
288 A P P E N D I X X.
rigiditatem animi quadam simulationum delectatione subneruaut, qui pro-
merendae gratiae aditus, non laborum merito, sed assentationum rima-
tur acumine . Vtilia ergo potius, quam obsequentia verba recipies , recta
magis, quam affabilia , et iucunda captabis. Adulanti siquidem adgau-
dere,regium vitium est: adulari vero, seruile est. Sed quamuis adulan-
al. vitiorum *' adgaudere regium sit, tarnen vitium vsu vernaculum hoc , et quasi
wu\ proprium munus est , eg regie verba potentum subsequi, et ex illorutn
voiuntatibus formare sermonem . Nam siquid forte laudauerint, et id non
al. laudeut- Übenter audiri prospexerint, continuo accusant, siquid paulo ante Iauda-
rant. uerunt. Siquid vero vituperauerint , id iterum, si ita patrono visum fue-
. rit , laudant. Atque ita inter hos tales adulati animus fertur, tamquam
nauis inter varios aurarum flatus, quia non^habet, quo exeat, et fluctua-
tur . Inter hos ergo, quorum vberrimus quaestus hic maxime est, desi-
deriis viuere • alienis , animum tuum summa discretions mensura constring
e n t quum multis adulantes hinc, atque inde nihil aliud nisi tantum,
quod delectet, insinuant, offerentes quaedam gloriae verba , in quibus hoc
tibi dicitur, quod et Deo, agnoscas, nihil aliud ex his proprium tuum
esse , nisi hoc tantum, quod tecum , et quum de hac vita excesseris, per«
mansurum est. In omnibus ergo, in quibus adulationum nimietas etiam
forte hmini. term*nos hominis competentes excessit , illud dauidicum recordaueris do-
cumeritum , in quo ille venena adulaeionum deuitans, ait : Corripiet me
iustus in misericordia, et arguet me, oleum autem peccatoris non impin-
guat caput meitm . Oleum namque peccatoris adulatio est, quae leui qua-
dam , et suaui vnctione caput interioris hominis-, quod est cor, quasi vn-
gendo dinitidat. Melius ergo sibi esse dixit propheta Dauid , ab homine
iusto argui, vel moneri, quam a quouis adulatore laudari . Recte autem
adulatorem peccatoris nomine denotauit, cuius id maximum ante oculos
Dei, et detestabile est peccatum, aliud Corde tenere , aliud ore proferre.
De talibus enim et in alio psalmo dich : Molliti sunt sermones eins super
oleum , et ipsi sunt iacula. De iusto autem dich: Loquitur veritatem in
corde suo ,et non egit dolum in lingua sua. Vt autem in his rebus quae-
uis hominum subtilitas , nullo vnquam laudation's titulamento , creduli-
tatem mentis tuae attrahat in consensu, ad ipsius D. N. IESV Christi euan-
gelioa ilia gesta conuertere, et inuenies, ilium dominantium dominum
magnum nobis dedisse inter humanas laudes humilitatis exemplum. Hanc
ergo excole, hanc magistram habeto, hanc tibi inter laudationum illece-
bras arbitram pone. Quanta portio ex his, quae homines adlaudando
tribuunt, vel quanto tempore tuasit,haec non permittas placidis auribus
audire, quia ficta .
g. Postremo hapc sancta humilitas, subductis a te omnium simulationum
illecebris, tunc tibi caelum aperiet, quum tibi in aure dixerit: Quia
terra es . Tunc te in ilia vera societate hereditatis Dei introducet, quum
te in omnibus admonuerit: Quia homo es, et peccator . Et quum vniuer-
sas rationes ex his , quae ad te pertinenr, in hums humilitatis supputatio-
ne prospexeris, miram rem dicam, inuenies homines ad honoris tui cumulum
A P P E N D I X X. 28?
tuulum augmîntando minuere , hanc vero solam minuendo plus addere .
Quantum ergo magnus es ( sicuti ait Salomon ) tantum te humilia . Quia
et quum multos gubernaueris , non est tarnen perfectio , si hoc , quod mi-
ius est, tu solus restiteris, quern gubernare non possis . Tunc enim vere
aliis praeibis, quum prius praeiueris tibi. Nec enim malis nunc ego , sed
quam maxime bonis haec loquor. Nam si ad magisterium Dei respicias,
non solum peccatori, sed sanctis data praecepta sunt . Dicitur et illis
verbum Veritätis, non tarnen vt fiant boni, quod sunt, sed ne fiant ma-
l i , quod non-sunt . Credo autem , quia bonis plus hoc , quod purum, quod
sincerum est, placeat . Nam Deus noster non tantum dulcibus adoran-
tium se precibus, quantum innocentia, et simplicitate placatur, plus illis
aurem inclinans, qui sinceram, puramque ei mentem offerunt, quam qui
suauia orationum intulerint blandimenta. Non enim ad alium mihi de
vana gloria , aut superbia visum est Ioqui, nisi ad te quicumque prior es
aliis; qui etsi non recipia's , tarnen omnes haec ingerunt, omnes bian-
diuntur, omnes extollunt, nemo ex illis id offerens , quod ita dulce sit, vt
tarnen a peritulo longe sit . Nec enim miror, omnibus esse in promptu,
quia laudare potentem, sicut nec labor, ita nec tirÄor est .
4. Tibi igitur me oportuit haec humiiitatis instrumenta porrigere,
tibi gubernaculi, quamuis et ipse habeas, etiam hoc superfluum addere
moderamen . Quia ibi semper elationis fortior ventus est, vbi honoris
fortior altitudo . Cupio ergo te ante oculos Dei, quibus nuda est abys-
sus humanae conscientiae, humili corde semper incedere, quia scriptum
est •. Super quem (inquit Dominus) requiescet Spiritus meus, nisi super
humilem , et trementem verba mea Cupio, te omnia mandata Christi ser-
uare, et quum ilia operibus bonis adimpleas , illud, quod ipsis apostolis
dictum est, recordari. Ait enim illis.: Et quum haec omnia feceritis,
quae mando vobis , dicite : quia serai inutiles fuimus, quae debuimus fa«
cere , fecimus : id est, non ex dono tamquam liberi,sed ex debito tamquam
serui . Nullus enim quamuis perfectus in omnibus vir , ita aliquan-
do haec praeoccupauit, quae Deo sunt placita, vt prius aliquid illi foe-
nerans, non debitor fuerit, sed exactor . Quis enim aliquid habet, quod
ab illo non datum est ? Aut quis, sicut Apostolus ait, prior dedit i lli ,
et retribuetur ei ? Quo ni am omnia eu ipso , et per ipsum , et in ipso, ipsi
gloria in secula'. Amen.
Ecce haec est vera ilia 3 et Christiana humilitas- In hac eos, quibus
praesides, optime gubernabis . In hac victöriam ex omni vitio pot-
eris promereri , Deo hoc , quod viceris, tribuendo , non tibi . Nam quod
aliquoties patientia victa vitia iterum vires accipiunt, nihil aliud est,
mihi crede , nisi quia non dicimus Deo, quod belligerator ille Dauid,
bella Domini bellans : In te ( inquit ) inimicos nostros ventilauimus, et
in nomine tuo spernimus insurgeâtes in nos. Et iterum : Quia non vir-
tute sua potens est vir ; Dominus infirmum^facit aduersarium eius . Sed
forte respondetur mihi : Ergo et Deo non agimus gratias , non referimus
laudes ? Crçdo, quia agimus gratias, potest fieri; sçd verbo tenus, sed in
Eom. VII. O 0