
Gr. Mor. 31.
c. 33.
Capitals alia
sententiarum.
quia quae intus omnipotentis Dei claritatem vident , nullOmodo creden-
dum est, quod sit foris aliquid, quod ignorent.
3. Omnipotens Dominus ideo latere nos voluit finem nostrum, vt dum
incerti sumus , quando moriamur , semper ad mortem parati inueniri de-
beamus. Cur igitur quasi de certo extollitur, cuius vita sub poena in-
certitudinis tenetur ? Siciit enim vir fortis, quum vicino iam belli certa-
mine armis accingitur, palpitat, et festinat, tremit, et saeuit, quasi pa-
uere per pallorem cernitur , sed per iram vehementer vrgetur , ita vir
sanctus, quum passioni mortis propinquare se conspicit, a naturae suae
infirmitate concutitur, et spei suae soliditate roboratur. De vicina qui-
dem morte trepidat, et tamen quod moriendo verius viuat, exultat. Vnus-
quisque vir sanctus ad regnum non potest, nisi interposita morte, transire
: et iccirco confidendo quasi ambigit, et quasi ambigendo confidit ;
et gaudens metuit, et metuens gaudet, quia scit, quod ad brauium quie-
tis non perueniat , nisi hoc , quod interiacet, cum labore transcendat .
Quum morbos a corpore nostro repellerc cupimus, tristes quidem ama-
rum purgationis poculum sumimus , certi autem de subsequent salute
gaudemus . Qnia enim peruenire corpus aliter ad salutem non valet ^ in
potu etiam libet, quod taedet . Quumque amaritudini inesse vitam animus
conspicit, moerore turbatus hilarescit .
4. Quum tempus vitae a diuina nobis praescientia sit proculdubio
praefixum, quaerendum valde est, qua ratione nunc dicit , quod iniqui
ex praesenti seculo ante tempus proprium subtrahuntur ? Omnipotens Deus,:
etsi plerumque mutat sententiam, consilium numquam. Eo ergo tempore
ex hac vita quisque subtrahitur, quo ex diuina potentia ante tempus
praescitur. Sed sciendum, quod creans, et ordinans nos omnipotens Deus,
iuxta singulorum merita disponit et terminum : vt vel malus ille breui-
ter viuat, ne multis bene agentibus noceat,vel bonus iste diutius in hac
vita subsistat , vt multis boni operis adiutor existat : vt rursum malus
longius differatur in vita, vt praua adhuc opera augeat. Ex quorunvten-
tatione purgati iusti verius viuant; vel bonus citius subtrahatur , ne si
hie diu vixerit , eius innocentiam malitia corrumpat . Quamuis omnipotens
Deus illud tempus vniuscuiusque ad mortem praesciat, quo eius vita
terminatur, nec alio in tempore quisquam mori potest , nisi ipso, quo
moritur. Nam si Ezechiae anni additi ad vitam quindecim memorantur,
tempus quidem vitae creuit ab illo termino , quo mori ipse merebatur .
Nam diuina dispositio eius tempus tunc praesciit, quo hunc postmodum
ex praesenti vita subtraxit. Quum ergo ita sit, quid est, quod dicitur,
quia iniqui sublati sunt ante tempus suum, nisi quod omnis, qui prae-
sentem vitam” diligit, longiora sibi eiusdem vitae spatia promittunt ? Sed
quum eos mors superueniens a praesenti vita subtraxit, eorum vitae spatia,
quae sibi longiora quasi in cogitatione tendere consueuerant, in-
tercidit.
1. Quid est, quod sancta ecclesia hostibus suis , vt castrorum acies,
est timeuda 1 Non enim a magno intellectu vacat ista comparatio, et iccirco
eirco est subtillter intuenda . Schnus, et constat, quia castrorum acies tunc
hostibus suis terribilis ostenditur, quando ita fuerit constipata, atque den-
sata, vt in nullo loco interrupta videatur. Nam si ita disponitur, vt locus
vacuus, per quem hostis possit ingredi, dimittatur,prof'ecto iam sui*
hostibus terribilis non est . Et nos ergo, quum contra raalignos spiritus in
spiritualis certaminis aciem ponimur, summopere necesse est, vt per cha-
ritatem semper vniti, atque constricti, et numquam interrupti per discor-
diarn inueniamur . Quia quaelibet bona in nobis opera fuerint, si chari-
tas desit, per malum discordiae locus aperitur in acie, vnde ad feriendos
nos valeat hostis intrare . Antiquus vero inimicus castitatem in nobis, si
sine charitate fuerit, non timet, quia ipse nec carne premitur, vt in eius
luxuria dissoluatur . Abstinentiam non timet, quia ipse cibo non vtitur,
qui necessitate corporis non vrgetur . Distribution«!! terrenarum reruin
non timet, si eidem operi charitas desit , quia diuitiarum subsidiis nec
ipse eget .
2. Valde-autem in nobis charitatem veram, id est, amorem humilem ,
quem nobis vicissim impendimus, timet, et nimis concordiae nostrae in-
uidet, quia hanc nos tenemus in terra, quam ipse tenere nolens amisit
in caelo . Bene ergo nunc dicitur : Terribilis ,■ vt castrorum acies ordinata.
Quia electorum multitudines eo maligni spiritus pertimescunt, quo eos
per charitatis concordiam munitos contra se, et conglobatos aspiciunt.
Quanta autem sit concordiae virtus , ostenditur, quum sine ilia reliquae
virtutes non esse monstrantur . Magna enim est virtus abstinentiae ; sed si-
quis ita ab alimentis abstinet , vt ceteros in cibo diiudicet , et alimenta
eadem , quae Deus creauit ad percipiendum cum gratiarum a.ctione , fide-
libus etiam , damnet, quid huic virtus abstinentiae facta est, nisi laqueus
culpae ! Vnde quoque Psalmista nullam esse abstinentiam sine conco'rdia
designans , ait: Laudate eum its tympana , et choro . In tympano enim co-
rium siccum resonat; in choro autem voces concorditer cantant . Quid ergo
per tympanum , nisi abstinentia, et quid per chorum , nisi charitatis Concordia
designatur! Qui itaque sic abstinentiam tenet, vt concordiam de-
serat, laudat quidem Deum in tympano , sed non laudat in choro . Sic
enim abstinere, vel ieiunare oportet, vt non nos ieiunandi, vel abstinen-
di necessitati subdamus ; ne non iam deuoti, sed inuiti rem voluntariam
faciamus . Si enim quoslibet aduenientes, ieiunio intermisso , reficio, non
soluo ieiunium,sed impleo charitatis officium . Ceterum si propter abstinentiam
spirituales fructus, quos noui mea remissione delectari, contristo,
abstinentia mea non est virtus dicenda, sed vitium : quia abstinentiae con-
tinuatio, nisi fuerit , quando res exigit praetermissa, et me inflat, et fra-
trem meum , cui charitas iuuet, contristat, vel certe nihil mihi inesse fra-
ternae charitatis de'monstrat.
g. Superbia est initium omnis peccati: concupiscentia vero poena pec-
cati; et ideo non potest aliter vinci concupiscentia vitiosa,nisi prius ca-
ueatur per humilitatis virtutem superhia, quae eius est inimica. Superba
voluntas facit Dei praecepta contemni, humilitas vero custodiri. Superbia
%om.VlI. n n
Greg.in Ezec.
ho in. 8. n.6.
Cantic. 6. 3.
Ps. 150. 4.
forte, fratres
pro fructus.
Vide supra
c.20. et Isido-
ri 1. x. Sent.
c.38.