
ad officium regiminis veniat,vel qualiter, dum venerit, viuere,vel
docere subiectos studeat.
54. Idem etiam, efflagitante Leandro episcopo , librum beati
lob mystico, ac morali sensu disseruit, totamque eius propheticam
historiam triginta quinque voluminibus largo eloquentiae fonte ex-
plicuit. In quibus quidem quanta mysteria sacramentorum aperian-
tur,quantaque sint in amorem vitae aeternae praecepta, vel quanta
clareant ornamenta verborum , nemo sapiens explicare valebit |
etiam si omnes artus eius vertantur in linguas.
55. Scripsit etiam et quasdam epistolas ad praedictutn Lean-
drum , e quibus vna in eisdem libris lob titulo praefationis adne-
ctitur : altera eloquitur de mersione baptismatis, in qua inter cetera
ita scriptum e s t: Reprehensibile , inquit, esse nullatenus potest
infantem in baptismate mergere , <vel semel, 'uel ter| quando tn tribus
mersionibus personarum Trinitas, et in %itut potest Diuimtatis
singularities designari .
■ 5 6. Fertur famen idem sanctissimus vir et alios libros morales
scripsisse, totumque textum quatuor euangeliorum sermocinando
in populis exposuisse, incognitum scilicet nobis opus. Felix ta-
men ,e t nimium fe lix ,q u i omnia studiorum eius potuit cognos
c e s . Floruit autem Mauricio Augusto imperatore: obiit in ipso
exordio Phocatis romani principis.
cap. xli. 5 7* LEANDER genitus patre Seueriano carthaginiensis prouinciae
, professione. monachus, et ex monacho hispalensis eccle-
siae prouinciae Baeticae constitutus episcopus, vir suauis eloquio ,
inge-
55. Epistolas ad Leandrum etc. Et
nliae lib. 4. Registr. epist. 46. c. 90. et
lib. 7. epist. 12 5.- Altera Primo lib. Registr.
epist. 41. PEREZ.
lb. Post designari nonnulli editi sic
pergunt: Praeterea edidit * , quod totum
mysticum eius intellectum in xxii. ho-
rniliis disseruit. Hotnilias autem euangeliorum
: item dialogi more cum Petro
habitos de virtutibus Patrum libros quatuor
5 in quorum dissertatione et verborum
fores , et sensuum depromit venu•
states. Fertur etc. Post edidit aliquid
deesse Loaisa, et Fabricius animaduer-
tunt. Miraeus obseruat, Dialogos S,Gre<-
gorii a Melchioris Cani calumniis Ba-
ronium egregie vindicare in notis ad
Martyrol, rom. die 23. decembris . AR.
56. Euangeliorum etc. Extant homil-
40. in euangelia . - Obiit. Anno Chri-
sti 604. PEREZ.
lb. Euangeliorum etc. Hoc arguit,
intrusa esse, quae dehomiliis num. praec.
in nonnullis editionibus adiunguntur .
AREVALVS.
57. Prouinciae . Falso Lucas tuden-
sis 9 et alii addunt, Duce . - Ab Ariana
etc.' In concil. 3. tolet. ann. 589. Greg.^i
dialog, cap.3 1. et Grigor. tut on. PEREZ#
jtigenio praestantissimus, vita quoque etiam , atque doctrina cla-
rissimus,vt et fide eius, atque industria populi gentis gothorum
ab ariana insania ad fidem catholicam reuerterentur. Hie namque
in exilii sui peregrinatione composuit duos aduersus haereticorum
dogmata libros , eruditione sacrarum scripturarum ditissimos, in
quibus vehementi stilo arianae impietatis confodit, atque detegit
prauitatem: ostendens scilicet, quid contra eosdem habeat catho-
iica ecclesia, vel quantum distat ab eis religione, vel fidei sacra-
mentis.
58. Extat et aliud laudabile eius opusculum aduersus institu-
ta arianorum, in quo, propositis eorum dictis , suas responsiones
opponit. Praeterea edidit vnum ad Florentinam sororem de insti-
tutione virginum, et contemptu mundi libellum , titulorum distin-
ctionibus praenotatum. Siquidem et in ecclesiasticis officiis idem non
paruo laborauit studio : in toto enim Psalterio duplici editione ora*
tiones conscripsit: in sacrificio quoque , laudibus , atque psalmis
multa dulci sono composuit.
59. Scripsit et epistolas multas: ad Paparn Gregorium de ba-
ptismo vnam, alteram ad fratrem,in qua praemonet,cuique mortem
non esse timendam. Ad ceteros quoque episcopos plurimas
promulgauit familiares epistolas, etsi non satis splendidas verbis ,
58. Ad Florentinam . Lib. de Virgin.
extat Oueti ( iam impressus). PEREZ.
Ib. In toto psalterio etc. Innuuntur
orationes pro officiis ecclesiasticis ex-
cefptae ex psalmis iuxta primam, et secundair^
editionem S. Hieronymi, vt fu-
sius explicui in Isidorianis cap.87. n. 20.
et seqq. AREV.
59. Floruit. Anno Christi 600. - Vitae
terminum . Leander hispalensis quo
anno fuerit mortuus, ambigunt nostri historici
. Itaque libet in gratia,m nostri
Isidori, qui et illius germanus , et suc-
çessor in ecclesia hispalensi fu it, annum
mortis Leandri certo constituere . Ego
Leandrum anno Christi 600. mortuum
colligo ex his coniecturis . Primum quod
ilium 9 ait lsidorus frater, vita functum
tempore Recar edi régis , quern re gem constat
obiisse anno Christi 600. Nam suc-
cessisse Recaredo Liuuam regem era
639, i id est 9 Christi 601. tradit lsidorus
libro de gothis . Non vero mortuum
Leandrum ante is turn annum 600. ex eo
liquet 9 quod Gregorius Papa ad Lean-
drum hispalensem scribit 7. lib. Regist.
epist. 125. Indietione 2. anno nono sui
pontificatus , nempe anno Christi 599. Ita
constabit summa annorum episcopatus
Isidori, qui fratri Leandro successif, v.t
diximus . Praefuit enim Isidorus suae cede
siae hispalensi prope qua dr agin ta. an-
nos 9 auctore sancto Ildefonso . Quum vero
certissimum sit , Isidor urn mortuum
anno Christi 636., id quod paulo post in
Isidoro confirmabimus , siquis rétrocédât*
facile et mortem Leandri, et initium Isidori
reperiat iVereque illud de quadra-
ginta prope annis ab Ildefonso diejum
cognoscet. PEREZ.
Ib. Vitae : al. vitae actualis, vel vitae
mortalis. AREV.