
dolore, et gemitn , et spe repausationis Dominica misericordia docemur.
• io. Ergo, sicut supra suggessimus , fratres charissimi, ieiunia nostra
eleemosynarum pinguedo commendet: quia tale est ieiunium sine eleemo-
syna, qualis sine oleo est lncerna . Nam sicut lucerna,quae sine oleo ac-
cenditur , fumare potest, iucere non potest, ita ieiunium sine eleemosy-
na carnem quidem cruciat, sed charitas lumine animam non illustrat. Interim
vel quod ad praesens agitur, fratres, sic ieiunemus , vt prandia nostra
pauperibus erogemus, vt quod pransuri eramus, non in nbstris sac-
culis , sed Jn visccribus paupcrum reponamus : quia manus pauperum ga-
zophylacium Christi est : quidquid accipit, ne in terra pereat , in caelo
reponit; quia quamuis quod pauper accipit, consumatur, merces tamen
boni operis in caelo reconditur .
i! . Nam si prandia nostra exquisitis saporibus, et multiplicatis fercu-
lis expendere studemus ad coenam, sicut corpori nostro deliciae non solum
non subtrahuntur, sed etiam duplicantur, ac sic corpori vestro nihil
minuitur , sic animae nihil augetur . Hoc, fratres , timens magis, quam
de vobis aliquid sinistrum credens , admoneo 1 Scio enim , ex vobis plu-
res,Deo propitio, et peregrinos assidue accipere , et pauperibus frequenter
dare . Et ideo quod suggero, ad hoc proficiat. Qui vero non tacit,
aut forte tardius faciebat, tam sanctam sibi, et omnino placitam opera-
tionem in consuetudinem trahat .
12. Et licet credam , quod , Deo inspirante, semper superuenientibus
festiuitatibus, castitatem, et charitatem ante plures dies etiam cum pro-
priis vxoribus custodiat charitas vestra, tamen , licet et superfluo etiam ,
quod vos facere credo , charitatem contemplationis admoneo , vt per to-
tam quadragesimam , et vsque ad finem paschae castitatem, et charitatem1,
Deo auxiliante , seruetis, vt in ilia sacrosancta solemnitate paschali cha-
ritatis lucerna vestiri, eleemosynis dealbari, orationibus, vigiliis , et ieiu-
niis, vel aliquibus caelestibus , et spiritualibus margaritis ornari possitis ,
non solum cum amicis, sed etiam cum inimicis , vt pacifici libera , et se-
cura conscientia ad altare Domini accedentes , corpus, ac sanguinem eius,
non ad iudicium , sed ad remedium possitis accipere.
i j. Sed quum de eleemosynis loquimur, non conturbetur angusta pau*
10. Forte 9 interim vero quod ad
praesens etc. Paulo post reposui ne in
terra pereat, pro quo in breuiario est,
ne inter pereat .
11. Fortassc, ac sicut corpori vestro
nihil etc.
13. Secum fieri cupiebat: sic legen-
dum . vel sibi fieri cupiebat. In breuiario
est se fieri cupiebat. Ex aliis sermoni-
bus, de quibus dixi in Isidorianis cap.
cit. 72. tres tantura subiiciam : nam alii
aut Isidori non sunt, vt tunc dixi, aut
excerpti sunt ex aliis Isidori operibus,
etiam homilia , quae incipit, Breuis est
huius mundi félicitas , scilicet ex Syno-
nymis lib. 2. num. 91. Quod autem Editor
Matritensis ad sermonem 4. num x i .
notauerat, verba, nisi manducaueritis eta
incongrue baptismo aptari, vt ipsi \:de-
batur , id omittendum censuitnam au-
ctor eius sermonis non ea baptismo a-
ptat, sed ex eis colligit, baptismum con-
ferri paruulis non solum propter glo-
riam , sed etiam vt vitam spiritualem in
se habeant.
S E R M O N E S , 31 r
pertas. Omnia enim complere quisquam poterit, quum fecit , quod po
tuit : quia voluntas perfecta faciendi reputatur pro opere facti . Sed hoc
ilie implet, qui hominem patiperem , quasi seipsum considerare voluerit,
et sic pauperi tribuat , quomodo si ipse in tali necessitate csset, secum
fieri cupiebat : et. qui fecerit sic, et noui, et veteris testamenti praecepta
compleuit , implens illud euangelium : Omnia qttaecumque vultis , vt fa-
riant vobis homines, et vos facile illis similiter . Etenim leX,et prophe-
ta sic impletur ad gloriam, ad quam verae,et perfectae charitatis legem
pius vobis Dominus sua protectione perducat . Amen : praestante domino
nostro lesu Christo, cui est honor, et imperium sine fine in secula se-
culorum . Amen.
Sermo S. Isidori contra Arianos .
1. Veni, domine lesu Christe redemptor noster,qui aequalem pote-Sermo II.
Statem cum patre habes . Veni, et contere caput draconis magnijetdic
nobis, quid es: quomodo Arius iste aliud docet , quam es. Die, die,
audiamus ,vnde haereticos conuincamus. Audite , fratres charissimi , quid
Dominus dicat . Ego sum , inquit, via , Veritas , et vita . Nemo venit ad
Patrem, nisi per me. Secundum diuinitatem veritas , et vita , secundum
humanitatem yia. Tu autem , haeretice ariane, qui minorem vis esse di-
uinitate vitam , et veritatem , sequitur, vt non peruenias ad Patrem . Sed
adhuc, domine lésu , contere caput draconis, et die, quid cum Patre sis.
Te audiamus dicentein , non haereticum blasphemantem : die, quid sis cum
Patre . Ego,et Pater vnum sumus. Die adhuc . Ego in Patre, et Pater in
me est. Adhuc die . §^ui videt me, videt et patrem .
2. Credis iam, haeretice , tantae auctoritati .'1 an ipsius testimonium de
se ipso nou admittis, sed alios testes inquiris ? Ecce introducuntur ad-
uersam te,qui te conuincant. Die , testis Dei Paule , sanctae matris ec-
clesiae organum, qui vsque ad sanguinem pro isto testimonio accessisti ,
et ne falsae doctrinae succumberes, animam posuisti ; die . Audiat, qui
conuinci formidat. Singulis quibusque dicis : Hoc sentite in vobis, quod
et in Christo lesu : qui quum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus
est ■ esse se aequalem Deo. Audis, haeretice,aequalem Deo taudis formam
Dei. et tu minorem Patre (ilium dicere audes l Veniat ct alius testis,
Vt m duobus , vel tribus testibus confirmetur aequitas veritatis . Die et
tu, sancte Petre, quid tibi «euelauerit, non caro , et sanguis , sed pater
caelestis : Tu es filius Dei vhei . Et in epistola ad gentes secunda . No-
tam factmuS' vobis domini nostri lesu Christi virtutem , et praescientiam,
et magnitudinem . Audis , praestigiator , virtutem, audis praescientiam , au,
dis et magnitudinem : in quo ergo, haeretice, Christum dicis esse minorem
i Sed ingrediatur et tertius testis, vt très vnum verum testimonium
dicant vni trinitati, et trinae diuinitati . Die et tu, sancte loannes, qui
super pectus Saluatoris discumbebas, et videbas super caelestia mirabilia
verbum Dei. Die, imjuarn ».quid veritatis de Dei filio sentis. In principio