
ad aeternitatis templum vasa viuentia in sinu propriae sponsionis por-
Exod.18.15. tant . Hinc diuina voce praecipitur ,vt in Aaron pectore rationale iudi-
etc« cii vittis ligantibus imprimatur ; quatenus sacerdotale cor nequaquam cogitationes
fluxae possideant, sed ratio sola constringat .
a. Nec indiscretum quid,rel inutile cogitet,qui ad exemplum aliis
constitutus, ex grauitate vitae semper debet ostendere , quantam in pectore
rationem portet . In iudicii rationale, quod in Aaron pectore ponitur , praecipitur
, vt duodecim patriarcharum nomina describantur. Ascriptos etenim
patres semper in pectore ferre est antiquorum vitam sine intermissionc
cogitare . Tunc sacerdos irreprehensibiliter graditur , quum exempla pa-
trum praecedentium indesinenter intuetur : quum sanctorum vestigia sine
cessatione considérât, et cogitationes illicitas deprimit,ne extra ordinis
limitem operis pedem tendat . Debet rector subtili semper examine bona,
malaque discernere ; et quae , vel quibus, quando, vel qualiter cùngruant,
studiose ^cogitare : nihilque proprium quaerere , sed sua commoda propin,-
quorum deputare .
Gr. Reg. Past. j . Sit rector operatione praecipuus : vt vitae viam subditis bene vi-
p. i. c. 3. uendo denunciet, et grex , qui pastoris vocem , moresque sequitur , per
Ixod. 29. 22. exempla melius, quam per verba gradiatur. Per diuinam legem praecipitur
: Sacerdos in sacrificium armum dextrum accipiat, et separatum , vt
non solum sit eius operatio vtilis, sed etiam singularis : nec inter malos
tantummodo, quae recta sunt, faciat, sed bene quoque opérantes subdi-
tos , sicut honore ordinis superat, ita etiam morum virtute transcendat.
Sacerdoti in esu pectusculum cum armo tribuitur; vt quod de sacrificio
praecipitur sumere, hoc de semetipso auctori discat immolare . Et non
solum peccatori quae recta sunt, cogitet, sed spectatores suos ad sub-
limia armo operis inaitet.
4. Nulla praesentis vitae rector appetat, nulla pertimescat , blandi-
menta mundi respecto intimo terroris despiciat. Terrores antem consi-
Gr.Reg. Past, derato internae dulcedinis blandimento contemnat . Sit rector singulis
p. 2. c. 5. compassione proximus, prae cunctis contemplatione suspensus , vt et per
pietatis viscera in se infirmitatem ceterorum transférât, et per speculations
altitudinem semetipsum quoque inuisibilia appetendo transcendat ,
al. injirm» de- ne aut alta petens proximorum infima despiciat , aut infimis proximorum
ipiciat. congruens appetere alta relinquat. Pastores non solum sursum sanctum
caput ecclesiae videlicet Dominum contemplando appetunt , sed deorsum
quoque ad membra illius miserando descenJiïnt .
j . Hinc Moyses crebro tabernaculum intrat, et exit, et qui intus in
contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis vrgetur . Intus Dei
arcana considérât , foris onera carnalium portât. Ipsa scilicet Veritas per
lucae 6. 12. susceptionem nobis nostrae humanitatis ostensa, in monte orationi in-
haeret, miracula in vrbibus exercet, imitationis videlicet viam bonis re-
ctoribus sternens, vt si etiam summa contemplando appetunt, necessita-
tibus tamen infirmantium compatiendo misceantur . Qui regimine pastoral!
sunt aliis praelati, tales se exhibeant, quibus subiecti occulta sua prodere
3ere non erubescant; vt quum tentationum fluctus paruuli tolerant, ad
«astoris mentem quasi ad matris sinum recurrant . Et hoc quod se in-
quinari pulsantis culpae sordibus praeuident, exhortationis eius solatio,
ac lacrymis orationis lauent. - . .
6. Sit rector internorum curam in exteriorum occupations non mi- rwSnuens,
exteriorum prouidentiam in internorum solicitudine non relinquens, P* 2' c' 7-
ne aut exterioribus deditus ab intimis corruat, aut solis interioribus oc- <
cupatus, quae foris debet, proximis non impendat. Sacerdotibus per le- E«chie.. 44.
gem praecipitur, vt tondentes , tondant capita sua , vt videlicet curae
temporalis solicitudines, et quantum necesse est, prouideant, et tamen
recidantur citius , ne immoderatius excrescant: dum igitur et per admi-
nistratam exteriorem prouidentiam corporum vita protegitur , et rursus r _
per moderatam cordis intentionem non impeditur , capilii in capite sa* ' t Ctbg.
cerdotis et seruantur, vt aurem cooperiant, et resecantur , ne oculos
claudant. _ . ,
7. Necesse est,vt rector solerter inuigilet,ne hunc cupido placendi
hominibus pulset; ne quum studiose interiora penetrat , quum prouide
exteriora subministrat, se magis a subditis dijigi , quam veritatem quae-
rat, ne quum bonis actibus fultus,a mundo videtur alienus, hunc Aucto-
ris reddat extraneum amor suus : hostis Redemptoris e st, qui per recta
opera , quae facit, eius vice ab ecclesia amari concupiscit , quia adulteri-
nae cogitationis reus est, si placere puersponsae oculis appetit, per quern
sponsus dona transmisit . Necessarium valde rectoribus est , vt cura re-
giminis tanta moderaminis arte temperetur, quatenus subditorum mens,
quum quaedam recta sentire potuerit,sic in vocis libertatem prodeat,
vt tamen libertas in superbiam non erumpat ; ne dum fortasse immoderatius
linguae eis libertas conceditur , vitae ah his humilitas amittatur •
8. Oportet igitur, vt rectores boni sic placere hominibus appetant,
vt suae aestimationis dulcedine proximos in affectum veritatis trahant:
non vt se amari desiderent, sed vt dilectionem suam , quasi quandam viam
faciant, per quam corda audientium ad amorem Conditoris introducant .
Difficile quippe est , vt quamlibet recta denuncians praedicator, qui non
diligitur j libenter audiatur. Omne hoc,quod praemisimus, rite a recto-Gr. Reg.Past,
re agitur, si supernae formidinis , et dilectionis spiritu afflatus studiose p. 2. c. xi.
quotidie sacri eloquii praecepta meditetur,vt in eo vim solicitudinis, et
erga caelestem vitam prouidae circumspectionis , quam humanae conuersa-
tionis vsu indesinenter destruit, diuinae gdmonitionis verba restaurent: et
qui ad' vetustatem per societatem secularium ducitur, ad amorem semper
spiritualis patriae 'compunctionis aspiratione renouetur.
9. Quia igitur , qualis esse debeat pastor , superius ostendimus , nunc r
qualiter doceat, demonstremus . Non vna , eademque cunctis exhortatio
congriiit , quia nec cunctos par morum qualitas astringit. Saepe namque ’
aliis officiunt, quae aliis prosunt: quia et plerumque herbae , quae haec
animalia nutriunt, alia Occident, et lenis sibilus equos mitigat , catulos
jinstigatj et medicamentuiii, quod hunc morbum imminuit, alteri vires iun-
Tom.VJI. G g