
Cap. LVIÏI.
Quid sit iubi-
lum .
Taio 3. 36.
Gr.Mor. 24.6.
n. 10.
Ps. 88. 16.
Cap LIX. De
discretione
spiritus septi-
iormis.
Gr.2.in Ezech
hom. 7« n.7.
Taio 3. 23.
Isai. x i. 2.
Prou. 9. 10.
I.Ioann. 4.18.
interiit, et duos quinquagenarios desuper venieus fiamma consumpsit
Virtus subsequens testificatur, qua mente male Jictionis sententia promi-
tur . Qpum et maledicentis innocentia permanet , et tamen eum , qui
maledicitur, vsque ad interitum maledictio absorbet,ex vtriusque partis
fine colligitur , Ç quod ) ab vno , et intiino iudice in reum sententia
sumpta iaculatur j si subtiliter beati vniusçuiusque , qualiter in scriptura
sancta maledicti promat scntentiam , verba pensamus. Non enim eius maledictio
ex malitia delinquents, sed ex rectitudine iudicis procedit ; non
enim ira commoti, sed doctrina tranquilli. Qui enim iam recta maledi-
cens intulit, non perturbationis vitio succubuit, sed doctrinae magisterium
impendit.
1. lubilum dicitur , quando ineffabile gaudium mente concipitur, quod
nec abscondi possit, nec sermonibus aperiri, et tamen quibusdam moti-
bus proditur, quamuis nullis proprietatibus exprimatur. Dauid Prcpheta
intuens , electorum animos tantum gaudium mente concipere, quantum
sermone non valeat aperire,ait: Beatus populus, qui scil iubilationem.
Non . enim ait : ^ui loquitur , sed qui scie, quia sciri quidem iubilatio in-
tellectu potest , sed dictu exprimi non potest . Per iubilum sentitur , quod
vitra sensum est, et quum vix ad contemplandum sufficiat conscientia
sentientis, quomodo ad exprimendum sufficit lingua dicentis l
1. In mente fidelium primus ascensionis gradus est timor Domini. Secun-
dus pietas . Tertiusscieutia . Quartus fortitudo. Quintus consilium. Sextus
intellectus . Septimus sapientia . isaias propheta in Christo enumerans gradus
septiformis gratiae, ait : Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapien-
tiae, et intellectus ; spiritus consilii , et fortitudinis ; spiritus scientiae , et pie-
tatis , et replebit eum spiritus timoris Domini . Quot scilicet gradus de caele-
stibus loquens descendendo magis, quam ascendendo numerauit . Videlicet
sapientiam , et intellectum , consilium , et fortitudinem , scientiarn , pietatem ,
et timorem. Et quum scriptum sit : Initium sapientiae timor Domini ,
constat proculdubio , quia timoré ad sapientiam ascenditur, non autem
a sapientia ad timorem reditur . Perfectam proculdubio habet sapientia
charitatem, sicut scriptum est: Perfects charitas foras mittit timorem. Isaias
ergo, quia de caelestibus ad ima loquebafur, coepit magis a sapientia, et
descendit ad timorem. Sed nos, quia a terrenis ad caelestia tendimus,
eosdem gradus ascendendo numeremus , vt a timoré ad sapientiam per-
uenire valeamus. Est timor Domini in mente fidelium ; sed qualis iste timor
est,si cum eo pietas non est ! Qui enim misereri proximo ignorât,
qui compati eius tribulationibus dissimulât, huius timor ante omni-
potentis Dei oculos nullus est, si non subleuatur ad pietatem. Sed sae-
pe pietas per inordinatam misericordiam errare solet, si fortasse peper-
cit , quae parcenda non sunt . Peccata enim , quae feriri gehennae igni-
bus possunt, disciplinae sunt verbere corrigenda . Sed inordinata pietas
quum temporaliter parcit, ad aeternum supplicium pertrahit.
2. Vf vera , et ordinata sit pietas,ad gradum est alium subleuanda.
Id est, vt sciatjvel quid ex: misericordia puniat, vel quid ex misericordla
dimittàt. Sed quid si sciat, quid agere quisque debeat, vîrtutém vero
agendi non babeat l Scientia ergo nostra crescat ad fortitudinem , vt quum
videt, quid agendum sit, agere per mentis fortitudinem possit : ne timoré
trepidet, et pauore collapsa non valeat bona defendere, quae sentit . Sae-
pe fortitndo , si improuida fuerit , et minus cohtra vitia circumspecta,
ipsa sui praesumptione in casum ruit . Ascendat ergo ad consilium , vt
praeuidendo praemuniat omne , quod agere fortiter potest. Esse consilium
non potest, si intellectus deest. Quia qui non intelligit malum',
quod agentem grauat, quomodo potest bonum solidare , quod adiuuat ?
Itaque a consilio ascendamus ad intellectum . Si intellectus magno qui-
dem acumine viget, et moderari se nesciat per maturitatem, ab intelle-
.ctu ergo ascendatur ad sapientiam ; vt hoc , quod acute intellectus inue-
nit, sapientiae maturitate disponat . Quia igitur per timorem surgitur ad
pietatem , per pietatem ad scientiarq ducimur, per scientiarn ad fortitudinem
roboramur, per fortitudinem ad consilium tendimus, per consilium
ad intellectum proficiscimur, per intellectum ad maturitatem sapientiae
venimus . Septem gradibus ad portam ascendimus, per quam nobis
aditus vitae spiritualis aperitur .
i. Qui Deum diligunt in mundi fine , vel percussione gaudere, atque
hilarescere iubentur : quia videlicet eum, quern amant, mox inueniunt,
dum transit is, quem non amauerunt . Absit, ne fidelis quisque Deum
videre non desideret,et de mundi percussionibus lugeat, quern finiri iis-
dem ipsis percussionibus non ignorât . Ex mundi destructione lugere eo-
rum est, qui radices cordis in eius amore plantauerunt , qui sequentem
vitam non quaerunt, qui illam neque esse suspicantur. Nos, qui ilia cae-
lestis patriae gaudia aeterna cognouimus, festinare ad earn quantocius de-
bemus. Optandum nobis est citius pergere, atque ad illam vitam felicitate
perpetuam peruenire .
i. Sancta ecclesia in primitiis suis multitudine gentium fecundatà,
vix in mundi fine iudaeos, quos inuenerit, suscipiet, et extrema colligens,
eos , quasi reliquias frugum , ponet . De quibus iudaici populi reliquiis
Isaias : Si fuerit numerus filiorum Israel, quasi arenae maris , reliquiae
eius saluae fient. Elia veniente, promittitur, quod reducat corda filiorum
ad patres eorum . Vt doctrina, quae nunc a iudaeornin corde ablata est,
tunc miserante Domino redeat , quando hoc de Domino intelligefe coë-
• perunt filii,quod praedicauerunt patres - Iudaicus populus in fine mundi
liberabitur a seruitute peccati, sicut scriptum est : Donee plenitudo gentium
introiret, et sic omnis Israel saluus fieret. Et sicut Propheta ait : Si
fuerit numerus filiorum Israel, sicut arena maris , reliquiae saluae fiettt,
Sancta ecclesia adhuc in hac vita posita pro laboribus, quos Sustinet, dupli-
cia munera recipit, quum susceptis,vt diximus, plene gentibus, in fine
mundi iudaeorum etiam ad se corda conuerterit, sicut scriptum est : Donee
plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel saluus, fieret.
I. Antiquus hostis extrema rriun-di atrociu-s tentaturus aggreditur, qui
tanto fit feruentior ad saeuitiam , quanto se viciniorem sentit' ad poe-
M m 2
al. sapientia
mature.
Cap, LX. De
varii;s percussionibus
inun-
cii .
Taio 5.24.
Gr. X • in Eù.
hom. I - n. 3.
Cap.LXf. De
iudaici populi
circa mundi fi-
nem couuer-
sione .
Taio J. ty.
Gr. in praef.
1. 4. Mor. c.4,
Isai. I o. 22.
Rom.xi. 25.
Isai. 10. 22.
Praef. in lob.
c. 10. n. 20.
Cap. LXII.
De Antichrist!
temporibus .