unum. Insuper autem ad capsum rhedae loculamen-
tum firmiter figatur, habens tympanum versatile in
cultro collocatum et in axiculo conplusum: in cuius
tympani fronte denticuli perficiantur aequaliter divisi
numero quadringenti, convenientes denticulo tympani
inferioris. Praeterea superiori tympano ad latus figa-
3 tur alter denticulus prominens extra dentes. Super
autem [tertium tympanum] planum eadem ratione
dentatum inclusum in altero loculamento collocetur,
convenientibus dentibus denticulo, qui in seCundi tympani
latere fuerit fixus: in eoque tympano foramina
fiant, quantum diurni itineris milliariorum numero
cum rheda possit exiri: minus plusve rem nihil im-
pedit: et in his foraminibus omnibus calculi rotundi
collocentur, inque eius tympani theca (sive id locu-
lamentum est) fiat foramen unum habens canalicu-
lum, qua calculi, qui in eo. tympano impositi fue-
rint, cum ad eum locum venerint, in rhedae capsum
et vas aeneum, quod erit suppositum, singuli cadere
4 possint. Ita cum rota progrediens secum agat tympanum
imum, et denticulum eius singulis versationibus
tympani superioris denticulos impulsu cogat prae-
terire, efficiet, u t, cum quatercenties imum versatum
fuerit, superius tympanum semel circumagatur, et
denticulus, qui est ad latus eius fixus, unum denticulum
tympani plani producat. Cum ergo quadrin-
gentis versationibus imi tympani semel superius versa-
bitur, progressus efficiet spatia pedum millia quinque,
id est passus mille. E x eo quot calculi deciderint,
sonando singula millia exisse monebunt. Numerus vero
calculorum ex imo collectus, summa diurni milliario-
5 rum itineris numerum indicabit. Navigationibus vero
similiter, paucis rebus commutatis, eadem ratione
efficiuntur. Namque traiicitur per latera parietum axis
habens extra navem prominentia capita, in quae in-
cluduntur rotae diametro. pedum quaternum, haben-
tes circa frontes affixas pinnas aquam tangentes: item
medius axis in media navi habet tympanum cum uno
denticulo extanti extra suam rotunditatem. Ad eum
locum collocatur loculamentum habens inclusum in se
tympanum, peraequatis dentibus quadringentis convenientibus
denticulo tympani, quod est in axe inclusum:
praeterea ad latus affixum extantem extra rotunditatem
alterum dentem. Unum insuper in altero 6
loculamento cum eo confixo inclusum tympanum planum
ad eundem modum dentatum [ collocetur, convenientibus]
dentibus denticulo, qui ,est ad latus fixus
tympani quod est in cultro collocatum, ita ut eos
dentes, qui sunt plani tympani, singulis versationibus
singulos dentes impellendo in orbem planum tympanum
verset. In piano autem tympano foramina
fiant, in quibus foraminibus collocabuntur calculi rotundi:
in theca eius tympani (sive loculamentum est)
unum foramen excavetur habens canaliculum, qua
calculus liberatus ab obstantia cum ceciderit in vas
aeneum, sonitum significet. Ita navis cum habuerit 7
impetum aut remorum aut ventorum flatu, pinnae
quae erunt in rotis tangentes aquam adversam, Vehe-
menti retrorsus impulsu coactae versabunt rotas: eae
autem involvendo se agent axem, axis vero tympanum:
cuius dens circumactus singulis versationibus singulos
secundi tympani dentes impellendo modicas efficit circi-
nationes. Ita cum quater centies ab pinnis rotae fuerint
yersatae, semel tympanum circumactum impellet dentem,
qui ad latus est fixus tympani plani: igitur circuitio
tympani plani quotienscunque ad foramen perducet