
ex angelis ckemones fecit, luimilitas homines sanctis angelis similes red-
dit. 111a rebelles diabolo subditos facit, haec humiles Christo coniungit •
Superbi cupiunt in se, quod non faciunt, praedicari, humiles réfugiant ,
quidquid boni opergntur, agnosci . Illi vitia propria a se alienando per-
persitate suae voluntatis jHtcusant , et bona sua suis viribus deputando
semetipsos turpiter iactant j isti siqua peccata commiserint, voluntarie con-
fitendo semetipsos accusant, et omnia bona sua diuino muneri deputando ,
Deum iugiter laudant. Quapropter si virtus non habitat in animo vitio-
so, superbia humilitatîs non cedit imperio : quia non poterit mens re-
gnum habere virtutum , nisi iugum excusserit prius vitiorum . Tune enim
vitia fideliter ex pectore discedunt , si virtutibus cedant : alioquin vel
subsidunt ad tempus eiecta, vel redeunt, nisi virtutes in locis vitiorum,
quae fuerunt depulsa, successerint.
4. Quapropter pietas in nobis crudelitati résistât ; iram patientia fun-
data coerceat ; pudicitia libidinem vincat : animositatem tranquillitas tollat;
verbositatem taçiturnitas moderata compescat ; desideria carnalia delecta-
tio spiritualis imminuat ; abstinentiae rigor aculeos carnis obtundat ; cu-
riositati studium spirituale succédât ; sobrietati çedat ebrietas ; mansuetu-
dini succumbat immanitas ; dominetur leuitati maturitas . Dei, et proximi
charitate crescente cnnsumatur mundi cupiditas ; excludat parcitas gulae
luxuriam ; castiget industriae virtus ignauiam ; reprimat humilitas véra pro-
fundam iactantiam ; pellat simplicitas pura superbiam ; non impediat varie-
tas fucata constantiam ; emmendatiores augeant disciplinant ; frangat clc-
mentiam religiosa saeuitia ; et funditus eradicet bonitas acquisita malitiam ,
vt expulsione vitiorum celebretur introductio gloriosa virtutum .
S'. At vtcumque iam patuit, qualiter intelligatur, quod Scriptura dicit :
Eccll. 10. 15. Initium omnis peccati superbia ; hic etiam videamus, quod sanctus Aposto-
i.Tim. 6. 10. Jus dicit : Radix omnium malorum est cupiditas. Quum sanctus Spiritus,
qui locutus est per Prophetam, per Apostolum quoque ipse locutus sit,
ne sibi possit esse diuersus ; solicite considerare debemus , quare ille
initium omnis peccati superbiam, hic omnium malorum cupiditatem nomi-
■ nare voluerit. An forte sermonem propheticum Paulus apostolus , vt so-
le t , expos uit i quandoquidem siue initium omnis peccati, siue radicem ma-
Jorum omnium dicas, vnum , idemque significas . Porro cupiditas, atque superbia
in tantum vnum est malum , vt nec superbia sine cupiditatè % nec
sine superbia possit cupidus inueniri . Siquidem et diabolus , in quo tenet
superbia principatum , propriae potestatis, ac perditionis humanae cupidus
fuit. Et ipse homo per appetitum arboris interdictae, ac diuinae si-
militudinis affectationem morbo se affectum cupiditatis ostendit. De superbia
namque nascuntur haereses, schismata, detractiones , inuidia, verbosi-
tas , iactantia, contentiones , animositates, ambitio, elatio , praesumptio,
vanitas , inquietudo, mendacium, periurium , et cetera huiusmodi. 6. Sed haec quis dubitet ex cupiditatè quoque procedere , quum o-
mnes , qui fuerint illis omnibus morbis, quos nominaui, corrupt!, habeantur
et cupidi ! Iterum quum gulosos, intempérantes, ebriosos, auidos, rapaces ,
fornkarxos, adulteros , stupratores , incestos, flagitiosos cupiditas reddat ;
quando possunt sine superbia tales fieri, sine qua omnino non possunt Dei
praecepta contemni, quibus prohibentur ilia omnia mala, quae superius
comprehendi ! Ideoque si volumus consummare nostri certaminis cursum,
caueamus imprimis cupiditatem , atque superbiam , non duo mala, sed
vnum, a quo trahunt omnes mali actus initium . Nam sine superbia quae
possunt saltern inchoari peccata , quum dicitur : Initium omnis peccati superbia
! Aut sine cupiditate , quae est omnium malorum radix , quae pos-
sunt fieri mala, quum sine radice omnia aut nulla reputentur ,aut mor-
tua ! Deinde, si quodlibet peccatum perpetrare non possum, nisi meae de-
lectationi consentiam , quod cupiditatis est proprium , et Dei praecepta
contemnam, quod est * ; ex superbia, quae initium omnis peccati dicitur,
procedit omne peccatum .
7. Inuidus , qui alienum bonum suum facie , inuidendo supplicium * ,
.nulla videtur ad inuidendum concupiscentia prouocari, sed tantum super-
biae morbo vexari . Sed si animi eius pestem, qua praecipitatur incensus,
subtiliter, alteque rimemini, inuenietis eum et perditionis eius cupi Jum ,
cuius cupit interitum , et superbiae malo teneri, quo sibi iugiter ingemi-
scit, meliorem, cui inuideat , anteferri, Quis facile potest, quale sit hoc
malum , verbis exprimere, quod inuidus odio hominis persequitur diuinum
munus in homine , quum potius amari homo debeat etiam pro sui meriti
sanctitate ! Tantos inuidos habet iusta poena tortores , quantos inuidiosus
habuerit laudatores . Siquidem inuidiosum facit excellentia meriti, inuidum
poena peccati . Nec ei ab homine potest adhiberi remedium , cuius est
vulnus occultum .
8. lam nunc videamus, quibus indiciis possit superbia deprehendi, vt
sicut in superioribus claruit, nullum peccatum posse sine ilia committi,
ita hie signa eius eluceant, quibus cauenda possit ostendi. Omitto illos,
quos etiam ipse habitus, et incesSus superbos ostendunt . Quorum erecta
ceruix , facies torua, truces oculi, et sermo terribilis nudam superbiam da-
mnant. Qui libidine dominandi possessi, quos possunt, violenter sibi sutni-
«iunt, humana , diuinaque iura confundunt, honoribus intumescunt . Passim
cunctardiripiunt , suis criminibus gaudent , et seipsos superbiae corrupti
morbo non capiunt. Hos ergo praetereo , in quibus superbia tam aperte
regnat, vt nec dignentur se occultare , nec valeant . Illos perdolendos os-
tendo, atque eorum exempla cauenda denuncio, quos iam conuersos, et ali-
quantulum proficientes superbia occulte captiuat, quos in profundum ma-
. lorum fraudulenta damnatione praecipitat , et ne inde vnquam possint emer-
gere, iugiter calcat. Ipsa in cordibus talium locum diabolo facit. Ipsa ei
aduenienti munitum pectus familiariter pandit. Ipsa introeuntem suscipit.
Ipsa captis ius perdite viuendi constituit . Ipsa omnibus bonis exarmat,
quos semel inuaserit.. Ipsa, quidquid in. eis remanserit, quod vitiis possit
obniti, ne contra se forte conualescat, interimit.
9. Inde enim est, vt hi, quos superbae mentis tabes purulenta cor-
rumpit, seniorum suorum non obseruant imperia, sed iudicant. De suis
N n 2
'Vide supra
c.24.et Isid.J.
Sent. cap. 2 ;.
Vide lib. 3.
Sen tent. c .23.