
Anno Sot.
Anno äoj.
Anno A io>
Anno d n .
Bom. io .
Philipp. I .
57. Era dcxxxix. ann. imperii Mauricii x ix . post Recaredum
regem régnât Liuua filius eius ann. n. ignobili quidem matre pro-
genitus, sed virtutis indole insignitus. Quern in primo flore ado-
lescentiae Wictericus, sumpta tyrannide, innocuum regno deiecit,
praecisaque dextra occidit, anno aetatis xx. regni vero n .
5 8. Era bcxli. ann. imperii Mauricii xxi. extincto Liuuane,
Wictericus regnum,quod viuente illo inuaserat,vindicat ann. vu.
vir quidem strenuus in armorum arte, sed tamen expers vietoriae.
Namque aduersus militem romanum proelium saepe molitus, nihil
satis gloriose gessit praeter quod milites quosdam Segontiae per
duces obtinuit. Hic in vita plurima illicita fecit, in morte autem ,
quia gladio operatus fuerat, gladio periit. Mors quippe innocent
s inulta in illo non fuit: inter epulas enim prandii coniuratione
quorumdam est interfectus ; corpus eius viliter est exportatum, at-
que sepultum.
59. Era Dcxnix. ann. imperii Phocatis octauo Gundemarus post
Wictericum régnât ann. u. Hic vascones vna expeditione vastauit,
alia militem romanum obsedit : morte propria Toleti decessit .
60. Era dcl. ann. imperii Heràclii 1 1 . Sisebutus christianissi-
mus post Gundemarum ad regale fastigium euocatur : régnât ann.
vin. menses'Vi. qui initio regni iudaeos ad fidem christianam per-
mouens, aemulationem quidem habuit,sed non secundum scien-
tiam ypotestate enim compulit, quos prouocare fidei ratione opor-
tu it. Sedjsicut est scriptum, siue per occasionem , siue per veri-
tatem, donee Christus annunciatur. Fuit autem eloquio nitidus ,
sententia doctus, scientia literarum magna ex parte imbutus . In
iudiciis iustitia,et pietate strenuus, ac praestantissimus, mente be.
57. Florezius euro editione Grialii,
et Biclarensi annum 19. Mauricii désignât
: alii alios annos minus bene indica
n t. Vide not., ad nuro. 52. AREV.
58. In editione Grialii error est nu-
merorum, scilicet d c l x i. pro d cx l i , ,
quod Florezius notauit : sed non aduer-
t i t , vt videtur , mendum a Grialio in
erratis corrigendis emendatum fuisse.
Florezius cum Labbeo Segontiae ,*Grh-
lii editio Sagontia , alii Segontia . AR.
59. Octauum Phocatis annum cum
Labbeo, et Florezio restituimus, quuro
ïn editione Grialii , et aliis annus sextus
indicetur per librariorum incuriam, aut
edito.rum negligentiam . Ceterum quod
Florezius notât , in editione Grialii men-
dose fuisse eram $48- post 648. desi-
gnatam , non aduertit, etiam hoc loco
errorem in erratis animaduersum , et
correctum fuisse . Alii anno aetatis x v i.
AREVALVSI
60. Permouens;. al. promouens . Florezius
cum Labbeo,per •veritatem Christus
annunciatur, in hoc gaudeo , et gau-
debo . Fuit autem etc• ÀREV.
nîgtius, splendore regni praecipuus, in bellicis quoque document
s , ac victoriis clarus. ' ■
5 t. Astures enim rebellâmes, misso exercitu , in ditionem suam
rêduxit. Ruccones montibus arduis vndique conseptos per duces
euicit. De romanis quoque praesens bis féliciter triumphauit , et
quasdam eo'rum vrbes expugnando sibi subiecit , residuas^ inter
fretum omnes exinaniuit, quas gens gothorum post in ditionem
suam facile redegit. Adëo post victoriam clemens, vt multos ab
exercitu suo hostili praeda in seruitutem redactos, pretio dato ,
absolueret, eiusque thesaurus redemptio existeret captiuorum . Hune
alii proprio morbo,alii immoderato medicamenti haustu , alii ve-
neno asserunt interfectum ; Cuius exitus non modo religiosis, sed
etiam optimis laicis extitit luctuosus. Relicto Recaredo filio paruulo,
qui post patris obitum princeps paucorum dierum, morte interue-
niente, habetur.
6 2 . Era Deux. ann. imperii Heràclii x. gloriosissimus Suintila Anno Su.
gratia diuina regni suscepit sceptra. Iste sub rege Sisebuto ducis
nactus officium , romana castra perdomauit , Ruccones superauit.
Postquam vero apicem fastigii regalis conscendit, vrbes residuas,
quas in Hispaniis romana manus agebat, proelio conserto obtinuit,
auctamque triumphi gloriam prae ceteris regibus felicitate mi-
rabili reportauit. Totius Hispaniae.infra oceani fretum monarchia
regni primus idem potitus,quod nulli retro principum est colla-
tum. Auxit eo proelio virtutis eius titulum duorum patritiorum
obtentus,quorum alterum prudentia suum fecit, alterum virtute
proelii sibi subiecit.
63. Habuit quoque et initio regni expeditionem contra incursus
vasconum , tarraconensem prouinciam infestantium, vbi adeo
montiuagi populi terrore aduentus eius perculsi sunt , vt confe-
stim , quasi débita iura noscentes, remissis telis , et expeditis ad
precem manibùs, supplices ei colla submitterent , obsides darent,
Él. Post reduxit Labbeus characte-
re cursiuo addit per ducem suum Re-
cb .ila n em , quod Florezius secutus e s t .
Labbeus , et Grotius omittunt ulii ve-
neno . Pro habetur Florezius cum Labbeo
abiit ; sed apud Labbeum legendum
puto obiit. AREV.
62. In Hispaniis : ita Labbeus, et
mendum puto in editione Grialii , in
hispanis , quod etiam Florezius expres-
sit . Pro, patriciorum alii praefectorum.
AREVALVS . , . ,
63. Al. Theologitim pro Ologitin ,
PEREZIVS .