
C A P V T X -X X II I.
De pluuiis.
i . I_Jegitur in Amos propheta : Qui vocat aquas marts , et effun-
dit eas super faciem terrae. Aquae enim amarissimae mans vapo-
ris subtili calore aereo suspenduntur, instar medicinalis cucurbi-
tae,quae calore superioris circuli humorem, et sanguinem sursum
trahit . Huiusmodi itaque ratione aquae maris per tenuissimos va-
pores in aere suspensae paulatim concrescunt, ibique igne solis
decoctae in dulcem pluuiarum saporem vertuntur .
2. Dehinc grauescente nube,modo vi expressae ventorum,
modo solis calore dissolutae, in terrae faciem asperguntur . A nu-
bibus ergo rapiuntur aquae maris, et herum ab ipsis redduntur
in terras. Sed , sicut diximus, vt dulces possint esse in pluuiis,
coquuntur igne solis. Alii autem dicunt, non tantummodo aquis
maris nubes concrescere, sed etiam exhalantis terrae vaporibus nebulas
adolescere, quibus densatis, coactisque nubes altius surge-
re , atque iisdem labentibus pluuias effundere.
3. Nubes autem , vt praediximus , apostoli significantur, atque
doctores. Pluuiae ergo nubium eloquia sunt apostolorum , quae
quasi guttatim , id est, sententialiter veniunt,sed abundantius do*
ctrinae fecunditatem infundunt.
C A P V T X X X IV .
De niue.
1. it Ambrosius, quod plerumque glacialibus ventorum fla-
tibus rigentes aquae solidantur in niuem, et rupto aere nix fundi
tur I
Cap. XXXIII. n. 1. Instar medicinalis
cucurbitae . Ex Ambr. lib.2. c. 3. GR.
3. Pro sententialiter alii impressi
eensualiter. ARF.V.
Cap.XXXIV. n .i. Ait Ambros.. . . nix
funditur . Lib. 2. c. 4. GRIAL.
lb. A lii, nix funditur super faciem
•terrae . Nix autem signifient blandimin-
ta iustorum in die iudicii ,v t est Hindi
Et vestimenta eius alba, sicut nix • ABCAPC
A P V T X X X V .
De grandine.
i . S im i l i quoque ratione grandinum coagulatio fit. Aquae enim
nubium rigore ventorum stringuntur in glaciem , atque durescunt.
Dehinc glacies ipsa partim fragore ventorum comminuta in frag«
mina , partim solis vapore resoluta , frustatim ad terras elabitur .
Quod autem rotunda videtur, hoc solis calor efficit, et mora re-
frenantis aeris, dum per longum spatium a nubibus vsque ad ter«
ras decurrit .
2. Figuraliter namque grando perfidiae duritia est,torpore
malitiae frigida . Nix autem homines increduli sunt, frigidissimi,
atque p ig r i,e t in infirna torpore mentis depressi. Item alio in*
tellectu niues sunt homines dilectiöne frigentes, qui etsi existant
candidi puritate baptismatis, non feruent spiritu charitatis.
C A P V T .X X X V I .
De ventis .
i .V ^ e n t u s est aer commotus,et agitatus,approbante Lucretio,
Ventus enim f i t ,v b i est agitando perdtus aer . Quod etiam in loco
tranquillissimo, et ab omnibus ventis quieto breui flabello ap-
probari potest, quo etiam muscas abigentes, aerem commouemus,
flatumque sentimus. Quod quum euenerit occultiori quodam mo«
tu caelestium, vel terrenorum corporum per magnum spatium mun*
d i, ventus vocatur -> ex diuersis partibus caeli nomina etiam diuer*
sa sortitus.
2. Quidam autem aiunt,eo quod ex aquis aer,.ex aere venti
nascuntur. Clemens autem dicit , eo quod montes excelsi certis
quibusdam habentur in locis, et ex his velut compressuSj etcoan-
Cap. XXXVI. n.t. Approbante Lucretio
: Ventus enim f. v. e. a. p. a. Versus'
èx lib. 6. quae S(ntehtia fuit quoque Ana-
ximandri, et Stoicor., quos reprehendit
Tom.Vll.
Aristoteles. GRlAL.
2. Clemens autem , eo quod monte
s . . . incanduerint. Verba sunt deinen-
t is . GRIAL.
G