
184. Inter Nequidquam , et Nequaquam hoc interest, quod nequ'td-
quam frustra, Nequaquam , non , significat .
i 8 j . Inter Iter , et ltiner hoc interest, quod iter, quo irrius, i titter
auia dicitur.
186. Inter Proprium , et Propius hoc interest, quod proprium dominii
est, propius autem loci,
187. Inter Vereor, et Reuereor hoc interest, quod vereor ad metum
refertur, reuereor ad effectum .
188. Inter Li her os, et Filios hoc interest, quod filii masculino genere
ponuntur, liberi in vtroque sexu,et quod filii in numero singular«voca-
ri possunt . Nemo enim dicit, qui habet filium, vnum liberum habeo . Item
quod filii promiscue omnis conditionis intelliguntur , tam ingenui, quam
serui, liberi non dicuntur, nisi ingenui. ’
189. Inter Dulce ,01 Suaue hoc interest, quod Juke idem potest esse
, quod suaue, non vtique suaue, quod duke-.duke enim mel dicimus,
et suaue acetum , quod duke non est.
190. Inter Bellum,et Auellum hoc interest, quod helium inter extents
gentes , auellum inter ciues dictum quod auellantur populi in duas
partes. r
191. Inter Excmplum , et Similitudinem hoc interest, quod exemplum
historia est, similitudo approbatio . ‘
192. Inter Diuinationem , et Diuinitatem hoc interest, quod diuinitas
ad potentiam numinis refertur, diuinatio futurorum praescios facit .
^9i* Inter Vim, et Virtutem hoc interest, quod virtue hortari est
vis iuiuria .
194. Inter Rogum, et Pyram hoc interest, quod rogus defunctis para,
tur,pyra sacrifices, - r
19S* Inter Arma, Armamenta , et Tela hoc interest, quod arma sunt,
quibus corpora nostra in bello teguntur, armamenta nauium , tela missi-
lia,vt iacula.
196* Inter Virum, et Masculum hoc interest, quod vir specie intel-
Jigitur, masculus genere , et quod <vir tribus modis inteliigitur, natura,
virtute, et nuptiis , masculus etiam ab homine segregatur, vt in animalibus .
197. Inter Profugum , Exttlem, Relegatum, et Transfugam hoc interest,
quod profugus, quasi voluntarie reliquerit, exul, qui darnnatus expellitur^
relegatus ad tempus , transfuga, qui ad hostes transit.
198. Inter Altum , et Excelsum hoc interest, quod altum tam in su-
periorcm partem elatum inteiligimus, quam ad inferiora deposition, ex-
telsum in superioribus tantum .
199- Inter Vim, et Vires hoc interest, quod vis impetu, et iniuria
188. Vat. 624. singulari referripossunt
.
190. Hoc , quod de audio hie dicitur
, nescio, quem auctorem habeat. latenter
legerem duellum inter dues etc.
Festus : Duellum, helium videlicet, quod
duabus partibus de victoria contenden-
tibus dimicatur .
195. In excusis erat missibilia prd
missilla .
constat, vires ad bonum,et fortitudinem corporis referuntur, ita vis facit
violentiam, vires vitiosum .
200. Inter Saeuum ^tt Crudelem hoc interest , quod saeuus circa verba
est, crudelis monstratur sanguine.
201. Inter Bellum, Acism, Proelium , et Pugnam hoc interest , quod
helium dicitur totus eonflictus , acies ordinatur , proelium committitur,
pugna geritur, et quod acies tam ferri,quam oculoium est.
202. Inter Passum , et Expertum hoc interest , quod patimur volunta-
te, experimur necessitate .
203. Inter Genus, et Gentem hoc interest, quod genus tam hominum ,
quam ferarum est, gens ad congregationem plurium pertinet , et ab vno
capite descendit; dicimus enim, gens Gallorum .
204. Inter Terram , Tellurem, et Humum hoc interest , quod terra pars
mundi tertia est, tellus dea , humus locus sepulturae dicitur , ab humando .
20J- Inter Moenia , et Aedificia hoc interest, quod moenia publicorum
sunt operum , aedificia priuatorum .
206. Inter Omne, et Totum hoc interest : quod omne numerositate
constat : totum ad partes dicitur.
207. Inter Vlcus, Vulnus, et Plagam hoc interest i quod vlcus per
se exit , vulnus ferro, plaga potest esse planus ictus : sic quod vlcus , le-
uitatis est , vulnus grauitatis , plagae etiam verbera vocantur .
208. Inter Sic , et Ita hoc interest : quod sic quidem ostendit exem-
p\st,ita ad rationem refertur.
209. Inter Duos, el Ambos hoc interest : quod duo numerantur, am-
ho congregantur.
210. Inter Paret, et Apparet hoc interest: quod paret imperio, ap-
faret videntibus.
211. Inter Pullum , et Nigrum hoc interest: quod puilum albo con-
trarium est,nigrum colore accipimus.
■ 2i2. Inter Put at, Aestimat, Opinatur, Arbitratur , et Suspicatur hoc
interest : quod putat, qui dubitat, aestimat, qui existimaturo , quae acta
sunt , dicit, opinatur, qui opinioni aut suae , aut alterius credit, arbitratur
, qui dubiae rei finem imponit, suspicatur , qui latentis rei prospicit
formam .
21 3. Inter Prohibere, et Inhibere hoc interest , quod prohibere est' iu-
re non habere , inhibere vi dicitur, et quod inhibemus iure, prohiaemus
imperio .
214. Inter Ostentum , Prodigium , et Monstrum hoc interest, quod
ostentum sine corpore solidum nouum se ostendit, et oculis, et auribus,
prodigium veto, quod solidis corporibus prospicitur , vt in caelo cometes ,
212. Vat. 624. Inter arbitrari, et ae-
stimare hoc interest, quod aestimare apud
animum nostrum e s t, arbitrari iudicium
animi proferre . Alibi, vt hie, sed laten-
ti rei suspicit format» .
214. Vat. 624. sine corpore. solido nobis
se ostentat. . . auribus obiicitur , prodigium
. . ■ corporibus producitur . . . co-
mesa Stella , et in time .