
gustatus aer ordinatione Dei cogatur, et exprimatur in ventos,
quorum inspiramine et fructus germen concipiat, aestiuusque ardor
temperiem sumat, quum pleiades ignitae solis ardoribus in-
canduerint.
3. Verni autem interdum angelorum intelliguntur spiritus, qui
a secretis Dei ad salutem humani generis per vniuersum mundum
mittuntur. Item nonnumquam venti incentores spiritus p.oni soient
, pro eo quod malae suggestions flatu ad terrena desideria
iniquorum corda succendunt, secundum quod scriptum est : Toilet
turn ventus vrens .
C A P V T XXXVII.
De nominibus ventorum .
i .lP r im u s ventorum cardinalis septemtrio , frigidus , et niualis,
flat rectus ab axe , et facit arida frigora, et siccas nubes : hic et apar-
ctias. Circius, qui et thrascias , hic a dextris septemtrionis intonans,
facit niues, et grandinum coagulationes. Aquilo ventus, qui et bo-
reas vocatur, ex alto flans, gelidus, atque siccus, et sine pluuiai
qui non discutit nubes, sed stringit : vnde et non immerito diaboli
formam induit, qui iniquitatis frigore gentilium corda constringit.
2. Secundus ventorum cardinalis subsolanus, qui et apeliotes.
Hic ab ortu solis intonat, et est temperatus. Vulturnus ipse, qui
et caecias vocatur, dexterior subsolani . Hic dissoluit cuncta, atque
desiccat. Eurus , ex sinistro latere veniens subsolani, Orientent
nubibus irrigat.
3. Tertius ventorum auster, plagae meridianae cardinalis, qui
et notus, ex humili flans,humidus,calidus,atque fulmineus, ge-
nerans largas nubes, et pluuias laetissimas, soluens etiam flores .
Euroauster , calidus ventus, a dextris intonat austri. Libonotus,
vel austroafricus ventus est temperatus, calidus a sinistris austri
spirans.
Cap. XXXVII. n. 1. Primus ventor.
cardinal* Quatuor 9 quos hic cardinales
vocat 9 lih. 13. Etymolog. principales appellat
. Nam cardinales illic duos tantum
nominal septemtrioncm , et austrum > neque
a scptcmtrione illic , sed ab Oriente
incipit. Vid. Plin. lib. 2. ca p .ij. GR.
3. Libonotus . Mendose libri 0. etiam
Bedae , euronotus • Idem etiam eurono••
tus > qui et euroauster • GRIAL •