
396 A P P E N D I X XX.
etenim iibros de spirituali medicina animarum scripsit , id est, eaangelium"
in'Achaiae partibus tempore Pauli, quod euangelfum Paulus apostolus (ait)
esse suum ; ait enim secundum euangelium meum . Alium vero librum , qui
Actus Apostolorum dicitur , quem sancto Theophilo episcopo antiocheno
conscripsit. ixx. et im, annorum obiit in Bethania pleniis Spiritu sancto,
qui postea Constantinopolim xx. Constantini imperatoris anno cum reli-
quiis beati apostoli Andreae translatus est: cuius depositie xv. kal. nouemb.
celebratur .
56. BARNABAS , qui et losepb , natione Cypriae ciuitatis a Cyro Per-
sarum rege conditae , cum Paulo apostolo in gentibus apostolatum ade-
ptus . Deinde propter Bannern discipulum , qui etiam cognomento Marcus
a'ppellatur , seiunctus a Paulo , apostolus nihilominus euangelicae prae-
dicationis iniunctum sibi opus exereuit .
57. TIMOTHEVS Ephesiorum episcopus, de ciuitate Triensium patre gräe-
■ eo”, id est, ethnico, matre autem iudaea , id est, Eunice , vt refert Paulus
apostolus dicehs : §>uia habitauit fides in auia tua Loide , et matre tua
Eunice, certum est autem, quod et in te . Hic autem discipulus fuit Pauli
apostoli , eiusque filins spiritualis , quem puerum proprie secum idem Paulus
apostolus assumpsit : qui pudiCus, et virgo permansit, quique apud
Ephesum in monte , qui vocatur Pion, cum magno quiescit honore .
58. TITVS Pauli apostoli discipulus , et in baptismo filius , natione
graecus , et ex gentibus solus a Paulo apostolo post euangelium circumcr-
sus ; quem ad extruendas Cretae ecclesias praefatus reliquit apostolus ;
ibiqué in pace defnnctus , atque sepultus quiescit .
59. STEPHANVS sanctus, gratia plenus , dignus diaconus, et post Christum
martyr primus, Zacchaei nepos , et Simonis filius . Miles magnus Stephanus
erat, clarus genere , et forma fulgebat : clarior tarnen fide, et si-
gnis seculo radiabat. Euangelium legebat, euangelium intelligent, euangelium
praedicabat, euangelium implebat, populis perfecte Christum an-
nunciabat, synagogas sapientia superabat , signa magna in populo faciebat.
Spiritu sancto repletus, canes latrantes aduersum se vincebat , caelos apertos
videbat , et Iesum stantem a dextris virtutis Dei aspiciebat. Scriptu-
ras sanctas in lerusalem sapienter psallebat , et de Dei lege fratres iudaeos
diligenter docebat, duros corde , et incredulos cum fiducia increpabat, cha-
ïitate repletus non credentes dementer castigabat. Inimici Dei haec vi-
dentes , dentibus in eum stridebant, inimici Dei haec audientes, quomodo
eum interficere potuissent, quaerebant : phrenetici furentes, furore repleti,
vt canes , contra sanctum latrabant ; falsi testes mentientes clamabant,
Qhristi militem miseri morte damnabant, duri ceruice, et corde crudeles,
lapides colligebant, et sanctum Stephanum trahentes foras extra eiuitatem
lapidabant ; illi lapidabant, ille orabat, illi saxorum grandines super eum
jactahant, ille genua factori suo féliciter flectebat , illi eum maledictis ma-
nibus mactabant, ille vero charitatis ardore plenus coruscabat, illi stulti
satanae sodales in sanctum seruiebant, ille sanctus instanter Saluatori sum-
mo psallebat, illi furore fuscati dentibus ferinis fremebaat , ille vultu angelico,
et clara facie fulgebat, illi carnifices certatim Japides ducebant,
ille veraciter veniam persecutoribus precabatur , illi crudeliter caput, et
corpus sancti saxis frangebant, ille Sanctum in caelo aspiciens , aiebat:
Ne statuas Ulis hoc peccatum , Domine ; illi sanguinem sancti Stephani in
terram fundebant, ille sanctus Stephanus caelos apertos , et Iesum stantem
videbat, illi latera sancti Stephani silicibus scindebant, ille constanter Christo
gratias agebat , illi furendo , irascendo , clamando currebant, ille prae-
dicando , orando , psallendo ad Christum clamabat, illi membra maximi
rnilitis lapidibus lacerabant, ille magnus miles spiritum Christo commen-
dabat. Sanctus itaque Stephanus positis genibus orans , in Christo obdor-
miuit . Sanctus Stephanus, vt praediximus , vidit caelos apertos , et in-
troiuit . Cuius oratio Saulum ecclesiae christianum reddidit, et praeci-
puuin ^et pium Paulum praedicatorem prostrauit, quia si-tune Stephanus
nön orasset , ecclesia postea Paulum non habuisset. Post haec itaque vyie
timorati a ciuitate venerunt, et sanctum Stephanum cum magno pUufctu
planxerunt, et cum magno honore corpus eius sepelierunt. Vbi , pÄestan-
te Domino, magna miracula et modo apparent, et tune apparuerunt. Cuius
martyrium a mundo honoratur, et vu. kalend, ian. semper celebratur
. Cuius corpus post tempus in. non. august, ibidem quaesitum inue-
niturjvbi a multis milibus Christus creditur,et adoratur.
A P P E N D I X XXI.
Liber de Numéris , de quo in Isidorianis cap. 63.
». 10 . et seqq.
1. D om in o nostro altissimô adiuuante, et Saluatore nostro Iesu Christo
clementissimo concedente , de numéro, et eius mystico mysterio pau-
ca breuiter, tamen vtiliter, volo scribere . Quid vnum , quid duo,et très
dicunt , quid im ., quid v. , et vi. asserunt, quid vu., quid v îii., quid
vim.,et x. referunt,et vsque ad xxnn. , si possumus peruenire , dicere
volumus,quid ostendunt.
2. Vnum itaque tantum Deo pertinet , quia in omnibus, et ante
omnia , et super omnia , in omnipoiÆntia , et magnificentia , et incom-
prehensibiiitate sua vnus est , sicut et in capite , et in principio sa-
çrae scripturae vox ditiina spiritualiter affirmât, dicens : Audi, Israël, Do-
minus Deus vnus est. Quis enim in caelo , aut in terra , aut subtus terram
in aeternitate, in potestate , in trinitate , in vnitate,in diuinitate ,
in humanitate Deo soli similis esse potest ! Ideo itaque vnus idem solus
Deus dicitur, quia nec antea, nec postea , nee tune, (»ec) nunc ei
alter essg similis in caelo, aut in terra inuenitur, aut Iegitur : quia qui
ei superbiendo in caelo similis esse voluit , mox lassus, et lapsus periit ,
et daemon, et satan , et daemonum in inferno princeps esse meruit. Milita
itaque in Dei creaturis, et in sacris scripturis-, quae multipliciter esse
yidentur, tamen vno nomine vnum appellantur ; vt homo, anima, fides,.