et mollis sustinere sedens sigillum, aut de radicibus
et coliculis ex parte flores dimidiataque sigilla pro.
creare? At haec falsa videntes homines non reprehen-
dunt, sed delectantur, neque animadvertunt si quid
eorum fieri potest nec ne. Iudiciis autem infirmis ob-
scuratae inentes non valent probare quod potest esse
cum auctontate et ratione decons. Neque enim pictur
e prohari dehent, quae non sunt similes veritati;
nec si factae sunt elegantes ah arte, ideo de his statim
dehet recte iudicari, nisi argumentations certas habu-
5 erint rationes sine offensionibus explicatas. Etenim
etiam Irallibus cqm Apaturius Alabandeus eleganti
manu finxisset scenam in minusculo theatro, quod
eriZiXijGiaGTijpiov apud eos vocitatur, in eaque fecisset
columnas, signa, Centauros sustinentes epistylia, tho-
lorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes versu-
ras, coronasque capitihus leoninis oinatas, quae
omnict stillicidiorum e tectis habent rationem; prae-
terea supra earn nihilominus episcenium, in quo tholi,
pronai, semifastigia, omnisque tecti varius picturis
fuerat xnnatus: itaque cum aspectus eius scenae propter
asperitatem eblandiretur omnium visus, et iam
id opus probare fuissent parati, turn Licinius mathe-
6 maticus prodiit et a i t : Alabandeos satis acutos ad
omnes res civiles haberi, sed .propter non magnum vi-
tiurn indecentiae insipientes eos esse iudicatos, quod
in gymnasio eorum quae sunt statuae omnes sunt causas
agentes, in foro autem discos tenentes aut currentes
seu pila ludentes: ita indecens inter locorum proprie-
tates status signorum publice civitati vitium existima-
tionis adiecit. Videamus item nunc ne Apaturii scena
efficiat et nos Alabandeos aut Abderitas. Quis enim
vestrum domos supra tegularum tecta potest habere
aut columnas seu fastigiorum explication es ? Haec
enim supra contignationes ponuntur, non supra tegularum
tecta. Si ergo quae non possunt in veritate ra-
tionem habere facti, in picturis probaverimus, accede-
mus et nos bis civitatibus, quae propter haec vitia insipientes
sunt iudicatae. Itaque Apaturius contra re- 7
spondere non est ausus, sed sustulit scenam, et ad ra-
tionem veritatis commutatam postea correctam appro-
bavit. Utinam dii immortales fecissent, ut Licinius
revivisceret, et corrigeret hanc amentiam tectoriorum-
que errantia instituta! Sed quare vincat veritatem
ratio falsa, non erit alienum exponere. Quod enim
antiqui insumentes laborem et industriam probare contend
ebant artibus, id nunc coloribus et eorum eleganti
specie consequuntur; et quam subtilitas artificis adii-
ciebat operibus auctoritatem, nunc dominicus sumptus
efficit ne desideretur. Quis enim antiquorum non uti 8
medicamento minio parce videtur usus esse? At nunc
passim plerumque toti parietes inducuntur: accedit
hue chrysocolla, ostrum, armenium. Haec vero cum
inducuntur, etsi non ab arte sunt posita, fulgentes
tarnen oculorum reddunt visus; et ideo quod pretiosa
sunt, legibus excipiuntur, ut ah domino non a redem-
ptore repraesententur.
Quae commonefacere potui, ut ab errore discedant
in opere tectorio, satis exposui: nunc de apparatio-
nibus, ut succurrere potuerit, dicam, et primum,
quoniam de calce initio est dictum, nunc de marmore
ponam.