
D E N A T V R A R E R V M ,
C A P V T X X I .
De lunae eclipsi.
i . I_ Juna non deficit,sed obumbratur ,nec diminutionem sentit
corporis, sed obiectu obumbrantis terrae casnm patitur lurninis .
Hanc enim philosophi non habere lumen proprium, sed eandem a
sole illuminari defendunt: et quia ea dimensione distat a sole , vt
per mediam terram , siquid directum traiiciatur , contingere possit
solem sub terram, lunam autem supra terram : et quia vsque ad
lunarem circulum vmbra terrae extenditur, ideo euenit nonnum-
quam , vt solis radii, obiiciente se mole terrae, vel vmbra, ad earn
non perueniant.
2. Patitur autem hoc quintadecima luna, quousque centrum,
atque vmbram obstantis terrae exeat, videatque solem , vel a sole
videatur. Constat ergo,lunam ex solis radiis lumen accipere , et
dum obiectu terrae solem non aspexerit, tunc lumen amittere . Nam
dicunt stoici, omnem terram montibus claudi, quorum vmbra fer«
tur luna subito non apparere. Vnde Lucanus : lam Phoebe totum
fratri quum redderet orbem, - Terrarum subita percussa expalluit
•vmbra..
3. Figuraliter autem per lunae defectum ecclesiae persecutiones
intelliguntur , quando martyrum caedibus , et effusione sanguinis,
tamquam illo defectu , et obscuratione , quasi cruentam faciem luna
ostendere videtur,vt a nomine christiano terreantur infirmi. Sed
sicut ista post defectum perspicua illustratione clarescit, adeo vt
nihil detrimenti sensisse videatur, ita ecclesia , postquam per mar*
tyrum confessionem suum pro Christo sanguinem fuderit, maiore
fidei claritate refulget, atque insigniori lumine decorata semetipsam
latius in toto orbe diffundit.
Cap. XXI. n. 1 Pleraque ex eodem
Hygin. cap. de luna . GRIAL •
a. Nam dicunt stoici : ita mss- e. Historici
impress. Hyginus, Etst nonnulli
dixerunt in solis cursu euenire, yt quuro
peruenerit ad eum locum , vbi occidcre
dicatur,ibi montium magnitudine anobis
lumen auerti solis , et ita noctern
videri. Quod si ita fit , nimirum ecli-
psim solis verius , qtiatn noctem dict-
mus. GRIAL .
3. Figuraliter autem. Ex Aug-
ps. 10. GRIAL •
C A P V T XXI I .
De cursu stellarum.
r. S t e l la e quidem cum mundo vertuntur: non , stante mundo ,
stellae vagae feruntur, exceptis his, quae planetae vocantur, id
est errantes,quae vagis mouentur ordinibus. Cetera , quae aplanes
appellantur, vno loco fixae cum mundo voluuntur. Ideo autem
planetae , id e st, errantes dicuntur, quia per totum mundum
Vario motu discurrunt.
2. Partibus autem diuersis inter se mouentur sidera. Nam quae-
dam superius, quaedam inferius currunt. Vnde et ilia, quae terris
propinquiora sunt,quasi maiora nobis videntur , quam ea , quae
circum caelum voluuntur. Longinquitate enim locorum visus lan-
guescit. Hinc accidit, vt interuallo longe inter se distantiam circu-
lorum alia celerius, alia tardius ad cursus sui exordium reuertantur .
3. Nam quaedam sidera celerius exorta, serius occidsre exi-
stimantur: quaedam etiam tardius ceteris exorta,citius ad occasum
perueniunt. Quaedam vero pariter oriuntur, et non simul occi-
dunt. Omnia autem suo tempore ad cursum proprium reuertun-
t u r . Radiis autem solis praepedita sidera , aut anomala fiunt, aut
rétrograda, aut stationaria . Iuxta quod et Poeta meminit, dicens:
Sol tempora diuidit aeui, - Mutât node diem, radiisque potentibus
astra - Ire vetat ^tursusque vagos statione moratur .
C A P V T XX I I I .
De positione septem stellarum errantium .
1. I n ambitu quippe septem caelestium orbium, primum in inférions
sphaerae circulo lun$ est constituta . Ideo proxima terris
posita,vt nocte nobis facilius lumen exhibeat . Dehinc secundo
Cap.XXII. n. i* Stellae quidem cum dus dicta. Non dicta est Venus > quod
mundo vertuntur • Id probat Hyginus plus lucis habeat9sed Lucifer » Ita enim
ibid. Vid. lib» 3. Ètyrnol. a cap. 6o.vsq. Etymol. quod inter omnia sidera lucis
ad 70. GRIAL . plus ferat. GRIAL.
Cap.XXIII.it, 1. Inde a gentilibus Ve- lb . Ita et haec vmbram facit, Plinius
E 2