
5* DE NATVRÄ RËRVM.
torum habet ecclesia. Primam enim figuram bicornem habet :se«
cundam sectilem : tertiam dimidiam ex maiore: quartam figuram
plenam habet: quintam iterum dimidiam ex maiore : sextam iterum
sectilem : septimam bicornem. Eodem constat numero etiam distri-
butjo charismatum , quae per Spiritum sanctum toti ecclesiae con-
feruntur . Septima autem semis , et vicesima secunda semis , in SUO
orbe media e s t . CeteräTproportionales sunt.
C A P V T X I X .
L,
De Lunae cursu.
I. ■ innawi per alios ortus, et occasus, Hyginus ait, necesse est
moueri,non stare, idque facilius, quam de solis luce intelligitur.
Quia quum a sole accipiat lumen, et ita nobis lucere videatur, non
est dubium, earn moueri potius, quam stare. Terris autem vicina
luna breuiori orbe conuertitur, et iter,quod sol in diebusccclxv.
peragit, ista per triginta dies percurrit. Vnde et antiqui menses
in lunae , annos autem in solis .cursu posuerunt.
2. Itaque luna per tricenos dies duodenis vicibus cursum per-
.ficiens, consummat annum secundum hebraeos, aliquibus diebus
adiectis: secundum romanos bissexto semel in quadriennio vnius
diei adiectione celebrato . Cuius etiam augmentis, decrementisque
mira quadam prouidentiae arte omne , quod gignitur, alitur, atque
crescit. Nam et defectui eius compatiuntur elementa, et processu
eius, quae fuerint exinanita , cumulantur, vt animantium cerebrum
maritimorum j siquidem echinus, ostreaeque in augmento lunae pie-
CAP.
currit. Verba sunt interprctis A ra ti, nu*
wero dierum lunae tantum mutato . GR*
2. Itaque luna per tricenos • • . celebrato
. Verba sunt Ambr.lib. 4. c* 5. GR.
lb. Nam et defectui . . . feruntur •
Ambrosii cap* 7. GRIAI* .
lb. Uchinus, ostreaeque etc* Dracon-
titts loc. cit. Crescat et inclusum capite
genus omne cerebri, - Ht minuantur aquaef
luna minucnte , liquentes etc. Plura dc
his dixi in nota. AREV.
mores reperm feruntur.
mente has nos species turn hie, turn etiam
in Etymologiis reform animus . Sectilem
autem, non sextilem, ex veteribus libris
appcllamus , dimidiam , vel semissem .
GRIAL,
lb. In textu Grialii erat, tertiam dimidiam
ex maiore . AREV.
Cap. XIX. n. 1. Lunarn per alios ortus
. . . potius quam stare . Verba sunt
Hygini omnia , licet non continenter apud
eum legantur . GRIAL .
lb. Terris autem vicina luna. , . per-
C A P V T X X .
De eclipsi tolls.
x. S o l e r a sapientes dicunt altius currere : lunam autem proximam
esse terrae . Haec ergo, dum deorsum ad idem signum , vel lineam,
qua sol vehitur , conuenerit, obiicit se so li, et tenebray totius or-
bis efficit. Quod tantum intermenstruo contingit. Nam tunc luna
in eadem parte signi est, qua sol vehitur, ideoque fit illi proxima ,
et oppositione sui obscurari ab oculis nostris lumen eius videtur:
veluti si aliquis oculis manum expansam opponat, quanto magis
id fecerit,eo minus ilia videri poterit: quanto autem procul dis-
cesserit, eo magis illi omnia poterunt apparere.
2. Simili itaque ratione quum ad solis locum, vel lineam luna
peruenerit, tunc proxima ei esse videtur, et radios eius ita corara
oculis nostris obscurare, vt lumen non possint eiicere . Quum autem
luna ab eo loco discesserit ,tunc sol lumen e iic it,et ad ocu-
los nostros transmittit. Quapropter ita soli obiicitur lun a,sicut
lunae opponitur terra: quae vtraque lumina quum ad terras non
perueniunt, defecisse dicuntur. Alii autem dicunt, defectum solis
fieri, si foramen aeris, quo sol radios fundit,aliquo spiriru contra*
hatur ,siue obturetur . Hoc physici, et sapientes mundi dicunt.
3. Ceterum doctores nostri mystice huius eclipsis mysterium
in Christo dixerunt esse completum tunc,quum interruptoaeterni
foederis cursu insolito, turbata ordinem suum elementa perdide-
runt, quum sacrilegae factum coniurationis sol iste verus horre-
scens , insertis in populo iudaico errorum tenebris, paululum semet-
ipsum per mortem abscondit,ac de cruce depositus, sese in sepul-
cro abditus obscurauit , donee tertia die augustior soiito huic
;mundo,id est, gentibus claritatis suae potentiam praesentaret: ad
sieut sol in virtute sua refulgens , tenebras operti seculi illuminaret *\
■ Cap. XX. n . I . Solem sapientes di-
Scunt . . . transmittit. Totus locus ex Hy-
; gini lib. 4, cap. 4.. de luna. GRIAL.
I lb. Pro vehitur in nonnullis mss.bis est
vtitur, et fortasse legeadum vertitur. AR.
2. Si foramen aeris , etc. QuodAna-
ximandro placuit. Plutarch. 2. de placit,
cap. 20. et 24. GRIAL .
Tom.Vll. E