que omnia ad columnarum rationem ex scriptis vo-
5 luminum superiorum explicentür. Media vero spatia,
quae erunt sub divo inter porticus, adornanda viri-
dibus videntur, quod hypaethrae ambulationes habent
magnam salubritatem, et primum oculorum, quod ex
viridibus subtilis et extenuatus aër propter motionem
corporis influens perlimat speciem, et ita auferens
ex oculis humorem crassum aciem tenuem et acutam
speciem relinquit. Praeterea cum corpus motionibus
in ambulatione calescat, humores ex membris aër exu-
gendo imminuit plenitates, extenuatque dissipando
6 quod plus inest, quam corpus potest sustinere. Hoe
autem ita esse ex eo licet animadvertere, quod sub
tectis. cum sint aquarum fontes aut etiam sub terra
palustris abundantia, ex bis nullus surgit humor ne-
bulosus, sed in apricis hypaethrisque locis, cum sol
oriens vapore tangit mundum, ex humidis et abun-
dantibus excitat humores, et etiam concrlobatos in
altitudinem tollit. Ergo si ita videtur, uti in hypae-
thris locis ab aëre humores ex corporibus exugantur
molestiores, quemadmodum ex terra per nebulas videntur,
non puto dubium esse, quin amplissimas et
ornatissimas sub divo hypaethrisque collocari oporteat
7 in civitatihus amhulationes. Eae autem uti sint semper
siccae et non lutosae, sic erit faciendum. Fo-
diantur et exinaniantur quam altissime, et dextra ac
sinistra structiles cloacae fiant, inque earum parieti-
bus, qui ad ambulationem spectaverint, tubuli in-
struantur inclinati fastigio in cloacas. His perfectis
compleantur ea loca carbonibus; deinde insuper sa-
bulone eae ambulationes sternantur et exaequentur:
ita propter carbonum naturalem raritatem et tubulo-
rum in cloacas instructionem excipientur aquarum
abundantiae, et ita siccae et sine humore perfectae
fuerint ambulationes.. Praeterea in his operibus the- 8
sauri sunt civitatibus in necessariis rebus a maiori-
bus constituti : in conclusionibtis enim reliqui omnes
faciliores sunt apparatus quam lignorum. Sal enim
facile ante importatur: frumenta publice privatimque
expeditius cougeruntur, et si desint, oleribus, carne,
seu leguminibus defenditur : aquae fossuris puteorum
et de coelo repentinis tempestatibus ex tegulis exci-
piuntur: de lignatione, quae maxime necessaria est adr
cibum excoquendum, difficilis et molesta est appara-
tio, qüod et tarde comportatur et plus cortsumitur.
In eiusmodi temporibus tune eae ambulationes aperiun- 9
tur, et mensurae tributim singulis capitibus designan-
tur. Ita duas res egregias hypaethrae ambulationes
praestant, unam in pace salubritatis, alteram in bello
salutis. Ergo his rationihus ambulationum explica-
tiones non solum post scenam theatri, sed etiam
omnium deorum templis effectae magnas civitatibus
praestare poterunt Utilitates,
Quoniam haec a nobis satis videntur esse expo-
sita, nunc insequentur balnearum dispositionum demon
s trationes.