
Nec in tartari barathro
Patiaris obrui,
Qui venisti te credentes
De morte redimere .
330 Gloriam iam vigil canam
Alphabetum finiens ,
Tibi Patri, Filioque ,
Inclito Paraclito,
Cui laus erit, et potestas
Per acterna Secula . Amen.
a p p e n d i x : XVIII.
O R A T I O
Pro correptione vitae flenda semper peccata.
Vide I- i. D e u s omnium mirabilium auctor , misericordiarum pater, et consola-
sidoria-tionis , in tribulatione refrigerium, cuius gratia praeuentus homo sua pec-
ai cap. cata considérât , plangit , et emendat : cuius respectu , et munere incipit
Si. n. vel bonum facere , vitare malum , et refutare , sequi iustitiam , et déclinais
re ab iniquitate , desiderare perennia, et horrescere peritura , confiteri mi-
sericordias tuas, et abnegare impietates suas : quia nihil proprium habet
homo j sed conuersio, et profectus illius donum tuum est : nec a se quis-
Ier.io. quam potest corrigi, sed a te : dicente Propheta, Scio , Domine, quia hon
23. est hominis via eius : nec viri est ,v t am bale t ,et dirigat gressus suos : et
Rom. Apostolus ait , Non volentis ,. neque currentis, sed miserantis est Dei : et 9- 16- ipse dicis , Miserebor , cui voluero , et clemens ero , qui mihi placuerit.
Exo°- z. Adesto igitur supplicationibus meis , intende deprecationem meam .
Et quod expeto, perfice propitius, et intende placatus . Tu enim abstraxi-
rr«U in st’ me îaqueis mundi, et eduxisti me de -retiaculo peccatorum . Tu
quem reserasti os meum ad confitendum tibi, quum essem peccatis omnibus
tnihip. obligatus : et fecisti intelligere me , quomodo, aut pro quibus obsecrarem
te . Posuisti fiduciam in corde meo postulandi necessaria animae meae :
Mich, quoniam (vt Propheta dixit ) Volens misericordiam reuerteris, et misere-
7. 18. ris , obliuisceus mala hominum , et peccata benignitate pertransiens : et Ipse
et 19. dixisti , Petite, et accipietis , quaerite , et inuenietis, pulsate, et aperietur
Math, nobis. 7- 7- 3. Qui enim peti se , et puîsari licentiam tribuit, dare sine dubio ,
et aperire paratus est : nec est auaruS ad impertiendum , qui petere da-
mat non habentibus : ac per hoc ipse se postea poenitebit egere , qui ad
dandum sibi a dispensatore congruentia remedia modo neglexerit irnpe-
trare . Ideo silere nequeo tactu gratiae superuenientis tadmonitus . Nam
fateor , Domine, quod indignum me praeuenit misericordia tua, et dum
grabato multorum peccatorum seculi huius mortifero quodam iacerem so-
pore depressus , misisti gratiam tuam cum fiagellorum strepitu suscitare
damnabili torpentem segnitia , vt apertis oculis expergefactus , dum in me
nihil victus boni operis recognoscerem , venirem ad te , vitae petiturus
alimoniaro 5 ne me egestas superueniens in nouissimo praefocaret ; .
4. Iccirco consurgens ad te lamentationum clamoribus prece multifaria
pietati^ tuae pulsans auditus, per alphabetum , quod praemisi, singu-
las eius literas rigans fiumine Iacrymarum . Compulit enim me pauor iu- forte,
dicii tui flere diutius,et gratia tua fecit fiducialiter exorare , credens,
quia in te Deo meo transgrediar murum omnium iniquitatum mearum,
quae circumdederunt me, atque praereptus angustiarum mearum afflictio-
nibtis , pertranseam ad amplitudinem latissimae iucunditatis , scilicet non
huius seculi, sed futuri . Hane ob rem non desinam exorare te, donee
miserearis mei, et salues animam meam : quae confitetur tibi hodie in
conualle sita plorationis, quia introduxisti me ? quia non meo merito ,
sed tuo dono ad arctissimae poenitentiae claustra perueni, et in fontem
Iacrymarum illius ingressus sum, varias nequitiae maculas lauaturus , quae
nonejum me petente,sed te praestante, mihi collata est, tuaque miseri-
eordia procurante , ( quum ) necdum earn quaererem , inueni .
5. Ecce iam non minimo tempore in aestu afflictionis eius desudo ,
sub districtionis eius régula laboro . Cum ipsa contendens quotidiana examinations
discutior, pressura illius magnos mihi gemitus trahit, et flere
me,quia deliquerim , magis, magisquecompellit, et gratias tibi referre iu-
giter docet pro patientia tua magna, qua diutius sustinuisti me lasciuien-
tem, et seruasti tempus correctionis, quo relicta praeuaricatione conuer-
terer , ne peccatum incessanter persequens, in aeternum cum peccato per-
irem: et nunc misericorditer erudiens me in virga tua, operaris salutem
meam , subtrahens de corruptione vitam meam, et animam de interitu :
vt scirem electionem bonorum iniqua praetergredi .
6. Et hoc confidens spero : quia sicut induxisti poenitentiae tribula-
tiones, ita et indulgentiae miserationes impertias . Non solum autem , sed
et benedico nomen sanctum tuum , quia distulisti euentum dftortis : ne in
peccati torpore ad poenam sempiternam desiperem ; et subuenisti mihi de
longe prouidens remedium curationis meae, eo quod vlcere pestifero la-
ceratam animam meam huius poenitentiae medicaminibus tradideris sa-
nandam . Bona enim mihi est stimulatio illius , quae offensiones prae-
tentas fugere docet , et futuras cauere me praemonet. Leue reputo iu-
gum oneris eius , quia grauiores tollit cruciatus, quam inferat , et dum
temporahter premit , aeternaliter redimit .
7» Amabilia sunt mihi vincula illius , quae nunc in paruo ligant , vt
absolutum in perpetuum faciant. Placitae sunt exteriores sordes illius ,
eo quod earumdem scabrositate interius anima piaculis emundetur . Et
suauior nunc mihi est eius amaritudo , quam dulcedo Juxuriosae vitae in
praetento :quia per illam vitam anima pfaefocatur , per istam vero ab hu-
lusmodi morte resurgitur. Quod ilia sordidauit, ista diluit. Quod cruen-
auit ilia , medetur , et sanat haec . Si enim noxium exterius cernerem ia
corpore vulnus , aut aliquem intriflsecus sentirem viscerum dolorem ,ocius
ommno ad medicum currerem, secandam cum doloribus ferro traderem
carnem , et ignito cremandam cauterio, atque causa reparandae salutis
amarissima bibere non recusarem antidota .
• Cur ergo ista moleste feram , per quae anima de sempiterno inter-
1 :