
Scrrao IV.
f. cenuertit .
Matth. 26. 2
et 27.
bes , et spatiüra, festina , et age poenitentiam , antequam claiidatur ianüa
vitae , vt securus recipias praemia gloriae , et vitam aeternam cum angelis
Déi , et cum omnibus sanctis in secula seculorum . Amen .
De Corpore, et Sanguine Domini in Pascha.
1. Magnitudo caelestium beneficiorum angustias humanae mentis exce-
dit . Et propterea ita ordinauit diuina prouidentia , vt quod capere in
nobis ratio , rerum mole victa , non poterat, fides deuota conciperet, et
intellectum credulitas robusta nutriret. Quum ergo per primam transgres-
sionem per Adam origini, et morti teneremur obnoxii, prospiciens ex
alto Dominus , in quo essemus generi debitores, iuxta qualitatem captiui-
tatis reparauit munus redemptionis. Id est : vt pro débita morte offer-
ret indebitam : quia nec nos habebamus , vnde viueremus , nec ille , vnde
moreretur.
2. Materiam de nostra mortalitate suscepit , vt de suo immortalitatej
collata mori posset vita pro mortuis . Et ideo quia corpus assumptum
ablaturus erat ex oculis nostris , et sideribus illaturus, necessarium erat ,
vt nobis in hac die sacramentum corporis, et sanguinis sui consecraret ,
vt coleretur iugiter per mysterium , quod semel offerebatur in pretium .
Vt quia quotidiana , et indefessa currebat pro hominum salute redemptio,,
perpétua esset etiam redemptionis oblatio . Et perennis ilia victima viue-
rèt in memoria , vt semper praesens esset in gratia. Vere vnica,et perfecta
hostia fide aestimanda , non specie . Nec exteriori censenda visu, sed
interiori affectu .
3. Vnde merito caelestis confirmât auctoritas , quia caro Christi vere
est cibus , et sanguis eius vere est potus. Recedat ergo omne infidelity
tis ambiguum, quandoquidem qui auctor est muneris, ipse etiam testis est
veritatis. Nam inuisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis
, et sanguinis sui verbo suo secreta potestate euertit, ita dicens 1
6. Accipite, et édité : hoc est enim corpus meum . Et sanctificatione repeti-.
ta -.Accipite, inquit, et bibite-, hic est sanguis meus . Ergo sicut ad nutum
praecipientis Domini repente ex nihilo substiterunt excelsa caelorum,
profunda fluctuum, vasta terrarum , pari potentia in spiritualibus sacra-
mentis verbi praecipit virtus , et seruit effectus.
4. Quanta itaque, et quam celebranda bénéficia vis diuinae benedicyo-
nis operetur, attende . Et vt tibi nouum, et impossibile non debeat vide-
ri , quod in Christi substantiam terrena , et mortalia commutentur , te
ipsum , qui iam es in Christo regeneratus, interroga. Dudum alienus a
vita, peregrinus a misericordia , a salutis via intrinsecus mortuus exula-.
bas . Subito initiatus Christi legibus, et salutaribus mysteriis innouatus,
în corpus ecclesiae non videndo , sed credendo transisti, .et de filio per-
ditionis adoptiuus Dei filius occulta puritate fieri meruisti .
5. In mensura visibili permanens maior factus es te ipso inuisibiliteri
sine quanti tatis augmento. Quum ipse, atque idem esses, multo altius:
fidei processibus extitisti. In exteriori nihil additus es, et totus in interiori
homine mutatus es • Ac sic homo Christi filius effectus , et Christus
ïn hominis mente formatus est. Sicut ergo sine corporali sensu praeteri-
ta vilitate deposita , subito nouam indutus es dignitatem : et sicut hoc ,
quod in te Dominus laesa curauit, infecta diluit, maculata detersit, non
oculis, sed sensibus tuis credis;ita et tu quum ad reuerendum altare sa-
lutari cibo , potuque reficiendus accedis, sacrum Domini tut corpus , et
sanguinem fide respice, honore mirare, mentem edge, cordis manu suset-
pe, et maxime haustu interiori assume.
6. Quod si illud legis manna, de quo legitur : Pluit illis manna 9vt Psalm. 77.24J
ederent : hoc vnicuique sapiebat, quod desideriis concupisset, aliud erat, quod
sumebatur , aliud erat, quod videbatur , et inuisibiliter sapor ille in singulorum
sensibus formabatur . Ergo illud Legis manna caelitus illapsum per
multimoJas suauitates naturae suae meritum , et generis sui excedebat in-
tuitum . Et quum creaturam suam dispensatio largitoris multiplici diuersi-
täte condiret, praebebat gustus , quod ignorabat aspectus . Iuxta percipi-
entis affectum escae illi nouitas , et dignitas nascebatur, et ynumquemque
variis , et alienis saporibus reficiebat mellifluum illius pluuiae donum , et
multiplex sicci imbris obsequium.
7. Quae quum ita sint, quod illic auiditas faciebat, hie fides faciat.
Çic legimus : Accedit homo ad cor altum , et exaltabitur Deus. Ideo quod Psalm. 53.7.
ibi delectatio obtinebat in faucibus,hic benedictio operetur in sensibus.
Ad agnoscendum, et percipiendum sacrificium veri corporis ipsa roborat
potentia consecrantis. Qui tunc latuit praefiguratus in manna, sit tibi nunc
manifestus in gratia . Ipsum autem fuisse in mannae illius specie praesi-
gnatum, etiam Propheta euidenter ostendit, dicens : Panem caeli dedit eis, Ps. 77. 25.
panem angelorum manducauit homo . Et quis panis angelorUm est, nisi
Christus , qui eos cibo suae charitatis , et lumine suae claritatis exsatiat ?
Hoc pane, dicente Propheta, sexta die duplum colliges , sabhato autem
non colliges , dum a primo , id est, Dominico die in Lege tribuitur , et in
solo sabbato denegatur .
8. Iam tunc Christus ab ecclesia, cui Dominicum resurrectio conse-
crauit, recipiendus ostenditur , et a Synagoga, ad quam cultus sabbati per-
tinebat, negandum esse praedicitur, dum dies iste Septimus est, qui caelestis
panis fraude mulctatur . De quo pane vetus narrat historia : dVec Exod. 16. 18.
qui plus collegerat, habuit amplius , nec qui minus parauerat, reperit minus
. Quod corpus, sacerdote dispensante , tantum est in exiguo , quantum
esse constat in toto . Quod quum ecclesia fidelium sumit ; sicut plenum
in vniuersis , ita integrum esse probatur in singulis . De quo sensu
Apostolica sententia deriuata est dicens:^«/ multa habet, non abunda-%. Cor. 8. iy^
■ ait , et qui modicum, non minorauit.
9. Si forte panis esum esurientibus apponeremus , non ex toto perue-
niret ad singulos, quia particulatius, et minutatius pro portione sua vnus-
quisque perciperet. De hoc vero pane, quum assumitur, nihil minus ha-
bent singuli, quam vniuersi . Totum vnus , totum duo , totum plures sine
diminutione percipiunt, quia benedictio huius saeramqnti seit Uistribui j ne