
5s DE NATVRA RER V M .
bus Italia attuitur. Ex his superum adriaticum dicitur, et tuscum
inferum.
2. Fretum angustum , quasi feruens ma re ,v t siculum,et ga-
ditanum. Aestuaria sunt omnia, per quae mare vicissim turn ac-
cedit, turn recedit, Altum proprie mare profundum . Vada, qui-
bus in mari potest stari,quae Virgilius breuia appellat, quae ea-
dem graeci brachya.
3. Sinus maiores recessus maris dicuntur, vt Caspius, Arabi-
cu s , Indicüs. Minores autem anguli, vt Paestanus, Amyclanus, et
ceteri similes. Tlustra motus maris sine tempestate fluctuantis. Nae-
uius in bello punico sic ait : Onerariae onustae stabant in flustris,
ac si diceret in salo .
4. Moles, quae eminent, et procurrunt mari. De quibus Pa«
cuuius: Omnes latebras sublata mole obtrusas. Sinus caecus fluctus
tumensj necdum tainen can u s. De quo Atta in Togatis sic ait:
uairi in Isidorianis cap. 76. num, x i .
Collatis inter se multis, ac variis mss.
scripturam , quae optima visa est, sele-
gi . Pro in Pratis alii habent in anna-
libus libris patrum . Vide not. ad cap.38.
num. 1. Fabricius Biblioth. latin. lib. 2.
cap. 24. n. 6. putat, legend urn in Va-
riis : nam Suetonii Tranquilli opus De
rebus variis laudant Seruius | et Cari-
sius : sed non improbat, quod Suetonius
libros suos de rebus variis Prata inscri-
pserit, vt Grialius existimat . Minus ve-
ro probat, quod alii reponunt in Par-
trgis y vel in Arateis . Pro externum
alii exhibent extremum . Pro superum,
et inferum alii supernum y et infernum .
AREVALVS.
2. Festus y Aestuaria sunt omnia, qua
mare etc. Ex coniectura rescripsi vada :
nam in mss. erat vaga, aut vuaga . Seneca
in Agamenn. v. 572. Has inopis
vndae breuia comminuunt vada . Virgilius
x. Aeneid. v. 115. In breuia y et
syrtes, A REV.
3. PaestanusMpai edendum colligo
ex Cicerone ad Attic, ep. 6. lib. 16.
Duo sinus fuerunt, quos transmitti opor-
tuit y Paestanus, et Vibonensis . In mss*
erat Pertanus . Paestum olim vrbs 9 nunc
vicus est Lucaniae . In nonnullis mss.
erat Amyclanus fluctuantes . Omisi flu-
ctuantes, quia deest haec vox in vatic.
Palat. 1448. Alioquin coniici posset,
Amyclanus, seu Fundanus . In cod. AU
banio , Amyclanus , et certi similes . De
sinu Amyciano , qui et Fundanus dici-
tu r , Plinius lib. 14. cap. 16. Quod autem
angulus pro sinu maris accipiatur ,
constat ex Catone apud Çarisium lib.2.
pag. 185. Putsch. Mare velis florere vider
es vitra angulum gallicum . De flu-
stro y seu flustris Festus, et Tertullianus
de Pallio cap. 2. Sed Festus flustra ait
esse y quum in mari fluctus non moue-
tur . Pro flustra alii mss. Isidori habent
flustrum y et stabunt pro stabant. Codex
Alban. Onerariae y et oneratae stabant etc,
AREVALVS.
4. Alii , sub laeta mole abstrusas :
fortassis sub lata . Ex hac mo lis signifi-
catione ortum videtur vocabulum hi-
spanum muelle de molibus , quae in por-
tubus ad reprimendos fluctus extruun-
tur . Vox sinus hoc lo co ,n e s c io , quid
s it . Libenter legerem : abstrusas in sinu9
vel obrutas sinu • Caecus fluctus etc. Fluctus
caeci hac eadem significatione alii
etiam meminerunt, Sisennas apud No-
Pro populo fluctus caecos faciunt per discordiam . Et Augustus
inquit, Nos venimus Neapolim fluctu quidem caeco .
5. Lit us ^ quidquid aqua alluit. Flumen omnis humor, qui vel
modice fluit. Torrens fluuius , qui pluuia crescit, siccitate torre-
scit:de quo Pacuuius': Flammeo vape re torrens terrae . Ostia exi-
tus fluminum in mare. Tollae aquarum proiectus, quales sunt in
Aniene flumine quammaxime f>raecipites.
C A P V T X L V. '
De positione terrae.
1. (^ ^ u a lite r terra super aerem fundata libratis credatur stare
ponderibus, sic dicit Ambrosius : De terrae autem qua-
iiiate, slue positione sujflciat secundum scripturam lob sciendum ,
quia suspendit terram in nihilo . Philosophi quoque similiter opinan-
tur, acre denso terram sustineri,et quasi spongiam mole sua im-
mobilem pendere, sicque vt aequali motu hinc, atque inde , velutl
alarum suffulta remigiis , ex omni parte librata propendeat, nec in
partem possit inclinari alteram .
2. Verumtamen vtrum densitate aeris sustineatur, an super aquam Ps. 135,
pendeat, quia scribitur, Qui fundauit terram super aquas-, vel quo-
modo aer mollis tantam molem possit suslentare terrenam, aut si su-
' per aquas est tarn immane pondus , quomodo non demergatur , aut
quomodo aequitatis libram teneat, ne in alteram partem propensa
. incumbat : hoc nulli mortalium scire fas est, nec nobis discutere, aut
perscrutari licet cuiquam tantam diuinae artis excellentiam, dum
constet, cam lege maiestatis Dei aut super aquas , aut super nubes
! stabilem permanere . Quis enim , inquit Salomon , sujficit narrare
opera illius , aut quis inuestigabit magnalia eius ? Ergo quod mortalium
naturae secretum est, diuinae potentiae relinquendum est.
[ niutn c. 6. n. 7 . , et Liuius apud Sene-
| cam Suasor. 7 . AREV.
1 - ^’ A llu it: al. alluitur . Pacuuii ver-
j ba intelligenda , et reformanda sunt ex
I dictis in not. ad lib. 13. Etymolog, c.21.
[ ” • 2’ 1» mss. erat tonet pro terrae .
I Pro tollae alii tu lli, alii tollt, alii tolles .
Pro tumore in faucibus adhiberi solet
tolles , toles , tolae , tolia . Inde puto tra-
ctam significationem ad praecipites aqua-
rum proiectus, quia his in locis tumenc
aquae . Quid , si legas, tholi ? AREV.
Cap.XLV. n. i . Sic dicit Ambrosius»
lib. 1 . cap. 6. GRIAL.
H 2