
3 6o ,3 A P P E N D I X X V I I I .
itu saluti perpetuae restauratur? Quid retribuam tibi , Deus piissime,
amator hominum, et clemens iustificator peccatorum , pro his, quae prae-
stitisti mihi ? Calicem salutis accipiam , nomen tuum obinde cum laudi-
bus inuocabo : in viam vitae reduxisti gressus meos, grates tibi referre
non desinam • Haec est enim via , per quam de inferis ad caelum^re*
curritur,de peccato ad iustitiam : reditur, de offensione ad tuam grati^m
reuocatur: et vt in breui concludam , omnis ruinae haec est reparatio.
Haec denique , orante publicano in templo , superat iustitias pharisaei, in
hac reddit iustiorem : haec Lazarutn per flagella temporalia ad requiem
deduxit aeternam .
9. Tibi, Domine, Iaus, et gloria , qui percutis, et sanas, vulneras ,
et mederis. Das dolorem transitorium, et post paululum aeterna iucun-
ditate refrigeras , quoniam iustus, et pius es : iustus, quia nequaquam delinquent!
parcis : pius autem , quia poenitenti misericordiam non subtra-
his: item iustus , et pius es , quia prius hie hominem a peccatis emendas j
et postea ab aeterno supplicio liberas . Peccatori enim , vtpraetuli, non
parcis, dum eum aut rlagello temporali ad purgationem feris,aut iudicio
aeterno puniendum relinquis: aut ipse in se homo poenitendo punit, quod
male coinmisit: ac perinde est, quod delinquenti parcere nequaquam di-
ceris. Nullum enim peccatum impunitum relinqui potest, quoniam poe-
nam peccata merentur : sed aut punit hoc homo, et liberas eum tu: aut
si ille distulerit, punis tu : iuxta quod dicit Apostolus ; Si nos ipsos iudi-
caremus, non vtique iudicaremur . Quasi diceret , si nos in hoc seculo
a peccato discerneremus, poena nos peccati futura non plecteret.
.10. Necesse est ergo homini punire peccatum , vt aeternum non m-
currat supplicium : nam a punitione poenitentia nomen accepit, quasi pu-
nitentia : dum ipse homo poenitendo punit, quod male admisit. Nam nihil
aliud agunt, quos veraciter poenitet, nisi vt quod male fecerint, impunitum
esse non sinant. Eo quippe modo sibi non parcentlbus tu parcis
, cuius altum , iustumque indicium nullus contemptor euadit . Perfecta
est autem poenitentia, praetcrita delere , et futura non admittere . Haec
secundum similitudinem fontis est, vt si forte impugnante^ diabolo, all-
quod peccatum irrepserit, huius satisfactione purgetur . Satisfactio autem
est causas peccatorum, et suggestiones excludere , et vltra peccatum non
iterare . Ipsa autem poenitentia iuxta qualitatem delictorum agenda est:
nam sicut leuia peccata occulta oratione delentur ; ita grauia coram ec-
clesia per poenitentiam , et satisfactionem remittuntur .
11. Vnde quia poenitentiae satisfactio iudicio tuo , non humano pen-
satur,et occulta est indulgeritiae tuae miseratio, Here sine intermissione
necesse est . Nec vnquam de peccato securitatem habere poenitentem
oportet :quia inimica illius haec est : parturit enim illi ncgligentiam , et
negligentia saepe insolicitos ad vitia transacta reducit: sed tantum debet
esse promptus ad poenitendum, quantum et pronus ad peccandum exti-
t it : tantoque sublimius per humilitatem proficere , quanto inferius per
elationem noscitur prolapsisse : et non solum plangere, quia malum , quod
non
ORATIO PRO CORREPTIONE V ITA E . 361
non debuit, fecit, sed etiam*quia bonum non gessit, quod debuit. Cau-
tissimum enim haec res , non inertem iustificat operarium ; poenitentia
enim vera in omni sancto opere solicitius anxiatur .
12. Non habet omnino risus, fabulas vanas non recipit, neque desi-
deriis inquinatur, factisque proteruis : terrena non concupiscit , caelestia
desiderat,de fine suo cogitat, iudicium futurum semper intendit, et qua-
liter coram Deo digne appareat , hoc quotidie sibi procurât, soli Deo militât,
in nullis mundi negotiis inuoluitur . In vigiliis, et orationibus fre-
quentissima est, in ieiuniis exercitata, in cibo, et potu moderata, in la-
bore , et lectione assidua, in charitate perennis , in castitate perpétua ,
in sermons verissima> in iuramento continens 5 benigna est 9 et patiens s
inuidia non succenditur , ira non superatur, cauet iactantiam , humilitatem
amat, contumeliam non rependit , odit auaritiam, fugit vanam glo-
liam , superbiam detestatur, gaudia respuit, gemitus, suspiria, et tribula-
tiones ampleetitur, sciens,quia misericordia tua non negligentibus, neque
ridentibus conceditur : sed afflictis,et contritis corde donatur, sicut
ipse ais : Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Et iterum , Vac
vobis , qui nunc ridetis, quoniam iugebitis, et flebitis. Et Apostolus , Mi-
seri, inquit, estate, et lugete , et plorate , risus vaster in luctum cenuer-
tetur, et gaudium in moerorem. Hums Hams ni ante Domissum, et exaltabit
vos .
i Certum sane est, quod omnis culpa fletu resoluitur, si renouata
morum prauitate^ transacta malitia non repetatur . Nam non sufficit a ma-
lo discedere , nisi subsequatur bonum ètiam operari ; sicut scriptum est,
Déclina a malo, et fac bonum . Et alibi, jguiescite agere peruerse, discite
benefacere : quatenus peccato satisfactio poenitudinis opposita,simu!que prae-
terita malitia succedente bonitate cooperta , et obuoluta pereat, et minor in-
uenta mortificetur . Quamobrem quia per satisfactionem fletus, lapsa rur-
sum erigitur anima , et huiuscemodi Jauacro nitoris pristini recipit dignitatem,
expedit mihi augere fletus, et célébrés facere lacrymas super
crebro repetitas iniquitates meas , quas innumerabiliter frequentaui. Non
enim mihi plorasse sufficere puto iuxta copiam delictorum ; plangam ob
hoc assidue in amaritudine delicta mea,si forte tibi placeat vsquequaque
mundare me ab illis . Vtinam mei capitis in cruorem latices verterentur,
et pro lacrymis sanguinem funderem ; vt crudelia peccata crudelibus la-
mentis abstergerem , quibus me olim ignaua fatuitate nequiter vulneraui.
14. Immensis iccirco taediis satagens euertitur anima mea , quae etiam
exaruit formidme tui furoris exterrita . Conuersa est in succum absinthii
vita mea , felle , et aceto redundant viscera mea, doloribus profundis cor-
rumpuntur praecordia, suspirium suspirio excipitur, et gemitus in eemi-
turn irruit. Timoré futurarum poenarum , et praesenti flagellorum aeru-
mna incuruatus, et humiliatus sum vsque in finem ; nec possum onere multiplia
praegrauatus caput erigere . Stat mors , stant et immensa crimina
coram ocuus meis ; et res nulla non est, vnde possit esse redemptio .
Ub hoc ineffabiliter conturbatus, nec regimine vtor,nec consilium an-
Tom.VII. 2,2
Matth.f. 5-,
Iacobus 4. 9^
ct 10. Vulg. 9*
conuertatur ...
in conspeettt
Domini.
Psalm. 36. 27.
Isai. 1. 16.