Delphicus Apollo Socratem omnium sapientissimum
Pythiae responsis est professus. Is autem memoratur
prudenter doctissimeque dixisse, oportuisse hominum
pectora fenestrata et aperta esse, uti non occultos
haberent sensus sed patentes ad considerandum. Uti-
nam vero rerum natura, sententiam eius secuta, ex-
plicata et apparentia ea constituisset! Si enim ita
fuisset, non solum laudes aut vitia animorum ad manual
aspicerentur, sed etiam disciplinarian scientiae
sub oculorum considerationem subiectae non incertis
iudiciis probarentur, sed et doctis et scientibus au-
ctoritas egregia et stabilis adderetur. Igitur quoniam
haec non ita, sed uti natura rerum voluit, sunt con-
stituta, non efficitur, ut possint homines, obscuratis
sub pectoribus ingeniis, scientias artificiorum penitus
latentes,* quemadmodum sint, iudicare. Ipsi autem
artifices, etiamsi polliceantur suam prudentiam, si
non pecunia sint copiosi, seu vetustate officinarum
habuerint notitiam, aut etiam gratia et forensi elo-
quentia non fuerint parati, pro industria studioi’um
auctoritates non possunt habere, ut eis, quod profi-
tentur, scire id credatur. Maxime autem id animad-
vertere possumus ab antiquis statuariis et pictoribus;