
Nullatenus dubitcs in hoc , nec vnquam diffidas ;
Kam sic protestanda diuina dicta decernunt :
Ad regnum profecto transierunt cum Christo victuri ,
Qui poenituässe mala perpetrata probantur.
Co Nulla te res dubium de misericordia reddat.
Nam parcere Deus promptus est dementer indignis ;
Atque poenitentibus veniam libenter donare .
Tantum si poeniteas , nec iam poenitenda committas :
Et ob hoc irrisor, atque subsannator vocatus,
65 Vertas poenitentiam in punitionem pericli.
Labor sine fructu est, et spes vanissima valde,
Sic peccata plangere , vt non desinatur peccare.
Quasi quis instructa destruat, diruta reform et ,
Si, quod lauat hodie, polluât,et sordidet eras:
jo Sic enim non lotus habetur, sed semper immundus ,
Nec capit huiusmodi veniam, sed prouocat iram :
Quoniam non diluit, sed dilatat criminum gesta .
Tu denique cautius talium exempla declinans,
Et iam peccasse poenitere, et iam peccare désisté .
JJ Dissipa praeteritas lacrymarum opere culpas .
Da eleemosynam , si habes, redime probra ,
Et sequi vanissima respue, contemnere cura.
Sit iam abdicabile, sit abominabile semper peccatum s
Quod caelo distrahit, in infernum deponit.
So Melius sit regni gloriam nitore carpere,
Quam regni iacturam sordium horrore perferre.
Conuersus ad Dominum post tenebras lucem arripe,
Amplectensque vitam mortalia facta relinque .
Confitere illi, compungere , plangito , roga ,
Die, peccaui nimium, parce, miserere , proclama.
85 Curua cordis genua , prostratus corpore in terram.
Obsecra assidue, profusis lacrymis ora,
Lenias vt humilis , quem exasperasti superbus.
Nam Dei clementiam humiles, et fientes acquirunt ,
Non ridentes impétrant, neque contumaces exorant.
çe Certo te poeniteat, perperam quaecumque gessisti,
Vt odiens horreas, quidquid indecenter amabas .
Quod pudore congruo rubor vërecundus aspernit,
Rite demum veniam lacrymarum prece requiras.
His namque fomentis animae peccata medetur.
j5 Et omnia vulnera priscam sanitatem receptant.
Sic namque diuinum sedas cito furorem :
Sic profecto capies , quidquid lacrymando deposcis :
Sic denique poteris euadere, quidquid
Claudit, obligat,officit, affligit, obumbrat ,
100
«=>S
110
««S
120
Ï25
130
ä3S
140
Et ad Dei gratiam hoc modo redire gaudebis.
Quamuis sis peccator impius, malignus , iniquus,
Criminis omni genere, contagioque pollutus ,
Pete a Deo veniam, haesitans nequaquam in .fide,
Qui omni peccamine cunctos poenitentes expurgat.
Omne dimittit facinus vera poenitudo delicti:
Nec est crimen vllum , quod nequaquam lacrymae tergant.
Quamuis de iustitia terreat iudicii dies ,
Nunc misericordia certa poenitudo potitur.
Delinquentem Deus de praeterito damnat,
Si bonus ex malo fuerit extremo repertus,
Vt dicitur impio , Si impietates relinquat ,
Opera iustitiae faciat, extremo conuersus,
Impietas illius omnis oblita demetur,
Mortique sublatus aeterna per secula viuet.
Sic denique Paulus fidelis ex infido factus
Cunctis caret criminibus , quae impie gesserat olim.
Sic ex publicano venit euangelista Matthaeus .
Sicque Cyprianus ex mago sacerdos, et martyr.
Sic et Augustinus ardentior carnis amator,
Fit ex manichaeo mundi probatus magister.
Sic et Niniuitae impia , obscoena , nefanda deflentes
Flagitia , vitam poenitendo merentur .
Manasses , qui idolis templum repleuerat Dei,
Et de caelo pridem datam prophanauerat legem,
Post amisso regno captiuus, et ferreis vinculis multis
Ligatus Dominum poenitentia placans , regno
Restitutus est, nexibus, culpisque solutus .
Sic Dauid stupri culpam , homicidiique redemit .
Et Achaz similiter caelitus pendentem euasit iram •
De quo cominus dixerat vlcisci Deus.
Petrus fide lapsus , rursus poenitendo resurgit.
Sic et euangelii meretrix, ac publicanus
Paruis fusis lacrymis multo se piaculo mundant.
Et plurimi alii, quos olim Scripturae declarant
Post crimina caelibes factos poenitudine viros .
Sic e contra polum habentes ad tartara cadunt,
Qui bona priora malüm appetendo relinquunt .
Vt dicitur iusto : Si ab iniquitate
Egressus iniquus extiterit, iustitia omnis
Eius depereat , et äpse morte damnetur.
Sic Iudas olim subito malignus effectus,
Omne bonum perdidit , quod dudum beate peregit.
Sic et Salomon! nihil imputatur bono,
Quod antea gessit, sed extremo malo damnatur»
Vide IsSdoria
oa loc. cit.
fortasse all-
quid dees:.