
Vs. 4- U
Eccle. 7. 4.
P s. 6. 8.
Cap.XXIV. De
inuidia .
Taio 4. 18.
Gr. Mor.5.46.
n. 84.
Sap. 2. 24.
al.tere&ratpro
peuebrat.
Prou. 14. 30.
nis impetum Phinees per gladium non placasset. Hanc iram , quia HeN
non habuit j motum contra se implacabiliter supernae vltionis excitauit.
Nam quo contra subditorum vitia tepuit, eo contra ilium ira district!
aeterni rectoris exarsit . lrascimin't , inquit Psalmista , et nolite peccare .
J. Quod nimirum non recte intelligunt, qui irasci nos nobis tan-
tummodojiion etiam proximis'delinquentibus volunt. Sic enim proximos
amare praecipimur , vt iis errantibus, sicut nostris vitiis, irascamnr . Vn-
de per Salomonem dicitur : Melior est ira , quant risas, quia per tristi-
tiam vultus corrigitur animus delinqucntis . Idem Psalmista ait : Turba-
tus est prae ira oculus meus . Ira quippe per vitium mentis oculum ex-
caecat . Ira autem per zelum turbat, quia qui saltern rectitudinis aemu-
latione concutitur, ea, quae nisi tranquillo corde percipi non potest,
contemplatio dissipatur . Ipsa zeli per mansuetudinem recta aemulatio ae-
terna post paululum in tranquillitate mentis oculum largius aperit, quae
haec interim per commotionem claudit ; et vnde mens turbatur , ne videat,
inde proficit , vt ad’ videndum verius clarescat.
1. Inuidere non possumus nisi eis , quos in aliquo meliores putamus.
Paruulus ergo est , qui liuore occiditur ; quia ipse testimonium perhibet,
quod eo minor sit , cuius inuidia torquetur . Paruulus est, qui inuidia
occiditur, quia nisi inferior existeret , de bono alterius non doleret.
Sciendum summopere est, quia quamuis per omne vitium, quod perpe-
tratur, humano cordi virus infunditur, in hac tamen nequitia tota sua
viscera serpens concutit, et imprimendae malitiae pestem euomit . De
quo nimirum scriptum est : Inuidia diaboli mors intrauit its orbem ter-
rarum . Nam quum deuictum cor liuoris putredo corrupit, ipsa quoque
exteriora indicant, quam grâuiter anitnum vesania instigat. Per inuidiam
color pallore àfficitur , et oculi deprimuntur . Mens accenditur, et membra
frigescunt , Fit in cogitatione rabies, in dentibus stridor . Quum-
que in latebris cordis crescens absconditur , odium dolore caeco tene-
brat conscientiam-, et vulnus inclusum : nil laetum de propriis Iibet.
Quia tabescentem mentem sua poena satiat, quam félicitas torquet aliéna;
quanto extranei operis in altum vera fabrica ducitur , tanto funda-
mentum mentis liuidae profundius suffoditur : vt quo alii ad meliora
praeparant, eo ipsa deterius ruât. Qua ruina videlicet etiam illud de-
struitur, quod in aliis actibus perfecto opéré surrexisse putabatur. Nam
quum inuidia mentem tabefecerit, cuncta , quae inuenerit, bene gesta
consumit .
2. Per sapientissimum Salomonem dicitur : Vita earnium sanitas cordis
. Putredo ossium inuidia . Quid enim per carnes, nisi infirma quae-
dam , ac tenera , et quid per ossa , nisi fortia acta signantur ? Et plerum-
que contingit,vt quidam cum vera cordis innocentia in nonnullis suis
actibus infirmi videantur. Quidam vero iam quâedam ante humanos
oculos robusta exercent, sed tamen erga âliorum bona intus inuidiae
pestilentia tabescunt . Bene ergo dicitur, Vita earnium sanitas cordis,
quia si mentis innocentia custoditur, etiam siqua foris infirma sunt,
quandbque roborantur ; et recte subditur , Putredo ossium iuuiita , quia
per liuoris vitium ante Dei oculos pereunt etiam fortia acta virtutum.
Ossa quippe putrescere est etiam quaedam robusta per inuidiam depenre.
1 Difficile est, vt hoc quisque alteri non inuideat , quod adipisci
alter exoptat, quia quidquid temporale percipitur, tanto fit minus singulis,
quanto diuiditur in multis; et iccirco desiderantis mentem lmor
excruciat, quia hoc, quod aPPetit,aut funditus alteri accipiens adimi ,
aut a quantitate restringit. Qui liuoris peste plene carere dasiderat, il-
lam hereditatem diligat, quam coheredum numerus non angustat. Quae
tanto largior ostenditur, quanto ad hanc percipientium multitudo dila-
tatur. Imminutio liuoris est effectus surgens internae dulcedinis , et plena
mors eius est perfectus amor aeternitatis : quum perfecte in amorem
aeternitatis homo r^pitur, plene etiam in proximi dilectione sine omm
inuidia solidatur . Quia quum nulla terrena desiderat, nihil est, quod
eius erga proximum charitati contradicat.
1. In euangelio Veritas ait: Quae vultis , vt faciant vobis homines.,
et vos'facite illis. Quibus duobus vtriusque testamenti mandatis per
vnum malitia compescitur, per alium benignitas prorogatur , vt quod
non vult malum pati quisque, hoc non faciens cesset a nocendi opere .
Curandum magnopere est, vt erga procaces- ^'*slI“ e marisuetudinem lon-
ganimitatis exhibeat, vt inalitiae languentibus gratiam benignitatis osten-
d.it, vt discordes pace muniat , et Concordes ad concupiscentiam verae
pacis accingat. Cor pessimum ex sua, et non aliena malitia tabescit .
Sicut scriptum est: Zelus apprehendit populum ineruditum ,e t nunc ignis
aduersarios consumit. Sicut autem ignis amoris mentem erigit,ita ignis
malitiae inuoluit. Quia et Spiritus sanctus cor, quod replebat^, ad amorem
erexit, et ardor malitiae ad inferiora semper incuruat. Malos non
solum ignis per vindictam post cruciat,sed nunc etiam. per liuorem^ cre-
mat , quia qui post puniendi sunt retributionis supplicio, nunc semetipsos
afficiunt malitiae tormento.
1. Admonendi sunt discordes, quia quantislibet virtutibus polleant,
spirjtuales fieri nullatenus possunt , si vniri per concordiam proximis ne-
gligant . Ad vnam ergo vocationis spem nequaquam pertingitur, si non
ad ea vnita cum proximis mente curratur . Saepe nonnulli , quo quaedam
specialiter dona percipiunt, eo superbiendo donum goncordiae , quod
maius est, amittunt, vt si fortasse carnem prae ceteris gulae refrenatio-
ne quis edomet, concordare eis, quos superat abstinendo , contemnat.
Qui abstinentiam a Concordia separat, quid admoneat Psalmista perpen-
dat,ait enim : Laudate eum in tyr/tpano ,et choro . In tympano namque
sicca , et percussa pellis rtsonat,in choro autem voces societate concordant
. Quisquis itaque corpus affligit, si concordiam deserit, Deum qui-
dem laudat in tympano,'et non laudat in choro . Saepe quosdam maior
scientia erigit, a ceterorum societate disiungit, et quo plus sapiunt, eo
a concordiae virtute desipiscunt. Quo quisque melius sapit, eo concordiam
deserens, deterius delinquit . Et iccirco jnexcusabiliter merebitur
Cap. XXV. De
supprimenda
inuidia •
Taio 4. 19.
Gr. Mor.5.46.
n. 80.
Cap.XXVI.De
malitia .
Taio 4. 20.
Gr.M0r.10.6.
n. 46.
Matth. 7. 12.
al. imp end a t
pro osttndat
Gr.I.in Ezech^
horn. 2. n.x2a
Isai. 26. xi.
Cap.XXVII.
De discordia .
Gr. Heg. Past,
p. j .c . 22.
Taio 4. 2i. '
Psalm. 149. 3,