputatio-
nem crescat, supra sex adiecto asse, eyenrov; cum
facta sunt octo, (quod est tertia adiecta) ad tertia-
rium, qui ijcirpiros dicitur; dimidia adiecta cum
facta sunt novem, sesquialterum, qui 7)jiióXios appel-
latur; duabus partibus additis et decussi facto, bes
alterum, quem èxibijioipov vocitant; in undecim numero
quod adiecti sunt quinque, quintarium, quem
èKLKè.]XKTOv dicunt; duodecim autem, quod ex duo-
bus simplicibus numeris est effectus, butXoiöiojvct.