
luna, et aliae stellae corpora sola sint, an habeant rectores quos-
dam spiritus suos. Et si habent,vtrum ab eis etiam vitaliter in-
spirentur, sicut animantur canes per animas animalium , an sola sine
vlla permixtione praesentia. Et dum motus alicuius corporis sine
anima esse non possit, stellae, quae cum tanto ordine, ac tanta
ratione mouentur,vt in nullo prorsus aliquando cursus earum
impediatur, vtrum animantes sint, et rationabiles videantur, non
facile comprehendi potest.
2. Salomon autem , quum diceret desole r ~Gyrans gyrando uadit
spiritus, et in circulas, suos reuertitur, ostendit , ipsum solem spiri-
tum esse, et quod animal sit, et spiret, et v ig ea t,e t an nu os orbes
suos cursu expleat, sicut et Poeta ait r Interea magnum sol cir-
cumuoluitur annum . Et alibi, Lucentemque globum lunae, titania*
que astra - Spiritus intus alit . Quapropter si corpora stellarum
animas habent, quaerendum, quid futurae sint in resurrectione.
C A P V T XXV I I I .
De nocte .
i . r v mbrosium in libro Hexaemeron legi dîcentem : Quaeriturt
qualiter spatium aeris occupet umbra terrae efficiens nobis noctem,
quum sol recedit a nobis, diemque obducit, quum inferiora axis se-
ptemtrionalis illuminât. Omne enim corpus vmbram fa c it, et natura-
liter umbra corpori adhaeret, adeo ut etiam pictores umbras cor-
porum , quae pinxerint, nitantur exprimer e . Idque art is asserunt,
non intermittere uim naturae.
2. Ergo sicut in die quum a parte soils aliquod corpus ho-
miniSjVel arboris occurrit, ex ea parte , qua lumen repercutitur,
2. Quaerendum, quid futurae sint in
resurr. Leguntur haec in mss. o. quae
videntur sumpta e lib.x. de ciu. C.29.GR.
lb. In Vulgata: Gyratper meridiem >
et fiectitur ad aquilonem , lustrans vni-
uersa in circuitu pergit spiritus , et in
circulos suos reuertitur * Versus Virgilii
primus extat lib.2. Aeneid. v. 384., alii
lib. 6. v. 724. Verba , Quapropter etc.
absunt ab editione antiqua . Confer c.5.
libri De ordine creaturarum. AREV.
cap. XXVIII. n. r. Ambrosi um in libro
Hexaemeron : quarto c. j . GRIAL .
2. Ad eum locum peruenerit, vbi
oecidere dicitur , ibi montium magnitu-
dine a nobis .separator . Non sunt haec
Atnbrosii, sed Hygini verba supetius c.z i .
a nobis relata . GRIAL .
lb. Sicque terrae obiectu a septem-
trionali parte obumbratur aer . Voces a
D E N A T V R A R E R VM . 43
Vmbra subsistit, sic quum, recedente die, sol ad eum locum peruenerit,
ibi oecidere dicitur, ibi montium magnitudine a nobis
separatur, sicque terrae obiectu a septerntrionali parte obumbratur
aer, adeo, vt nobis noctem efficiat haec ipsa vmbra terrarum.
C A P V T XXIX.
De tonitruo J r p
I. J. onitrua autem ex fragore nubium generantur . Concept!
enim intra sinum nubium ventorum spiritus versantur ibidem.
Quumque vehementer sese erupturi eliserint, et virtutis suae mo-
bilitate in quamlibet partem eruperint, magno concrepant murmure
, et in morem exilientium de stabulis quadrigarum sonus fra-
goris eius ad aures nostras emittitur.
2. Alias autem tonitruum diuinae vocis superna est increpa-
tiojsiue clara praedicatio Sanctorum, quae clamore forti per to-
tum orbem terrarum in auribus fidelium perstrepit, per quod possit
culpam suam admonitus agnoscere mundus.
septerntrionali parte addidit lsidorus,
quae aptius collocarentur sic : Obumbratur
aer a septerntrionali parte , ne obiici
terra videretur a septerntrionali parte.
GRIAL .
Cap.XXIX. n .r . Tonltrua . Ambr. lib.i.
e. 4. Neque enim firmamentum hoc potest
sine aliquo rumpi fragore , aut pe-
netrari, Vnde et de tonitribus, quae con-
cepto intra sinum nubium spiritu, quum
se vehementer erupturus eliserit, magno
concrepant sonitu ,a it Scriptura : firmans
tonitrua . Suspicor autem verba haec Isi-
dori -.et in morem exilientium de sta-
oulis quadrigarum sonus fragoris eius ad
aures nostras emittitur: desiderari apud
Ambrosium 9 restituendaque ex hoc loco :
ante ilia verba ait Scriptura , vt paren-
thesi includantur , totusque locus ita le-
.gatur: Neque enim firmamentum hoc
potest sine aliquo rum pi fragore , aut
penetrari. Ideo et firmamentum dicitur >
quod non sit inuaiidum , neque remis-
sum . Vnde et de tonitribus ( quae con-
cepto intra sinum nubium spiritu , quum
se vehementer erupturus eliserit, magno
'concrepant sonitu, et in morem exilientium
de stabulis quadrigarum sonus
fragoris eius ad aures nostras emittitur )
ait Scriptura. GRIAL.