
225 A P P E N D I X V I I I .
Forte,offerunt nerunt , tunc demum orat pro his , qui oblationes suas afferunt. §>ui tibi
offerunt hoc sacrificium laudis. Laudis dicitur, quod pro iaude Dei in
primis offerunt , et postea pro sc , suisque omnibus, pro redemptions ani-
marum suarum, pro spe salutis , et incolumitatis suae ; tib'tque reddunt vo-
ta sua, aeterna Deo , viuo , et vero. Ideo offerunt, quia viuo, et vero
Deo omnium fides circumadstantium , offerentium , et non offe.rentium co-
gnita est, et nota deuotio . Omnes reddunt vota sua. Vota dicuntur ,
quia volenter promittuntur, quia volenter, et iibenter deuouere debemus.
Communicantes, et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Vir-
ginis Marias genitricis Dei , et domini nostri lesu Christi , sed et beato-
rum apostolorum , ac marly rum tuorum .
20. Communicate, hoc est, participare memoriam ; venerari, hoc est, in
memoria honorabiliter tenere,quod Sancta Maria Virgo per aduentumSpiritus
sancti genitrix facta est Filii Dei lesu Christi, qui Deus , et homo est, per
quern Patrem supplicamus, et fidem communicare debemus, et credere,
quod Spiritu sancto veniente , filius Dei natus est e x e a ,e t virginitas eius
non est violata . Sed et beatorum apostolorum , ac martyrum tuorum . Apostolus
dicitur in nostra lingua missus. Martyr dicitur testis. Apostoli ideo
dicuntur , quia a Christo missi sunt. Martyres dicuntur, quia testes sunt,
quod Christus passus est pro nobis, et ipsi pro Christo.
21. Hanc igitur oblationem seruitutis nostrae ,sed et cunctae familiae
tuae, quaesumus, Domine , placatus accipias . Sacerdos oblationem suarn ,
atque cunctorum, qui Deo famulantur ;idem, qui Domino seruiunt , com-
Torte, pla- mendat ,' vt Domino placeat, et ipse nobis propitius sit . Diesque nostros
ceant. in tua pace disponas, atque ab aeterna damnations nos eripi, et in electorum
tuorum iubeas greges numerari per Christum dominum nostrum .
Pro-eo, quo ( sic ) sacerdos offert, debet orare , vt sacerdos exaudiatur, et
omnium dies in pace disponantur , et ab aeterna damnatione eripiamur .
Matth. i j . 34. De%qua dominus noster Iesus Christus dicturus est impiis in fine mundi
seiH- Jte \ maledscti, in ignem aeternum , etc. Et ad ilium gregem electorum
suorum per angelos sanctos numerari mereamur, cui dicturus erit: Veni-
te , benedicti patris mei , et reliqua .
22. 'iluam oblationem tu , Deus, in omnibus , quaesumus , benedictam ,
ascriptam, ratam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris . Supplicat
Sacerdos , vt illam oblationem , quam ille pro se offert, et pro populo,
omnipotens Pater dignetur accipere benedictam, et habere ascriptam, hoc
est, assignatam , vt sibi placeat". Ratam, hoc est, iudicatam , vt dignam
illam iudicet in conspectu suo offerri. Rationabilem , iusta ratione ple-
nam facere dignetur : quia tunc illi est acceptabilis, si recta credentes pro
iusta ratione offerimus ; iustum'est postulare, vt ilia oblatione , quam nos
rationabiliter offerimus, vt Pater omnipotens sanctificando faciat . Vt nobis
corpus, et sanguis fiat dilectissimi filii tui. domini nostri lesu Christi.
Mattb. 3. 17. Patri dilectus est filius, sicut ipse Pater testatus est de caelo, dicens:
Hie est filius meus dilectus, etc. Et nos eum diligere debemus, quia ipse
prior dilexit nos, et passus est pro nobis'.
2, Q«; pridie, quam pateretur , accepit panem in sanctas , ac venerabiles
manus suas : eleuatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem,
tibi gratias agent benedixit, f regit, dedit discipulis suit, dicens t
accipite, et manducate ex hoc omnes : Hoc est enim Corpus meum . Simili
modo posteaquam coenatum est, accepit et hunc praeclarum Cahcem in
sanctas, ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agent benedixit, dedit
discipulis suis-, dicens : accipite, et bibite ex eo omnes : Hie est enm
Calix Sanguinis mei noui, et aeterni lestamenti, mysterium fidei , qui pro
vobis, el pro multis efundetur in remissionem peccatorum . Haecquoties-
cunique feceritis , in mei memoriam facietis ,
24. Quod intermisimus , qui pridie , quam pateretur, hoc est pridie ,
quam ipse passus esset pro nobis , voluit tradere discipulis suis corpus ,
et sanguinem sui, mysterium , vt illi traderent nobis . Quis vnquam cre-
deret, quod panis in carnem potuisset conuerti, in sanguinem yinum ,
nisi ipse Saluator diceret, qui panem , et vinum creauit, et omnia ex ni-
hilo fecit ? Facilius est aliquid ex aliquo facere, quam "omnia ex nihilo
creare . Ipse Saluator voluit corpus humanum suscipere, et hominem Deo
coniungere, vt vnus fieret mediator Dei, et hominnm homo Christus le-
sus : ipse voluit per nos panem , et vinum offerri sibi, et ab ipso diui-
nitus conSecrari, et fidelem populum credere , verum esse mysterium,
quod et ipse tradidit discipulis suis, dicens: accipite, et manducate ex hoc
omnes. Et quando oculos ad caelum leuauit, et Patri gratias egit, nos
docuit, quod nos Patri semper supplicare debemus, vt ille tarn magnum
sacramentum per manus nostras perficere dignetur .
2<. Et quum diceret, haec quoliescumque feceritis , in mei memoriam
facietis, iussit, nos illius passionis memores esse ; quantaque pro nobis
sustinuit, omni tempore memores esse debemus , quando hoc sacramentum
celebramus , et eius misericordiae , non nostri bonitate fiduciam dare .
l/nde et memores sumus, Domine , nos tui semi , sed et plebs tua sancta
Christi filii tui Domini nostri . Memores nos esse sacerdotes profitemur,
, atque plebem memores esse testamur Christi filii tui Domini nostri. Ideo
sacerdotes fideliter memores esse debent, quia ipsi missam celebrant, quia
stulta postulatio est , si postulans nescit, quod postulat. Plebs sancta ideo
meminisci debet, quia Christus non solum pro sacerdotibus passus est, forte , mraised
et pro plebe sancta; ideo dicitur, quia fide, ac baptismo Christi per- nuse •
cepto sanctificata est .
26. Modo indicant, vnde meminisci debent, id est, tarn beatae passionis,
necnon et ab inferis resurrectionis, necnon et in eaelos gloriosae ascen-
sionis . Christi filii tui passionis memores esse debemus, quia pati di-
gnatus est pro nobis. Resurrectionis ab inferis, per resurrectionem eius
liberatae sunt. Gloriosae ascensionis eius memorare debemus, quia corpus forte , Ubera~
humanum, quod assumpserat, iunctum diuinitati sine vllius adiutorio pro* tat animat
pria maiestate portauit in caelum . Ideo diximus, sine Vllius adiutorio , sunt.
vt intelligatur , quod non hominum, nee angelorum , nec vllius creaturae
vehiculo eum ascendisse in caelum, sed a Patre maiestatis eleuatus est,
H i