
i jo. Inter Damnum rDispendium, et Detrimentum hoc interest : quod
damnum vnde diminutum sit, dispendium , vbi pondus absit, detrimentum ,
quod a terendo nominator •
i yi. Inter Dominium , et Dominatum hoc interest : quod dominium in-
telligitur, quod priuati iuris est , dominatum autem imperii.
1J2. Inter AZixus, et A/isus hoc interest : quod nixus in senna, ni-
sus a nitendo , id est , conando .
. .*uter Nubere ,Enubere, et Denubere hoc interest : quod nubit
ciuis ciui , enubit extraneo, denubit , quae in manum viri conuenit.
[ IlUer Noxa , et Noxia hoc interest, quod noxa poena est,»».
xia ipsa culpa. r
. Inter AJecessitatem, et AJecessitudinem hoc interest : quod neeessitas
vim significat, necessitudo coniunctionem sanguinis , aut animi.
1 Jfi. Inter Clausum , et Obturatum hoc interest: quod clausum , a clau-
stns, et clauibus dicitur, obturatum autem priorum foraminum sit.tam-
quam aures obcuratae, non clausae .
157. Inter Operire, Adoperire , Inoperire hoc interest: quod operimus
operculo, adoperimus fores , inopbrimus , quum aliquid iacenti super-
ponimus . r
ijS. Inter Pometa, et Pomeria ( forte , pomaria ) hoc interest : quod
pometa , vbi poma nascuntur , pomaria , in quo seruantur .
159. inter Palma, et Palmum hoc interest : quod palma in corpore ,
palmum in mensura . Est autem haec mensura a primo pollice vsque ad
minimum digitum . n
i6°- *nt^r Poppet* et Sujfragines hoc interest: quod poplites homi-
turn : suffi'agines animalium .
16 1 . Inter Fraeparare, et Apparare hoc interest, quod praeparat, qui
desiderium repetit parando , apparat, qui parato adiicit, id est, accusa-
re parat;
162. Inter Stipulationem, Restipulationem , Astipulationem , et Consti-
pulationem hoc interest , quod stipulatio certum habet intellectum, resti-
pulatio , si aliquid sit factum , quod conuenit, astipulatio eiusdem pecuniae,
vt vel alter repetere possit, constipulatio conserta' restipulatio , si-
qua dolo malo facta .
163. Inter Saturitatem, et Satietatem hoc interest, quod saturitas de
cibo tantum , satietas de reliquis dicitur rebus .
164. Inter Viciniam , et Vicinitatem hoc interest, quod vicinia loci
esse dicitur, vidnitas personarum .
165. Inter Fluctuo, et Pluctuor hoc interest, quod fluctuo animo, qua-
si fluctus ago, et hoc, illucque fluo, fluctuor fluctu feror, ideoque flu-
ctuat mare , fluctuatur nauis , sic inter luxurio , et luxurior discernendum .
differentiae, quae hie profertur.
152. Confer num. 72.
153. Enubo , et denubo de iis did
solent , quae infra suam conditionem
nubunt.
158. Diuersa snnt, quae num. (Sj.
exponuntur de differentia ha rum vocum,
e diuersis nimimm auctoribus.
166. Inter Potero, et Potuero hoc interest, quod potero certum pro-
mittentis est , potuero dubitantis.
167. Inter Hispanum, et Hispaniensem hoc interest, quod hispanus
natione dicitur , hispaniensis , massiliensis , et his similia .
168. Inter Escendere, Ascendere , Conscendere hoc interest : quod ascen-
iimus excelsa, vel locum honoris, escendimus , quum in aliquid altius scandiums
, conscendimus, quum equo vehimur .
169. Inter Vterque , et Vtrique hoc interest , quod vterque in singu-
laribus , vtrique in pluralibus dicitur.
170. Inter Pignero, et Pigneror hoc interest , quod pigneror animurn
tuum , pignero, quum pignus tuum capio .
171. Inter Mereo, et Mereor hoc interest, quod mereo pro merito
seruitii, mereor pro opere mercedis , sic rumino , ruminor , et his similia.
172. Inter Laurum, et Lauream hoc interest, quod laurus est ipsa arbor,
laurea corona, tal virga .
1 7 J . Inter Caeruleum , et Gaerulum h o c interest, quod caerulum di-
cimus,sicut aurum, caeruleum ex caerulo , quasi argentum.
174. Inter Imum , et Injimum hoc interest, quod imus loco , injimus
ordine.
175. Inter Curam, et Diligentiam hoc interest, quod cur a cruciatum
habet , qui commoueat , diligentia reruin administration
176. Inter Vires , et Virtutes hoc interest, quod vires corporis sunt,
virtutes animi.
177. Inter Animam, Animurn , Spiritum , et Mentem hoc interest ,
quod anima est, qua viuimus, animus, quo regimur , spiritus, quo spira-
mus , mens qualitas, quae bona , aut mala potest referre ad cogitationem .
178. Inter Graue,et Ponderosum hoc interest, quod graue secundum
ferentis qualitatem , ponderosum natura .
179. Inter Vltorem, et Vindicem hoc interest, quod vlciscimur accepts
iniuria, vindicamus , ne accipiamus.
180. Inter Fallacem, et Pellacem hoc interest, quod fallax ixifidelis
dicitur, pellax in verbis , ab appellando , id est , per se loquendo .
181. Inter Immolare , et Mactare hoc interest, quod immolare dicitnr
, quum mola in caput iniecta est, mactatum hoc factum , quasi magis
etuctum. ' . 1
182. Inter Hostiam, et Victimam hoc interest, quod hostia perhibetur
tunc, quum dux in hostes proficiscitur , victima, quum vincit, sicut Oui-
dius in fast. Victima }quae cecidit dextra victrice, vocatur. - Hostibus a
domitis hostia nomen habet.
185. Inter Eruere, et Diruere hoc interest, quod eruuntur latebrae,
diruuntur eminentia .
179. .Vat, 624. Inter vlcisc!, et vin-
dicare hoc interest.
181. In editis erat quum moles in
Mput-.seposui mola.
182. Versus Ouidii ita in editis ex-
hibebatur, Victima dextra habet . Alia
librarii omiserant. Locus est i . Faster.
V-33S