
Eciltio) damna
quae dam potior
a •
EJitio 5 quam
ill am ) quae
tribulos vel
spinas .
Vide Isidorîa-
na c.8i. n.25.
et seqq.
145 In qua voluntate.postremo quispiam,vel actu
Fuerit inuentus,in hac iudicandus erit, sicut
De hoc ipso Dominus Iocutus est dicenSj
In quo te inuenero, in hoc te iudicabo .
Et si credis amplius,hos ipsos diligit Deus,
1 jo Qui' post prauitates esse rectiores student:
Ac sic se post vitia virtutibus magnis exercent,
Quam qui mala grauia numquam perpétrasse noscuntur ,
Et bona praecipue torpentes agere piget •
. Siciit quispiam dominus ilium magis seruum
: jj Amplectitur, qui post damna potiora lucra reportât,
Quam qui nihil perdidit,et nihil augmenti fecit.
Sic imperator ilium magis militem amat,
Qui post fugam remeans , hostem persequendo prosternit j
Quam qui numquam fugit, et nil vmquam fortiter fecit,
160 Sic agricola illam terrain plus amat , quae vberes illi
Post spinas affert fruges , quam quae spinas numquam nutriuit,
Et fertilem messem numquam aliquando produxit.
Non desperes veniam , sed potius spera salutem ,
Si facturus optima, pessima damnare décernas.
165 Corrige delictum , muta mores, renoua vitam,
Et nulla te plecti dolebis postea poena .
Non erit in crimine, quern poenitet ante fuisse J
Nec dicetur impins, qui fuerit denuo pius .
Sequentia vero carmina constructà lamentis
170 Suspira'ndo lectita , nonnumquam plorando decanta .
Nam potest Dominus transferre in gaudium luctum ,
Et aduersa omnia in prosperitatem mutare.
Quern aeternis laudibus glorificant in caelo caeli,
Et summis honoribus cultores efferent mundi. Amen .
A P P E N D I X X V I I .
Lamentum Poenitentiae .
_A.udi, Christe, tristem fletum,
Amarumque canticum :
Quod perculsus , et contritus
Modulatur spiritus,
Cerne lacrymarum fluxus,
Et ausculta gemitus.
Ad te multum vulneratus
Vocem fletus eleuans,
5 Alta de profundo cordis
Emitto suspiria,
Precibus si forte velis
PJacatus ignoscere .
Alleua calamitatis
Importunae pondera,
Quae me diutius premit,
Et elidit impie ,
Nec discedit, vt resumam
Vitae respiraculum .
10 Ablato consolatore ,
Quadro clausus lapide,
Gemo lugens,et suspiro,
Miserere , clamitans,
Pulso rogans tota die,
Sed tu semper: dilatas.
Ad iuuentutis delictum ,
Et ad ignorant iae ,
Non me teneas, exoro :
Sed misericorditer
i j Praetermissum hoc dispone
Iam indigno parcere .
Ab antiqua pietate
Ne declines, obsecro s
Nam iustitiae rigorem
Si me sequi iubeas,
Mille sum debitor poenis,
Mille dignus mortibus .
Aspice iam, Deus clemens ,
Aerumnas, quas tolero,
20 Remoue contritiones,
Et flagella prohibe :
Ne me , precor , indignatus
Opprimas , et conteras .
Annos meos in dolore ,
Vitam in gemitibus
Vilis factus consummaui :
Parce mihi, deprecor,
lain non possum sustinere >
Da dextram , et eripe .
2j Aggrauasti manum plagae
Super me validius,
Carnem dira fiagellorum
Vltione conterens,
Caede , ferro, sorde, peste,
Tenebrarum carcere.
Auges tempora pressurae ,
Luctus addis onera,
Differens afBicto valde
Dare mihi requiem,
jo Contra quod grates rependo ,
Non resultans murmuro.
Abes, dîco , veritatem ,
pro Vt occidas impium :
habes. Sed rogo post disciplinant
Da placatus veniam ,
Quia non mortem iniqui,
Sed vitam desideras .
Accuso me, non excuso ,
Laudans te, quod mitis es ,
jj luxta modum delictornm
Parua datur vltio,
Haec, et ampliora , clamo,
Dignus sum excipere .
Ad remedium malorum
Aeterni iudicii,
Satius nunc ( est ) flagello
Temporali percuti,
Quam perennibus futuro
Dari cruciatibus .
40 Adhibe , si placet, adhuc
Tormentorum stimulos,
Quibus defluant veterna ,
Putridaque crimina:
Salus tantum , vita demuiti
Subsequatur morbidum .
Adhibe, sed non iratus ,
Vt sit tolerabile ,
Quod me propter mea iubes
Perpeti facinora :
4J Quatenus correpto rursum
Sis mitis post verbera .
Amaru m hoc est, et leue,
Quia pertransibile ,
Sed amarius , et graue,
Quod irreuocabile,
Quo poenarum non est finis,
Nec dolori requies.
Ardens illic vrit flamma
Damnatorum corpora ,
jo Vltra reditum non sperat,
Quern ilia susceperit,
Cuius pauore tabesco
Liquesco formidine .
Arbiter, et testis aequus
Ipse dum adueneris
Iustam reddere mercedem
Singulorum meritis ,
Quo me saluare decernas,
Opus non inuenies .
jj A Deo districtum cernens
Examen iudicii,