
CAP. I I .
CAP. III.
opuscula edidlsse egregia, sed ad manus nostras nondum peruenerunt ;
Felicissimus tamen, et nimium felix, cui dedit Deus studiorum eius omnia
perpendere dicta. Floruit namque vir iste sublimis , ac beatissimus doctor
, et praesul, Mauricio Augusto régnante.
j . ASTVRIVS post Audentium in toletana vrbe sedis metropolis pro-
uinciae Carthaginis pontifex successor obuenit , vir egregius adsignans
opera virtutum plus exemplo viuendi, quam calamo scribentis . Hic et
sacerdotio beatus,et miraculo dignus , quia quibus iungeretur in caelo,
eorum terreno reperire membra meruit in sepulcro . Nam quum sedis suae
sacerdotio fungeretur, diuina dicitur reuelatione commonitus complutensi
sepultos municipio, quod ab vrbe eius ferme sexagesimo miliario situm
est, Dei martyres perscrùtari. Qui concitus accurrens, quos et tellus ag-
geris , et obliuio temporis presserat, in lucem , et gloriam terrenae co-
gnitionis prouehendos inuenit. Quibus reperds, redire in sedem renuens,
seruitute simul, et assiduitate sanctis innexus , diem clausit extremum .
Cuius tamen sedem, donee vixit, nemo adiit. Inde, vt antiquitas fert,
in Toleto sacerdos nonus, et in Compluto agnoscitur primus •
6. MONTANVS post Celsum primae sedis prouineiae Carthaginis to-
letanae vrbis cathedram tenuit : homo et virtute spiritus nitens, et elo-
quii opportunitate decorus , regimen honoris retentauit, ac disposuit, con-
digpo, caelestique iure simul, et ordine . Scripsit epistolas duas ecclesia-
sticae vtilitatis disciplina consertas , e quibus vnam Palentiae habitato-
ribus , in qua presbyteros chrisma conficere, episcoposque alienae dioecesis
alterius territorii ecclesias consecrare , magna perhibetur prohibere aucto-
ritate , sacrarum literarum testimoniis affirmans, id ipsum fieri penitus
non licere .
7. Amatores quoque Priscillianae sectae, licet non operarentur eadem,
quia tamen memoriam eius amore retinerent, abdicat ,e t exprobrat, com-
memorans, quod in libris beatissimi Turibii episcopi ad Leonem Papam
missis, eadem Priscillianorum haeresis detecta, conuicta , atque decenter
maneat
5. Asturius, forte qui in cone, tolet.
— Audentium . Audatii episcopi hispani
meminit Gennadius . - Martyres . Sanctos
Jasmin, et Pastorem passos sub Datiano,
de quibus Prudentius . PEREZ.
ïb. De inuentione corporum SS. Iu-
sti , et Pastoris, ac de Asturio agit Flo-
rezius toiil. 7. Hisp. sacr. pag. 177. et
seqq. Asturius a S. lldefonso dicitur sacerdos
, seu: episcopus in Toleto norms
, quia gothorum tempore primi Eu-
genii martyris memoria in Hispania non
Videtur conseruata. Vide notam Perezii
infra num. 18. AREV.
6. Monta ni archiepis cop: toletani duas
epistolas, quorum Ildefinsus meminit, nos
habemus nondum éditas . Is vero Turi-
bius, ad quern Montanus scribit, mona-
chus fuit palentinus, valde diuersus a san-
cto Turibio asturicensi episcopo , cuius
corpus Lebanae apud astures colitur . Est
et tertius Turibius notarius romanae sedis
, cuius mentiofit in primo concilio bra-
carensi. PEREZ.
lb. In editione Grialii vnam Païen-
tinae, per errorém, vt videtur . De Montano
, eiusque operibus vide tom. 1. Pa-
trum toletanorum , vbi etiam de Turi-
biorum numéro ex Aguirrio . Epistolae
Montani primum ab Aguirrio , deinde a
Florezio, postremo cit. tom. 1. Patrum
toletanorum editae fuerunt. AK.
mâneat abdicate. Aliam vero epistolam ad Turibium religiosutti, in qua
collaudans eum , quod culturam destruxerit idolorum, commktit et sa-
cerdotalis auctoritatem vigoris , per quam presbyteros chnsma conficere ,
et episcopos alienae sortis alterius dioecesis ecclesias consecrare magna
compescat inuectione. , . .
8 Hie vir antiquissima, fidehque relatione narratur ad exprobratio-
nem infamiae tamdiu prunas tenuisse in vestimento ardentes, donee coram
sedis suae sacro altari totius missae celebritatem per semetipsum ex-
pleret. Peractis autem solemnibus, nec prunae ignem , nec vestis inuenta
est amisisse decorem . Tunc Deo relatis gratiarum actiombus , per sim-
plicem naturam ignis conuicta est et fallacia detestabilis accusantis, et innocents
beatissimi sacerdotis . Gloriosus habitus fuit temporibus Amala-
rici régis annis nouem pontificatus tenuit dignitatem . ^ b
^ o . DONATVS et professione, et opere monachus; cuiusdam eremitae c a p . IV»
fertur in Africa extitisse discipulus. Hie violentias barbararum gentium
imminere conspiciens, atque ouilis dissipationem , et gregis monachorutiï
pericula pertimescens, ferine cum septuaginta monachis , copiosisque libro-
rum codicibus nauali vehiculo in Hispaniam commeauit. Cui ab illustri.
religiosaque femina Minicea subsidiis,ac rerum opibus ininistratis, Seruf-
tanum monasterium visus est construxisse. Iste prior in Hispaniam mo-
nasticae obseruantiae vsum, et régulant dicitur adduxisse : tarn viuens virtutum
exemplis nobilis,quam defunctus memoriae claritate sublimis. Hi_c
et in praesenti luce subsistens, et in crypta sepulcri quiescens , signis qui-
busdam proditur effulgere salutis, vnde et monumentum eius honorabi-
liter colere perhibentur incolae regionis .
10. AVRAS1VS toletanae ecclesiae pontifex, metropolis vrbis, post c a p . V*
Adelphium in loco asciscitur sacerdotis, vir bonus, regiminis auctoritate
praeclarus, domesticis rebus bene dispositus, aduersitatibus infixis constan-
ter erectus : qui quanto extitit temperatior mansuetis, tanto fortior semper
fuit inuentus aduersis. Plus illi intentio in defensione veritatis, quam
in scribendi exercitio mansit : vnde perfectissimis viris compar habetur.
8. Amalarici. Et ita subscribit Montanus
in 2. concil. tolet. anno 5• Ama-
larici . PEREZ.
lb. Ad exprobrationem: al. ad expro-
bationem . Iliud Schottus praeferre videtur,
hoc est, ad depellendam infamiam,
quae illi probro dabatur: nam exproba-
tio pro improbatione non dicitur . Ad-
nertit Mariana, Honorium i l l . id genus
compurgationis vulgaris , quod multis in
locis inualuerat ^ anciquasse . Pro beatissimi
in textu Griaiii beatissima . AR.
9. Donatum mirabilium operatorem
vocat Ioann. Biclar. an. 572.- De monaster
y Seruitano Isidorus in Eutropio.PEREZ.
Jb. Seruitanum: ita legitur apud S.Isilom.
Vll.
dorum num. 6 4 ., siue a Setabi , siue a
Seruis Dei id nomen fluxerit - In edi-
tionibus S. Ildefonsi scribitur Siruitanum.
Vide Florezium tom. 8. pag.60, et seqq.
Mabillonius tom. 1. Annal. Benedict.
pag. 157. obseruat, Donatum hune afrum
laiîdari a S. Ildefonso ex pietate , non
quia aliquid scripserit, ac perperam Mi-
raeum huic tribuere regulam Donati episcopi
Vesontiensis ad virgines iussanen-
ses. Ex Marianae exemplari posui hic
et in praesenti : alii omittunt et . AR.
10. Pro praeclarus cod. tolet. prae-
clarens . Miraeus a i t , Aurasium succès-
sorem Adelphii in sede toletana dici >
omisso Conantio 3 fortasse quia hic non
Y