
tinent ipsi lumen,fäctae sunt Ulis tenebrae : dum sustinent fulgorem,
in obscura node ambulauerunt.
C A P V T X V I I I .
De lumine lunae.
i . .iA i It sanctus Augustinus In psalmi decimi expositione. Quue-
ritur , inquit, vnde habet luna lumen . Duae tantum cpiniones tra-
duntur , sed quae sit harum verax, dubium fertur, quemquam scire
posse. Alii namque dicunt, proprium earn lumen habere, globi-
que eius vnam partem esse lucifluam , aliam vero obscuram, et dum
mouetur in circulo suo, eandem partem, qua lucet, paulatim ad
terras conuerti, vt videri a nobis possit, et ideo prius quasi cor-
tiiculato lumine fulge t.
2. Nam et si formes pilam ex parte media candidam, ex parte
obscuram , tunc earn partem, quae obscura est, si coram oculis
habeas, nihil candoris aspicies : quum coeperis illam candidam partem
paulatim ad oculos conuertere, primum veluti cornua cando-
doris videbis : dehinc sensim crescet, donee tota pars candens op-
ponatur oculis , et nihil obscurum akerius partis videatur; quam si
denuo paulatim conuerteris , incipit obscuritas apparere, et caiidor
minui, donee iterum ad cornua redeat, ac sic totus candor ab oculis
auertatur , et sola iterum obscura pars possit videri. Quod fieri
dicunt, quum lumen lunae videtur crescere vsque ad quintamde-
cimam ,e t rursus vsque ad tricesimam minui, et redire ad cornua,
donee penitus nihil in ea lucis appareat.
3. At contra alii dicunt jlunam non suo folgere lumine , sed
a sole accipere lumen. Sol enim illi loco superior e s t , Hinc eue-
n it , vt quando sub illo est, parte superiore luceat, inferiore vero ,
quam habet ad terras, obscura s i t . Quum vero ab illo discedere
coeperit, illustretur ex ea parte, quam habet ad terrain, incipiens
a cornibus. Sicque paulatim, sole longius discedente, pars omnis
subterior illuminatur, donee efficiatur quintadecima luna. Postdi-
midium autem mensem, quum coeperit ex alio semicirculo propin-
quare so li, quanto magis superiore parte illustratur, tanto magis
Cap.XVIII. n. I. Augustinus in ps.xl Et lib.}, de Senes, cap. 1$, GRIAL.
ab ea parte, quam terris auertit, non potest excipere radios solis,
et propterea videtur decrescere.
4. Illud certe manifestum e st, et cuilibet aduertenti facile co-
gnitum , quod luna non augeatur ad oculos nostros, nisi a sole
recedendo , neque minuatur, nisi ad solem ex parte alia propin-
quando . Ab illo ergo accipit lumen , et quum sub illo est, semper
exigua est : quum vero ab illo longius abcesserit, fit ampla ,
suoque ambitu plena. Si enim suo lumine vteretur , necesse erat,
semper earn esse aequalem , nec die xxx. exilem fieri: et si suo lumine
vteretur , huius numquam eclipsis fieret.
5. Ceterum , quantum ad intellectum pertinet mysticum , luna
huius mundi speciem tenet: quia sicut ista menstruis completioni-
bus deficit,ita mundus ad conflationem temporum currens, quo-
tidianis defectibus cadit. Luna quippe elementi sui varietate di-
uersis cursibus desinit, vt crescat: crescit, vt desinat. Sed ideo al-
ternis vicibus comtnutationeui sideris repraesentat, vt doceat, homines
ex ortu morituros, et ex morte victuros: atque ideo quum
senescit, mortem corporum prodit : quum augetur, aeternitatem in-
dicat animarum .
6. Nonnumquam veroeadem luna etiam ecclesia accipkur, pro
eo quod sicut ista a sole , sic ecclesia a Christo illuminatur. Sicut
enim luna deficit, atque crescit, ita ecclesia defectus habet, et or-
tu s . Frequenter enim defectibus suis creuit, et his meruit ampliari y
dum persecutionibus minuitur, et confessorum martyrio coronatur.
Item sicut luna larga est roris, et dux humentium substantiarum >
ita ecclesia baptismi,et praedicationum . Et quemadmodum ,luna
crescente, crescunt omnes fructus, atque ea minuente, minuuntur,
non aliter intelligimus et ecclesiam , in cuius incremento profici-
mus cum tpsa . Quum vero persecutionem patitur,et minuitur , et
nos cum ilia patimur, et minuimur.
7. Item sicut septem formas habet luna, sic tot gratias meri-
4. Si enim suo lumine vteretup.. .
exilem fieri . Verba sunt Hyvini cap. de
tuna . GRIAL .
<5. Sicirt enim Luna deficit. . . coro-
Batur . Ambrosii sunt verba libj±. r.S.GR.
lb. Larga roris. Ambr. lib.^.c 7. GR.
lb. Crescunt omnes fructus: fo rte,
crescunt omnes fiuctus . Dr aeon tins pag.
213. lib. 1. V. 733.. et seqq. Qui lunae
crescente globo iubet aequota crescant -
Fluctibus adiectis ,,crescant cumfantibus
amnes . Vide notam. AREV.
7. Item sicut septem formas . Fad.
tib.2. Etymol. totidcmquc species assignat
lunae Clemens lib. 6. Strom, ex Seleucho
mathematico . E x quo et Iiidori ipsius