
Nam sùfferre tentamenta
Daemonum non potero,
Dcsiderii eorum
Malitiam réfréna .
240 Inde te , benigne Deus ,
Accliuis efflagito ,
Quantulucumque placare,
Vt et hic indulgeas,
Ne longa poena subactus
Miser valde factus sim .
In dolbre sempiterno
. Carnèm ne constituas,
Ne crudeliter exire
Compellatur anima.
243 Da cruciatibus finem ,
Requiescat spiritus .
Carpe mores , visita me ,
Immo veni, libera,
Surge , dicito captiuo ,
Prodi foras, misero ,
Reloua carcere trusum,
Pande iam absconditum .
Caput, et reliquos artus
Aqua munda dilue,
250 Atque internos squalores
Purifica gratia :
Cunctis vt abire sinas
Defectum feracibus . •
Lugeo confusus mala,
Quae gessisse memoror,
Fundo preces , et lamenta ,
Contristatus animo,
Precor , oblatam ne neges
Poenitenti veniam .
233 Lacrymae contra peccatum
Non quidem sufficiunt :
Sed quod non valeo paruis
Expiare fletibus,
Oro , pietàte demas,
Abluas dementia .
Miseratione tua
Fac iustum ex impio ,
Fulgidum de tenebroso,
Nitentem ex horrido,
260 Innocentent ex iniquo ,
Viuentem ex mortuo.
Miseratus iârh omitte
Noxas mihi criminis,
Eripiens plasma tuum
De manu diaboli,
Memento figmenti tui,
Et esto placabilis.
Manus tuae me fecerunt,
Formauerunt digiti, -
265 Corpus in ventre materno
Per membra delineas,
Tua yirtute creatam
Quo clausisti animant .
Ne des in ruinam mortié
Opus tuum , Domine ,
Propter carnale peccatum,
Quod Iamentis elui,
Possibile praedixisti,
Atque vae mirabile.
270 Null um perire protestans,
Quamuis graui crimine
Carnaliter polluatur ,
Si redeat poenitens,
Et Don haesitet in fide ,
Sümi posse veniam .-
Nuncians pro te, et tuis
Missis, et discipulis ,
Poenitemini, caelorum
Prope r-egnum factum est,
273 Et omnis peccati datur
In Christo remissio.
Non in multis iustis ita
Te gàudere perhibes ,
Vt in vno erroneo
Peccatis turpissimo , ’ ■
Veni quaerere , et saluare,
Dolens , quod perierat\
Nulla tarn grandis est culpa ,
Cui non sit venia,
280 Omne facinus peccati
Delet poenitentia ,
Si reiectis malis quisquanl
Sanus hanc peregerit,
Nullum est malum,quod nequit
Aboleri lacrymis,
forte »
Omnç peccatum dixisti
Dimitti hominibus ,
Spiritus tantum sancti
In SpiExcepta
blasphemia.
rit urn 285 Numquid fixum verbi tui
tantum Soluetur propositum ?
san- stum . Absit hoc, domine Deus, V-t repellas quempiam,
Qui post malum resipiscens
Te conuersus sequitur.
Obiice bonitatem,
Et vince malitiam ,
Praebe moram poenitendi,
Tempus mortis dilata ,
290 Fac, vt salus subsequatur,
Ne tollat interims .
Omnino confid ns credo,
Quod nolens perire me,
Subiecisti Hagel lis ,
Qui bus resipiscerem,
Vt abominaudo culpam ,
Redirem ad gratiam .
Placeat, Christe , damnatum
Reparare naufragum ,
29J De interims errore,
Te quaerente, redeam-,
Atque de maligno dignus
Efficiar famulus .
Peccaui tibi , peccaui,
Et deliqui nequiter ,
Sed conuersum nolo perdasj
Et, quae posco , tribuas,
Vt me mundes ante mortem ,
Et, dum viuo , redimas.
300 Quis fuerim , ne requiras,
Sed quis esse cupio ,
Veteri culpa ne quaeso
Reputes damnabilem,
Gerne corrigendi votum,
Et relaxa debitum.
Quainquam de reatu facti
Sit mihi confusio,
Noui, quod de fine quemquam,
At non de principio,
303 Aut pro bono tu corones,
Aut pro malo iudices .
Recipe, domine pater,
Fuga lapsum famulum,
Tolle mortem poenitenti,
Te precantem libera , .
Et cum electis ad vitatn
Agni libro reuoca .
Reprobari me ne sinas.,
Quem pro meis meritis
310 Ingenti pressura polis,
Et limas diutius,
Sed quem viuentem fatigas ,
Recipe post obitum .
Solue, Christe, vincla pedum,
Ligamenta criminum,
Resera limen obscurum
Tenebrosi carceris,
Redde iam luci sepultum ,
Peregrinum patriae .
313 Tolle furorem perennem
Ab animo principis ,
Te propitiante , fiant
Iam mihi placabiles ,
Quos aduersos diuturna
Miser ira toiero.
Veni, lesu, ne tarderis,
Mors antequam rapiat,
Fessum de puluere leua ,
Et me réconcilia ,
320 Lacrymas iuges absterge,
Cor triste laetifica.
Christe , qui diuersitate
Gratiarum diues es,
Fructum , et meritum , precor,'
Viuenti contribuas,
Ne me sterilem procernens,
Succidas in posterum .
Macerari me post mala
Ne permittas, obsecro : 323 Ha beam munere tuo
Collata, quae offeram ,
Quibus a laeua sublatus
Transeam ad dexteram .
Zabulo me non coniungas
Ad mortem,cum impiis,