;.i .
\
i 5ö C O M M E N T A R I T
«lixit. Bavbari, Perraltl et Galiani rationes supra explicavi, Super-
€st pictura Rodiana, quae ancones item capitibus supp'osuit pedum
vice, sed transversaria inter medlos fere ancones, et regulam col-
locavit ita, ut utrinque triangulum inter ancones et regulam con-
clusum describant obliqua, lineis ad .perpendiculum' descriptis
notata, quas duo perpendicula ex regula suspensa tangunt. Tab.
X V I Forma I. fn qua pictura transversaria mihi quidem rectius
collocata esse videntur , quam in locundi et Barbari forma, ubi
transversaria ita posita sunt, ut cum regula plana appareant, et
<incones potius transversanorum locum. obtineant.
Cborobaten a Barbaro pictum et a Perralto repetitum Gallus
Mariotte dicitur in minorem formam redactum correxisse et ad
usum aquae Hbrandae perfecisse, -narrante Perralto p. 2Ó5.
A D C A P U T V I . (vulgo V II.)
In titulo capitis seclusi \exha ,et de Sig nlnis operibus, quae
qui addidit, non intellexit Vitruvium Signina opera dicere ipsas
cisternas, ut ad sectionem 14 demonstrabitur.
tribus, riv is per canules structiles — Palladius IX Gap. X l
totum hoe caput liinc transtulisse videtur. Is igitur quartum genus
addit: dacitur aut fo rm a structili aut plumbeis fis tu lis aut
canalihus ligneis aut fic tilib u s tiihis. Formas structlles is dicit,
quos \ itiuvius rivos per canales structiles; Frontifius de Aquaed.
P' 1 4 fo rm as rivorum perforant dixit; sed idem p. 2 13 pro
ipsis a q u a e d u c t i b u s d i x i t , uti Sidonius Apollinaris Epistol.
I, 5 et Cassiodorus Variarum libro V II Formula VI. uti docuit
Poleni annotatio.
quorum hae sunt rationes — Vulgo erat ante Rodianam:
quorum eae rationes sunt. Rode primus "liane nostram scriptU'
ram dedit ex Guelf. sed falso addit auctoritatem Sulp. ibi enim est
quo7 um hae rationes sunt. Wrat. dat haec pro hae.
ut structura — Fran. in structura habet. Sequens fa s t ig a ta
lestitui ex Sulp. Guelf. Wrat. locundus male fa s t ig ia ta dedit.
Deinde aeque structurae Sulp. Wrat. Denique et minime Wrat.
A D X I B R I V I I I . C A P U T V. 3- i- 137
sola aqua tangat Sulp. Palladius ita tradit: Si per fo rm am du~
cetur , solidandüs est caualis, ne per rimas aqua possit elabi:
cuius magnitudo pro aquae niensura fa c ien d a est. S i per pla~
nurn v en ie t, iuLer centenos vel sexagenos pedes sensim recli~
netur structura in sesquipedem, ut vim possit habere currendi.
Cum qtio facit Compendium Architecturae cap. 6. S i planus locus
fu e r i t , pede semis intra caput aquae strucUira conlocetur; si
longior planitia f u e r i t , inter cerUenos v el sexagenos pedes structura
submittatur, ut aniru'ita aqua non pigro impetu decurrat.
Apertum est a Vitruvio neutrum locurn esse ductiim; igitur Pal-
ladii correctio e Vitruvio non est ducenda nee omnino tentanda.
Libramentum enim soli formarum non ubique idem fuit observa*
turn, monente Poleno ad Frontinum p. 63. Accedit auctoritas
Plinii 3 1 sect. 3 1. Libramentum aquae in centeiios pedes sicilici
minimum e r it : id est pollicis parte quarta.
castellum — Festus: D iv id icula antiqui dieehant quae mine
sunt castella, ex quibus a rivo communi aquam quisque in siium
fin d um ducit.
recipiendum aquam — Solus Guelf. liber recipiendam dat;
deinde immissarum W^ratisl. Baldus cum Sipontino emissarium
scribi voluit; idem cum Frontino erogatorio comparavit, de quo
est; meminerimus omnern aquam, quoties ex erogatorio venit,
et intra b re v e . spatium in castellum cadit. Dubitat tarnen ipse,
an erogatorium, utpote unum, cum emissariis pluribus possit
recte componi; Vitruvio etiam e castello venire aquam in emissa-
ria, Frontino in castellum ex erogatorio. Scilicet fefellit Baldum
in loco Frontini p. xoo inepta locundi interpolatio, cuius audacia
non minus in Frontino incrustando quam in Vitruvio grassata est,
quaeque eo usque latuit, donec Polenus Codices Frontini paucos,
quii supersunt, comparasset. In illo igitur loco Codicum est
lacuna, quam Polenus verbis altiore loco interpolavit exemplo et
auctoiitate Pithoei ductus. Subiungit enim Frontinus: quoties
- vero ex humiliore, id est minore pressura, longius ducatur.
Frontini igitur est nullum, sed id locundi temeritati
1 -1
n
!