
forte, hereditäre
.
Cap.XXII. De
ir&cundia .
Taio 4. id. -
Gr.Mor.5.45,
n. 78.
Eccle. 7. to.
Prouerb.15.1.
Iacob. i. 20.
Prou. 22. 24.
seq.
Prou. 15. 18.
Ephes.4. 26.
ïsai. 66. 2.
. : A P P E N D I X I X. '
id est , confusio aedificatur . Quia dum per auaritiam , et impietàtBW
certum est omnia mala exurgere, recte et ipsa auarida, et impietas in
confusione pcrhibentur habitare.
î. Aestu auaritiae homines accensi eo maiora de se opera humanis
oculis ostendtint, quo ampliora sibi ab hominibus offerri munera appe.
tunt. Qui augere opes ambit, vitare peccatum negligit,et more auium
captus, quum escam terrenarum rerum auide concupiscit, quod strangu-
letur peccatii laqueo , non agnoscit . Qui in principio hereditari festinant ,
sortem sibi in nouissima benedictionis amputant, quia dum per auaritiae
nequitiam hic multiplicari appetunt, illic ab aeterno patrimonio exhe-
redes fiunt . Cupiditas plerumque Jatenter oritur in mente, sed punctio-
nes peccatorum omnium patenter producit in opéré, quas videlicet pun-
ctiones ab hac radice surgentes statim praedicator egregius insinuât,di-
cens : ÿluam quidam appetentes, errauerunt a fide, et inseruerunt se do-
loribus multis . ;
1. Dum tranquillitatem mentis plerumque ira diuerberat, dilaniatam
quodam modo, scissamque perturbât, vt sibimetipsi non congruat, ac
vim intimae similitudinis amittat. Per iram sapientia perditur,vt quid,
quoque ordine agendum s it, omnino nesciatur. Sicut scriptum est : Ira in
sinu stulti requiescit, quia nimirum intelligentiae lumen subtrahit, quum
mentem permouendo confondit. Per iram vita amittitur, etsi sapienter
teneri videatur, sicut scriptum est : Ira perdet etiam prudentes . Quia
scilicet confusus animus nequaquam explet, etiam siquid intelligere pru-
denter valet. Per iram iustitia relinquitur, sicut scriptum est : Ira viri
iustitiam Dei non operatur . Quia dum perturbata mens indicium suae
rationis exaspérât, omne , quod furor suggerit, rectum putat . Per iram
gratia vitae socialis amittitur, sicut scriptum est ; Aïoli esse assiduus
cum homine iracundo , ne discas semitas eius , et sumas scan datum ani-
mae tuae . Quia qui se ex humana ratione non temperat, necesse est,
bestialiter solus viuat .
2. Per iram concordia rumpitur, sicut scriptum est : Vir animosus
parit rixas, et vir iracundus eff'undit peccata . Iracundus quippe peccata
effundit, quia etiam malos, quos incaute ad discordiam prouocat, peio-
res facit . Per iram lux veritatis amittitur, sicut scriptum est : Sol non
occidat super iracundiam vestram • Quia quum menti iracundia confo-
sionis tenebras incutit, huic Deus radium suae cognitionis abscondit «
Per iram sancti Spiritus splendor excluditur, vt iuxta vetustam transla-
tionem scriptum est : Super quem requiescit spiritus meus3 nisi super hu-
milem , et quietum , et trementem sermones mecs i Quum enim humilem
diceret, quietum protinus adiunxit . Si enim quietem mentis subtrahat
suam, sancti Spiritus habitationem claudit . Spiritus sancti recessione animus
per iracundiam vacuus ad apertam mox insaniam ducitur,et vsque
ad superficiem ab intimo cogitationum fundamento dissipatur : nam irae
suae stimulis accensum cor palpitât, corpus tremit, lingua se praepedit,
facies ignescit, exasperantur oculi, et nequaquam recognoscuntur noti ;
SENTENTIARVM. 251
6re quidem clamorem format,sed sensus, quid loquitur, ignorât.
g. In nullis itaque iste abreptitiis longe est, qui actionis suae consents
non est. Aliquando homo per iracundiam manus non exerit, sed
in maledictionis iaculum linguam Vertit. Fratris namque interitum pre-
cibus exposcit, et hoc Deum perpetrare expetit, quod ipse peruersus homo
facere vel metuit , vel erubescit ; fitque , vt voto , et voce homicidium
peragat etiam quum a laesione proximi manibus cessât. Aliquando ira,
perturbato animo, quasi ex iudicio silentium indicit, et quod foras per
linguam non exprimit, intus deterius ignescit ; vt iratus quisque collocu-
tionem suam proximo subtrahat , et nihil dicendo,quam sit auersus,di-
cat. Et nonnumqnam silentii seueritas per disciplinae dispensationem ge-
ritur , si tamen solicite in intimis discretionis forma seruetur. Sciendum
est, quod nonnullos ira çitius accendit, facilius deserit. Nonnullos quidem
tarde commouet, sed diutius tenet. Plerumque iracundia accensi
ignés grauioribus, durioribusque non dispares , accensionem tarde susci-
piunt, sed tamen accensi semel difficiles extinguuntur : et quia se tar-
dius in asperitatem concitant, furoris sui diutius ignem seruant . Plerique
hominum( quod est nequius ) et citius iracundiae flammas accipiunt, et
tardius deponunt , Nonnulli vero a se tarde suscipiunt, et citius amit-
tunt. In qpibus nimirum quatuor modis liquido lector agnoscet, quia
et ad tranquillitatis bonum vltimus plusquam primus appropinquat, et
in malo secgndum tertius superat.
1. Duobus modis fracta possidere anïmum ira desuescit . Primus quippe
est , vt mens solicita, antequam agere quodlibet incipiat, omnes sibi,
quas pati potest , contumelias proponat , quatenus Redemptoris sui
probra cogitans , ad aduersa se praeparet, quae nimirum venientia tanto
fortior excipit, quanto se cautius ex praescientia armauit. Qui impro-
uidus ab aduersitatc deprehenditur, quasi ab hoste dormiens inuenitur,
eumque citjus inimicus necat, quia non repugnantem accipit . Nam qui
mala imminentia per solicitudinem praeuenit, sicque pernoctat , hostiles
incursus quasi in insidiis vigilans expectat i et inde ad victoriam valen-
ter accingitur, vnde vaJde nesciens deprehendi putabatur. Solerter animus
ante actionis suae primordia cnneta debet aduersa meditari, vt semper
hoc cogitans , semper contra haec thorace patientiae munitus et
quidquid accesserit, prouidas superet, et quidquid non accesserit, lucrum
putet. Secnndus seruandae mansuetudinis modus est , vt quum alienos
excessus aspicimus , nostra , quibus in aliis excessimus , delicta cogitemus .
2. Considerata infirmitas propria mala nobis excusât aliéna . Patienter
namque illatam iniuriam tolérât, qui pie meminit , quod fortasse ad-
hue habeat, in quo debeat ipse tolerari . Quasi aqua ignis extinguitur,
quum surgente furore animi cuique sua ad mentem culpa reuocatur :
quia erubescit peccata non parcere , qui vel Deo, vel proximo saepe se
recolit parcenda peccasse . Solerter sciendum est, quod alia est ira, quam
impatientia excitât, alia , quam zelus format • 111a ex vitio , haec ex vir-
tute generatur » Si nulla ira ex virtute surgeret, diuinae animaduersio-
I i 2
Cap.XXIII.
Qtlaliter ira
reprimi debeat
.
Taio 4 .1 7 .
Gr.Mor.5.45.
n, 81.
al. perforât
pro accipit.