
ris Domini praedixit dicendo ; Ecce mi tu angelum meum ante faciefti
tuam , et reliqua . Aduentum Eliae prophetae , et praedicatoris ante iu-
dicium praedicare prophetauit, dicens : Ecce ego vobis mittam Eliam pro-
phetam , antequam veniat dies Domini magnus, et terribilis , et conuertet
corda patrum in filios , et corda filiorum ad patres eorum . Aperte autem
Malachias in fine omnium prophetarum de abiectione Israel, et vocatio-
ne gentium prophetauit, dicens ; Non est mihi voluntas in vobis , dicit
Dominas exercituum, et munus nan suscipiam de manu vestra . Ab ortu
solis vsque ad occasum magnum est nomen megm in gentibus ,~et in omni
loco sacrificatur, el offertur nomini meo oblatio munda . Post reuersionem
vero populi Israel a Babylone in Supha natus est Malachias, ibique ad-
modum iuuenis moritur, habetque tumulum Gabaonitis, suoque sepulcro
conditus iacet.
29. ACHIAS Silonites ex ciuit'ate Eliae Salomoni regi praedixit,
quod per mulieres a mandatis Domini declinaret. Mortuus est ergo Ozias,
et sepultus est iuxta quereum in Silo .
30. ABDO in Samaria natus est , qui Roboam illicite immolantem
admonuit. Hunc ad propria reuertentem leo in via strangulauit . Sepultus
est in Bethel in sepulcro prophetae , qui eum fefellerat.
g 1. AZARIAS auxiliiim Domini interpretatur . In terra oritur Saba-
tha ; mortuusque est ,atque sepultus est in agello suo .
g2. ZACHARIAS memor Domini interpretatur ; filius Ioiadae sacer-
dotis, quumxxx. annos vixisset, congregatns in atrio domus Domini po-
pulus iuxta regis Ioas imperium, missis in eum lapidibus , prophetam sanctum
extinxit. Hunc subleuatum inde continuo sacerdotes sepelierunt eum
iuxta patrem suum.
gg. TOBIAS propheta sanctus, Dei summi seruus,ex tribu , et ciuita-
te Nephthali ortus , in diebus Salmanasar régis aSsyriorum in ciuitatem Ni-
niuem captiuus ductus inter suos captiuos iuuenis aetate , sed senex, et
sapiens consilio, et mente. Omnia bona , quae habuit, cum charitate con-
captiuis condonauit . Puerulus tunc aetate , perfectus tamen in Dei timoré
, idola vana fugiebat, legem Dei semper tenebat. Proselytis, et adue-
nis misericorditer ministrabat . Dignas Deo décimas donabat, vxorem
nomine Annam de tribu sua accepit, quae filium genuit , cui pater nomen
suum imposüit,et eum de Dei lege, et Dei timoré docuit. A cibis
gentilium se semper abstinuit . Animam suam incontaminatam custodi-
uit, in corde suo semper Domini sui memor fuit .Cui Dominus in conspectu
Salmanasar regis gratiam dedit, faciebat, quod volebat, pergebat, vbi desi-
derpbat. Pauperes generis sui de muneribus régis ditauit. Gabelo paupe-
ri desua gente decern'talenta argenti sub chirographo donauit, esurientes
alebat, nudos vestiebat, mortuos sepeliebat, quern rex Sennacherib , Dei
inimicus, occidere voluit. Sed ilium cum vxore, et filio Dominus custo-
diuit. Postea vero conuiuas suos relinquebat, et iugulatos mortuos generis
sui abscondebat, et in noctibus eos sepeliebat . In his omnibus Deo
jplacuit, et proximis suis displicuit, quia haec omnia propter Deum feçît.
Indevero ilium probauit, substantias, et diuitias abstulit. Mendici-
tate , et paupertate percussit. Opprobria, et illusiones a parentibus, et vxore
, et cognatis sustinmV. Sicut et lob ,à regibus , et a falsis amicis coa-
tumelias sustulit . Sed in his omnibus Tobias vir sanctus in Dei timoré
immobilis permansit, Deum semper benedixit, cu,n gemitu, et lacrymis
clementiam Dei postulauit, quern Dominus exaudiuit, et de omnibus tribu-
lationibus suis liberauit . Angelum suum sanctum namque Raphaelem
de caelo transmis« , qui eum in omnibus consiliis suis confortauit ; quem
hominem aestimauit, cum filio suo in viam pergere rogauit . Ita Raphael
angelus fuit, vt pater sanctus ilium postulauit . In viam cum filio per-
rexit, et sanum eum vsque in Rages ciuitatem medorum adduxit . Cum
quo quasi cum conseruo , et fratre fabulauit, quem a morsu piscis eri-
puit, et Saram filiam Raguel vxorem habere fecit, a qua Raphael daemo-
nium nomine Asmodeon compescuit , et in superioris Aegypti deserto
alligauit , et gaudium magnum parentibus puellae fecit, et pecuniam san-
cti patris a Gabelo suscepit , sanum , et incolumem cum magna substantia,
cum vxore, et multa familia Tobiam ad patrem reduxit . Sancto seni
lumen oculorum restituit ; et, filium suum , et familiam gaudens vidit.
Tunc ostendit eis angelus omnia mysteria itineris suf, et Sarae oratio-
num , et sanitatis : et dixit eis angelus Raphael, quia angelus Dei esset
et a Deo esset missus . Tunc timuerùnt, et in terram postrati ceciderunt 3
et .dixit eis angelus; Nolite timere : pax vobiscum, Deum benedicite , ilium
laud ate, et narrate omnia mirabilia eius . Etquum haec dixisset, ab aspe-
ctu eorum ablatus est, et per tres horas in terram se prostraucrunt, et
Deum benedixerunt , et exurgentes, omnia mirabilia eius narrauerunt .
Tunc senex os suum aperuit, et Deunî benedixit , et restaurationem là-
rusalem , et templi prophetauit , et subuersionem magnae ciuitatis Niniue
praedixit. Diues valdc, et praeclarus multis aunts vixit cum benedictio-
nibus . Quinquaginta et sex annorum erat,quando amisit lumen oculo-
rum.. ,I?H. caecus, et pauper fuit. Sexagenarius lumen oculorum ,
et diuitias duplicatasrecepit, et postea quain illuminatus est , vixit annis xu
duobus , et vidit filios nepotum suorum . Completis itaque annis cxii.
turn Dei timoré perrexit in pace, sepultus honorifice in Niniue ciuitate.
simul et Anna sua vxore .
34. IOANNES BAPT1STA , qui interpretatur gratia Dei , filius Zacha-
nae sacerdot.s, ex tribu Leui , in Israel ortus , angelo annunciante con-
eeptus , ab angelo nominatus, antequam esset generatus, in senectute paren-
turn natus, precursor Saluatoris miro modo factus nascendo, praedican-
do, baptizando , monendo,ad inferos descendendo ; sex etenim mensibus
ante Saluatorem natus , et ante passionem Domini .capite plexus , et ad
inferos descendit praenuncius primus Christi, seruus Domini , propheta
altissimi, vox Verbi , amicus sponsi, testis Domini, praeco iudicis , lucer-
na lumims, miles régis, terminus prophetarum , baptismatis initium . Cuius
pater nouem menses mutus tacuit, quia angelo prophetanti non ere-
«Udit,qui praenunciatus patris vocem abstulit , genitus officium linguae
‘lom.Vll. C c c