
scurrilitas, immunditia, multiloquium , hebetudo sensus circa intclligenda
propagatur . De luxuria caecitàs mentis , inconsideratio , inconstantia,
praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis seculi, horror au-
tem , vel desperatio futuri generatur .
3- Quia ergo septem principalia vitia tantam de se vitiorum multi-
tudinem proferunt, quum ad cor veniunt, quasi subsequentis exercitus
eateruam trahunt. Ex quibus videlicet septem quinque spiritualia , duo-
que carnalia sunt • Et vnumquodque eorum tanta sibi cognatione iun;
guntur, vt non nisi vnum de altero proferatur. Prima namque superbiae
soboles inanis est gloria, quae dum oppressam mentem corrumpit, mox
inuidiam gignit : quia nimirum , dum vani nominis potentiam appétit,
nequis hanc alius adipisci valeat, tabescit. Inuidia quoque iram gene-
rat, quia quanto interno laboris vulnere animus sauciatur, tanto etiam
mansuetudo tranquillitatis amittitur, et quia quasi dolens membrum tan-
gitur, iccirco positae actionis mens velut grauius pressa sentitur . Ex
ira quippe tristitia oritur, quia turbata mens, quod inordinate se con-
cutit,eo addicendo confundit, et quum dulcedinem tranquillitatis amise-
rit, nihil ei nisi ex turbatione subseqitens moeror parcit . Tristitia quo?
que ad auaritiam deriuatur , quia dum confusum cor bonum laetitiae in
semetipso intus amiserit, vnde consolari debeat, foris quaerit : et tanto
magis exteriora bona adipisci desiderat , quanto gaudium non habet, ad
quod intrinsecus recurrat.
4. Haec veto duo carnalia vitia, id est, ventris ingluuies,et luxuria
supersunt, sed cunctis liquet, quod de ventris ingluuie luxuria nascitur,
dum in ipsa distributione membrorum ventri genitalia subnixa videan-
tur. Vnde dum vnum inordinate reficitur, aliud proculdubio ad contu-
melias excitatur , Bene autem duces, exhortari died sunt, exercitus vlu-
lare : quia prima vitia deceptae menti quasi sub cauda se iiiserunt, sed
innumera, quae sequuntur , dum hanc ad omnem insaniam pertrahunt,
quasi bestiali clamore confundiint. Inanis namque gloria deuictum cor
Confer Ap- quasi ex ratione solet exhortari , quum .dicit : Debes maiora appetere,, v(
pendicem VII. qua potest ate valueris multos excedere yeo etiam valeas et pluribus prod-
supra pag.208 esse. Inuidia quoque deuictum cor , quasi ex ratione solet exhortari,
quum dicit \ In quo illo ,vel illo minor es ! Cur ergo eis vel aequalis ,
vel superior non est Quanta valent -, quae ipse non vales IN on ergo tibi
aut superiores esse , aut etiam aequales debent. Ira etiam deuictum cor,
quasi ex ratione solet exhortari, quum dicit : §>uae erga te aguntur ,ae-
qnanimiter ferri non possunt : haec immo patienter tolerare peccatum est>,
■ quia si non eis cum magna exasperatione resistitur, contra te., -deinceps
sine mensura cumulantur . Tristitia namque deuictum cor quasi ex ratione
solet excitari, quum dicit : §^uare habes, vnde gaudeas , quum tanta
mala de-proximis portas l Perpende ,cum quo moerore intuendi sunt,
qui in tanto contra te amaritudinis feile vertuntur.
$. Auaritia quoque deuictum cor quasi ex ratione solet exhortari;,
quum dicit ; Vaide sine culpa est, quod quaedam habende concupiscis squid
non multiplicari appetis, sed egere pertimescis. Quare quod male alius
retinet, spse melius expendis . Ventris quoque ingluuies deuictum cor
quasi ex ratione solet exhortari, quum dicit : Ad esum omnia munda
Deus creauit, et qui satiari cibo respuit, quid aliud, quam muneri concetto
contradicit ? Luxuria quoque deuictum cor quasi ex ratione solet
exhortari, quum dicit: Cur te in voluptate tua modo non dilatas, quum,
quid te sequatur, ignoras l Acceptum tempus in desideriis perdere non
debes , quia, quam citius pertranseat, nescis . Si enim misceri Deus ho-
minem in voluptate coitus nollet, in ipso humani generis exordio mascu-
lum , et feminam non fecisset.
1. Quanto culmine virtus patientiae polleat, Salomon indicat, dicens: Cap. XLI. De
Melior est patient viro forti, et qui dominatur animo suo , expttgnatore Pat‘enna .
vrbium . Minor est victoria vrbes expugnare , quia extra sunt, quae vin- t,a'° f 26'
cuntur. Maius est autem , quod per patientiam vincitur, quia ipse ani- j ^e|'
mus superatur, et semetipsum sibimet subiicit, quando per patientiam n' j ' et UReg"
in humilitate tolerantiae sternit. Terra bona fructum per patientiam red- Past. p.j. c.f!
d it, quia scilicet nulla sunt bona, quae agimus , si non aequanimiter Prou. 16. 32.
etiam proximorum mala, toleramus. Scriptum est : Charitas patient est, Gr. cd. ani-
Igitur quum minime est patiens, charitas non est. Per hoc quoque im- mus “ st sup.
■ patientiae vitio ipsam virtutum nutrix doctrina dissipatur . Melior est, ^eS- Past.p.j.
inquit, patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore vr- c'
bium . Recte expugnatori vrbium patiens praefertur, quia illa actione vi- 4"
ctoriae homo victor est hominum ; in hac autem mansuetudine patientiae Ezech. n t "
animus victor est sui . Salomon ait : Doctrina viri per patientiam no- Prou.
scitur. Tanto ergo quisque minus ostenditur doctus, quanto minus osten-
ditur patiens . Neque enim potest veraciter bona docendo impendere, si
viuendo nescit aequanimiter aliéna mala tolerare . Custodem conditionis
nostrae patientiam Dominus esse monstrauit, quia ipsam non possidere,
nosmetipsos docuit, dicens: In patientia vestrapossidebitis animasvestras . Luc.21. 19,
2. Admonendi sunt patientes, ne in eo, quod exterius per patientiam
portant, interius doleant, ne tantae virtutis sacrificium , quod integrum
foras immolant, intus malitiae peste corrumpant. Dicendum est
patientibus , vt studeant diligere , quod sibi necesse est tolerare. Ne
si patientiam dilectio non sequitur, in deteriorem culpam odii virtus
ostensa vertatur. Plerumque euenire patientibus solet, vt eo quidem tempore
, quo aduersa patiuntur , vel contumeiias audiunt, nullo dolore pul-
sentur, et sic^ patientiam exhibeant , vt custodire etiam cordis innocen-
tiam non omittant . Sed quum potius paululum haec ipsa, quae pertu-
lerunt, ad memoriam reuocant, igné se doloris inflammant , argumenta
vltionis requirunt, et mansuetudinem, quam tolerantes habuerunt, retractantes
in malitiam vertunt .
3. Admonendi sunt patientes, vt cor post victorianf muniant, vt ho-
stem publico bello superatum insidiari maenibus mentis intendant, vt lan-
guorcm plus repentem timeant,ne hostis callidus eo in deceptione post-
modum maiori exultatione gaudeat, quo ilia dudum contra se rigida colla
19. xt .