
Sermo I.
excrcitatio est, non damnatio . Iusti ex Deo , non ex hominibus nascun-f
tiir , quoniam nascendo,non ascendendo fit iustus, vnde etiam regeneratl
filii Dei dicuntur. Aliud est migrare corpore , aliud migrare corde; mi<
erare corpore , quomodo corpus mutat locum, migrare corde, quomodo
tu cordis mutas affectum . Si aliud amas , aliud amabas, non es lbi , vbi eras.
A P P E N D I X XII.
S E R M O N E S .
Sermo beatissimi Patris nostri hidori episcopi
ad comes tollendas.
i. F ra t r e s charissimi, rogo vos,et admoneo vos, vt in isto legitimo ,
ac sacratissimo die, exceptis dominicis diebus, nullus prandere ptaesu-
mat, nisi forte ille, quern ieiunare infirmitas non permittit, quia alas
diebus ieiunare aut remedium , aut praemium est: in quadragesima non
ieiunare peccatum est; alio tempore qui ieiunat , accipit indulgentiam»
in quadragesima qui potest, et non ieiunat > sentiet poenam .
2. Et ipse tamen qui (non) ieiunare praeualet , sed rectius sibi so
aut siue alius infirmus cum ipso sibi in domo sua praeparet, quod acci-
piat. Et illos, qui ieiunare praeualent, ad prandium non inuitent : quia
si hoc fecerint, non solum Deus,sed etiam homines possunt illos Intel*
ligere non pro infirmitate non posse, sed pro gula ieiunare non velle .
Sufficiat ipsi, quod ieiunare non praeualet . Et magis cum gemitu, et su.
spirio , et animi dolore adlucet pro eo quod, aliis ieiunantibus , llle absti-
nere non potest.
j. Et quod opus est, vnicuique infirmo secrete , aut sibi_ soli, aut cum
alio similiter infirmo faciat praeparari: quia non ei oportet, aliquem sa-
num vt roget ad prandium , ne sibi augeat etiam de alterius gula peccatum
. Pro eo tamen,quod non potest ieiunare, amplius debet erogare pau-
peribus , vt peccata, quae non potest ieiunando curare , possit eleemosy-
nas dando redimere. Bonum est ( ieiunare , fratres, sed melius est) eleemosynas
dare . ,
4. Si aliquis vtrumque potest* duo sunt bona : si vero non potest*
melius est eleemosyna. Si possibilitas non est ieiunandi , eleemosyna suf-
ficit sine ieiunando: ieiunium vero sine eleemosyna omnino non sufficit.
Ergo si aliquis non potest ieiunare, eleemosynam faciat . Eleemosyna sine
ieiunio bona est. Si ergo praeualet ieiunium cum eleemosyna, duplex bo-
num est: ieiunium vero sine eleemosyna nullum bonum est, nisi forte si
Sermo I. n. 1. De hoc sermone dixi
$n Isidorianis cap. 72. n. 3. et seqq. Qui-
busdaro in locis librariorum incuria cor-
ruptus est . Pro sacratissimo die prae-
stiterit legere sacratissimo tempore •
2. Excusus, ieiunare p ra eu a let. Sed
addendum non . Reliqua etsi correction^
indigent , satis_ tarnen intelliguntur . In
impresso erat non valere , pro quo po-
sui non velle • Quid sit adlucet 9 non in*
telligo.
4. Forte > su file it sine ieiunio • .
ita sit aliquis pauper , vt non habeat omnino, quod tribuat * His vero ,
qui non habuerint, vnde tribuant, sufficit voluntas bona secundum illud,
quod scriptum est, Gloria in excehis Deo,el in terra pax hominibus bo-
nae voluntatis. -
y. Sed quis e iit, qui se possit excusare , quum etiam pro calice aquae
frigidae mercedem se Dominus esse dixerit? Et quare frigidae dixerit: Ne forte
se possit aliquis pauper lignorum penuria excusare, aut certe dicere, se vascu-
lum , vbi aquam calefaceret , non habere. Denique et per beatum prophetam,
fratres charissimi, Dominus ita hortatur, et admonet, eleemosynam fieri, vt
prope nullus pauper s it, qui se valeat excusare . Sic enim ait : Hoc est
ieiunium , quod elegi, dicit Dominus : Frange esurienti panem tuum . Non
dicit, vt integrum daret, ne forte pauper ille alium non haberet : sed
frange inquit, hoc est dicere, etiam si tanta sit tibi paupertas, vt non
habeas, nisi vnum panem , ex ipso tamen frange, et pauperi tribue : et
egenum,ac sine tecto indue in domum tuam . Si aliquis ita pauper est,
vt non habeat cibum , vel in vno angulo domus suae praeparet peregri-
no lectulum .
6. Quid nos dicturi sumus, fratres ! qualem excusationem habere pot-
erimus , qui amplas, et spatiosas domos habentes, vix aliquando digna-
mur exgipere peregrinum : ignorantibus, imo non credentibus , quod in
omni peregrino Christus excipitur , sicut et ipse dixit, Hospes fu i,et non
suscepistis me , et Sluamdiu non fecistis vni de minimis iis , nec mihi fecistis.
7. Laboriosum, et fastidiosum nobis est in pauperibus excipere Christum
in patriam nostram ? Timeo,ne nobis ille dicat, Ite, et non nos re-
cipiat in beatitudine sua. Contemnimus ilium in mundo r Timeo , ne nos
contemnat in caelo, secundum quod ipse dixit , Esuriui, et non dedistis
mihi manducare, et ^ uamdiu non fecistis vni de minimis iis , nec mihi fecistis
; et quod post sequitur .
8. Fratres , auertat hoc Deus a nobis : hoc enim postea addit, dicens ;
Discedite a me, maledicti : ite in ignem aetermim . Ego in hanc sententiam
neminem indigo . Vnusquisque attendat sententiam suam : nec tamen ar-
guo, et reprehendo, quia forte aliquoties venit per negligentiam , vt ve-
stimenta, quae debuerunt accipere pauperes , deformentur a tineis ; et ti-
meo,ne ipsis panni ad testimonium proferantur in die iudicii, secundum
quod lacobus dicit; Hgite nunc, diuites, plorate , vlulantes in miserlis ,
quae aduenient vobis . Diuitiae vestrae putrefactae sunt.
9. Et omnia, sicut dixit, fratres charissimi, qui per Apostolum suum
comminatur Christus, licet nos nimium terreant, non tamen de Dei mi-
serieordia desperandum est. Aut ego, et inei si negligentei" cum Dei adiu-
torio,quum possumus,nos emendare volumus , eleemosynas , quas hucus-
que parcius fecimus, largius erogemus , et quae pro peccatis praeteritis cum
6. Videretur iegendum, igtiorantes ... not. ad Sedulium lib. 4. v. 8.
non ere denies . aut certe, ignorantibus 9. Aut ego etc. Corrupta haecsunt,
nobis . .. non credentibus : quae locutio nec sine mss. ope facile sanari possunt. .
apud Isidorum , et alios occurrit. Vide