
habere credimus a' dextris : quum“ autem cogitamus malum agere, aut ali-
qua peccata conamur committere tarn capitalia, quam minuta , tunc ha-
bemus hortatorem malignum diabolum , vt quum peccare cogitamus, et
peccamus , diabolus gaudet, ille sanctus angelus tristatur . Quum dicimus
Qtiosa verba , et praua, consilium est diaboli; quum autem ingemiscimus,
et suspiramus, et cogitamus aliqua bona opera facere, tunc habemus con-
siliatorerrt ilium sanctum angelum Dei.
j . Nam ilia tria mala opera, quae superius diximus, diabolus submini-
strau'it per malum consilium in Adam , hoc est, gula , cupiditas, superbia.
Istae ties causae multa mala generant, id est, sacrilegium , homicidium ,
adulterium , furtuin , auaritiam, luxuriam , falsum testimonium , iram , dis-
forte , subtni- cordiam , periurium . Ista omnia per illas tres praeuaricationes submini-
nistrantur. strauerunt ante hominem per artem diabolicam. Istis periculis animae in
infernum religantur. Ergo sumamus nos arma angeli Dei, hoc est, cru-
Cem Christi. Ponamus contra superbiam humilitatem , contra gulam abs-
tinentiam, contra cupiditatem eleemosynaruin Iargitionem , contra sacrile-
/ gium veram poenitentiam , contra homicidium dilectionem Dei, et proxi-
mi, contra fornicationem continentiam , contra furtum bonitatem , et be-
nignitatem , contra auaritiam largitatem , contra luxuriam castitatem , * pa-
tientiam , contra discordiam , bonam concordiam , et verissimam pacem. ,
contra periurium timorem Domini, et viam rectam , firmissimam fidem te-
nentes coram Deo, et hominibus cum iustitia,et sanctitate .
4. Ista sunt arma angelica , et Iorica fortis , et scutum firmissimum , et
galea salutis. Qui ista arma in omni loco secum habuerit, nullus diabolus
ei nocere poterit; sed hie, et in aeternum saluus erit . O dilectissimi fratres ,
contra pessimum hostem tantum armare nos debemus , vt ilium superare va-
leamus, quia ipse praeparatus est, vt latro,ad furandum bona opera, mala
consiliat, et subministrat. Sunt multi, qui per audaciam aduersarii
la securitate decipiuntur , et cogitant inter se dicentes : iuuenis sum , et tem-
pus habeo mundo frui; quum ad senectutem venero, poenitentiam again .
O miser , qui haec cogitas , quia vna hora vitae tuae spatium non ha-
bes, nec potestatem vnius diei.
5. Fratres, non decipiat vos ista praua securitas, sed semper diem mortis
ante oculos habeamus cum tirnore , et vera poenitentia . Die , vbi sunt
reges, vbi diuites, vbi diuitiae eorum,et ornamenta eorum ! Ipsi , velut
vmbra , transierunt, vt somnium , euanuerunt ; aurum , et argentum , et
omnia ornamenta eorum in hoc mundo remanserunt , et ipsi sine fine
cruciantur in inferno, vbi verines eorum non moriuntur , et ignis eorum
non extinguitur . In quo inferno non est vlla vox, nisi gemitus ; ibi non
est vlla requies , nisi fiamma , vbi multi quaerunt finem mortis , et mori
non possunt . Scriptum est enim : Potentes potenter tormenta patiuntur.
6. O fratres, intelligite, dicit Psalmista : Non mortui laudabuitt te ,
Bomine-, neque omnes, qui descendant in infernum . Fratres , quomodo
possunt nominare Deum , qui semper sunt in tenebris , et in loco tene-
broso, et semper clamant; Vae turn tenebrosum locum > tarn tenebrosam foi
S E R M O N E S , 315
ueam , tam obscur am cauernam, tarn amarum locum, tarn miserrimam vi-
tarn , tam dolorosam mansionem ? O miseri, de tam parua vita tam longam
mortem,.de tam parua consolatione tam longam captiuitatem , de tam
parua laetitia tam longam tristitiam, de tam paruo lucro tam graue damnum
, de tam paruo honore tam longos dolores, de tam parua iucun-
ditate tam amaras lacrymas , tam immensa suspiria , tam luctuosos gemitus,
tam magnam iram, et tristitianj . Ibi non adiuuat pater ad filium,
nec filius ad patrem , ibi non inuenitur amicus, qui redimat amicum,
neque frater , qui succurrat fratri . Ibi amatur poenitentia , sed tarde agi-
tur . Vael duram mansionem , tam cruciabilem flammam , tam immensa
tormenta .
7. Ibi miseri cum miseris, superbi cum superbis , homicidae cum ho-
micidis, adulteri cum adulteris, iniqui fures cum falsis mercatoribus, falsi
monachi cum falsis puellis, falsi sacerdotes cum falsis episcopis , laici similiter
cum pessimis laicis . Ibi pessimae mulieres cum infelicissimis me-
retricibus : omnes inenarrabilibus cruciabuntur flammis , et non habebunt
requiem, nisi dominica die resurrectionis ; sicut Beatus Augustinus dicit.
Dominica die resurrectionis, qua hora Dominus noster surrexit a mortuis
mane , illae animae iustorum veniunt visitare sepulcra sua , et dicere , bene
valeaSjbone socie : quia bene egisti mecum in hoc seculo, bonum vas,
amice dilectissime . Tu magis consensisti arma angelica , quam impugna-
tionem diaboli , quia scriptum est, Volui ieiunare, poenitentiam agere,
eleemosynas dare,nudos vestire , infirmos visitare , ad ecclesiam venire,
sanctas scripturas audire , et custodire , Dei seruos amare , tu mihi consensisti
, et honorasti , quia tu es factura Dei, et ego inspiratio vitae , et
a Deo creata . Tu requiesce modicum tempus in pace securus, et ego re-
uertar ad te-in mansione aeterna , vt videas, qualem mansionem , et quan-
tam gloriam nobis praeparauit Deus in aeternum, qiiia felices sunt, qui
seruiunt e i,e t lucebunt cum eo, sicut sol : sicut ipse Dominus ait: Ittsti
fulgebant, sicut sol, in regno patris mei , et tunc gaudebunt mecum sine
fine . Quia quamuis duae concupiscentiae fuissent inter oculorum , et oris
luxuriam , eis non consensisti. Prope est, vbi mecum mercedem aeternam
recipias, et ibi requiesces in secuia seculorum .
8. Similiter et ilia peccatrix anima cum nequissimo angelo satanae cum
calumnia,et cum vitiis suis loquitur dicens: Heu, heu miserum corpus,
quid tanta mala egisti mecum ? Et ego cum satanafuicum vitiis suis, quia
non consensisti arma angelica contra insidias diaboli . Quia tu concupisti
manducare , bibere , luxuriari, occidere , adulterari, fornicari, furari, ccn-
cupiscere, mentiri, falsum testimonium dicere, opera diaboli facere, et non
egisti poenitentiam , sed in mala securitate, et negligentia defecisti , tu
iaces in imo , ego crucior in inferno . Prope est dies iudicii, quando re-
uertar ad te , et resurges in nouissima die, vt recipias mala , quae ope-
ratus es in mundo cum auctore diabolo mortis, et mecum eris in damnations
mortis, et sine fine cruciaberis in secuia seculorum . O homo, qui
haec audis, expauesce pro peccatis, et negligentiis , et dum tempus hat
Rr 2