
Vox sponsl •
CAP. V.
Vox Christi.
19S A P P E N D I X V I.
fortat nos pro Christo pati. Item nardus croco coniungitur, quum cha-
ritate Christi mortem libenter suscipimus .
13. Fistula, et cinnamonum cum v n i u e r s i s lignis Libani. Fistula, quae
et casia, arbor aromatica est,sed modica , et ideo spiritu humiles désignât
. Item cinnamonum,qui seipsos despiciunt ^signât . Quae et ipsa est
breuis arbos,sed odorifera,et dulcis . Sed humilitas magnam habet lau-
dem , et dulcedinem apud Dominum • Cum vniuersis lignis Libani . Sicut
fistula , et cinnamonum humiles sanctorum cogitationes signant, ligna Libani
sublimes eorum actiones demonstrant . Myrrha, et aloe arbores sunt
aromaticae, quae continentiam carnis exprimunt.
14. Cum omnibus primis vnguentis . Id est, charismatibus virtutum
excellentioribus, et pulchra est coniunctio harum arborum, quia dum car-
nem a lasciuia refrenamds, consequens e st,v t maiora spiritus dona per-
cipiamus . Forts hortorum, puteus aquarum viuentium, quae fluunt impettt
de Libano . Vtrumque ecclesia:et fons est hortorum, quia spirituals gi-
gnit fructus, et puteus aquarum viuentium , quae impetu fluunt de Libano
, propter occulta mysteria , quae sanctis propter reuelationem sancti
Spiritus solis panduntur : aquarum •viuentium , propter eloquia diuina ,
quae de inuisibilibus diuinae gratiae procedunt thesauris : de Libano , de
ipsa ecclesia dicit, quae et Candida est per munditiam fidei, et alta per
virtutem gloriae.
15. Surge, aquilo, et vent, auster, perfla hortum meum . In aquilone
enim aduersa muudi , in austro blandimenta designantur, qua gemina im-
pugnatione probatur ecclesia. Consurge permittentis vox, non imperan-
t i s . Et fluant aromata il Hus. Id est, virtutum constantiam miro odore
dispergat .
1. Veniat dilectus meus in hortum suum . Veniat Dominus in eccle-
siam suam, vt earn ipse conseruet immaculatam vbique,et fidei fruge fe-
cundet . Et comedat fructum pomorum suorum. Et libenter accipiàt, gra-
tanterque inspiciat opera seruorum suorum .
2. Veni in hortum meum, soror mea sponsa . Veni ( inquit ) saepis-
sime in ecclesiam meam , et venio , vt corrigam , adiuuem, et confirmem.
Messui myrrham meam cum aromatibus meis . Per myrrham passio , vel
mortificatio , per aromata omnes virtutes exprimuntur . Metit myrrham
cum aromatibus , quando martyres cum ceteris electis ad maturitatem
praemiorum perducit .
3. C°medi fauum cum melle meo , bibi vinum cum lacte meo. In fa-
110 , et vino praedicatores, in melle , et lacte auditores intelliguntur, et
vtrosque internus index approbat , et rémunérât. Com éd ité, amici, et bibite
, et inebriamini, charissimi. Amici, faciendo , quae praecipio, obsecro,
ita factis sanctorum , quasi epulis praecipuis, praecordia vestra replete.
4. Ego dorrnic. Donante gratia Dei, in pace praesentis vitae eum colo.
Et cor meum vigilat. Quo tranquillius sub incursibus externis quiesco ,
eo altius intus video, quam bonus est Deus . Vox dilecti mei pulsantis .
Pulsat ostium cordis, quum Dominus nos ad profectum virtutum exci-.
IN C ANTIC A . -199
tat Aperi mihf, id est, cor pande mihi, soror mea. Arnica mea, quia
arcanorum meorum conscia . Columba mea , quia spiritus mei dono ilta-
strata. Immaculata mea, quia sola aspectu meo digna . ^
- §)uia caput meum plenum est rove ^et c'mcinni mei guttis nocuum •
Caput Christi Deus . Cincinni sunt fidelium collectiones . In rore , et
euttis noctium frigens charitas in multis ostenditur, quam in Domino ,
et proximis habere debuerunt. Ideo necessano excitât Dominus hdeles
quosque ad praedicationis studium , quo prouocata ad laborem docendi
6. Expo Haul me tunica mea , quomodo induar ilia ! Ac si aperte di- Vox ecclesiae,
cat j deserui negotia seciilaria tui causa, quomodo repetam ilia ? Laai pedes
meos , quomodo inquinabo illos l dam secretae compunctioms fietibus
ablui cogitationes terrenas : quomodo mundi sordibus iterum polluar . quia
praedicationis officium sine occupatione seculari vix esse potest .
7. Dilectus meus misit manum suam per foramen . Manum^ quippe
suam dilectus per foramen misit, quum nos Dominus occulta inuisibiliter
compunctione ad opus virtutum accendit ; nobisque in memoriam reuo-
cat /quomodo, et quanta de sinu Patris descendens pro nobis est passus.
Et •venter meus intremuit ad tactum eius. Haec recolens intima conscien-
tia sponsa, tota expauescit : et pigritiam quietis accusans, ad laborem praedicationis
festinat : vnde sequitur.
8. Surrexi, •vt aperirem dilecto meo . Id est, verbum Domini praedi-
carem . Manus meae stillauerunt myrrham, et digit! mei pleni myrrha pro-
batissima . In manibus enim opera, in digitis discretio Signatur . In myrrha
continentia , et passiones : quae tunc probatissima est, quum solum-
modo pro charitate Dei, et proximi vel continentia fit, vel passiones fiunt.
9. Pessulum ostii mei aperui dilecto meo. Pessulum dilecto aperit ,
qui templum sui pectoris diuina visitatione , et inhabitatione dignum fe-
cerit. llle declinauerat, atque transierat. Quia nulli in hac vita plena
visio Dei, sicut in futuro, conceditur : ideo transire dicitur dilectus , id
est, in futurum se videndum, et perfruendum plenius ostendit .
10. Anima mea liquefacta est, dilectus locutus est. Quanto suauius ,
inquit , vocem , atque viciniam dilecti mei accepi, tanto sublimius, quid-
quid in me frigidum erat, charitate incaluit : et quidquid rigidum erat,
liquefactum est . pPjuicsiui 5 et non inueni ilium . Quia donum compun-
ctionis , et dulcedinis intimae non in arbitrio est volentis , sed in mi*
seratione donantis, ideo non semper habent ilium aequaliter : quia non
ita se offert Deus in exilio laborantibus , quomodo in patria regnantibus .
11. lnuenerunt me vigiles, qui circumeunt ciuitatem ,percusserunt me,
vulnerauerunt me, tulerunt pallium meum mihi custodes mur or um . Custodes
ciuitatis, id est, ecclesiae, sancti sunt doctores, qui sedula prae-
dicatione circumeunt corda singulorum , et spiculis caelestis amoris vul-
5. Frigens charitas etc. Ita fere Patres , et sacrae scripturae interprètes
S. Augustinus tract. 57. in Ioann., et alii ad hunc locum.