
tum T ib i, acceptumque , si a me offerretur, futurum
esset: tarnen, ne id facere auderem , impedie-
bar quum ingenuo quodam pudore , conscientia-
que tenuitatis meae , tum maxime amplitudinis
tuae contemplatione 5 quae quanta s i t , quantique
fieri ab omnibus debeat, non poteram non intel-
ligere . Ac destitissem plane , fateor, ab eo Tibi
offerendo , omqemque istam cogitationem peni-
tus abiecissem , nisi i s , quern proxime nominaui,
Franciscus Lorenzana Cardinalis grauissima sua
auctoritate intercessisset 5 qui quidem dubium ,
ac verecundantem suadendo , atque hortando , ac
tantum non iubendo, cogendoque ad id impulit,
quod me vides modo facere , timide quidem, ac pu-
denter , sed tarnen obsequentissime , vt decet , et
humillime . Et sane qui facere poteram , vt ei mo-
rem non gererem ? Nec vero hie quidquam aliud >
etsi postulare id a me locus videtur, de illius vi-
ri laudibus atti'ngam : quod minime necesse est
apud Te , qui eum et iam inde a prima pueritia
plane cognitum, ac perspectum habes , et obser-
uare etiamnum, ac diligere , non secus atque pa-
rentem filius , perseueras . Sed ad Isidorum ac-
cedamus. Ést hie profecto communis omnium nostrum
, quicumque Hispani nati sumus, magister ,
et parens. Sed praeter communia cetera , sunt illi
tecum quaedam propria , quae faciunt , vt iure
quodam vestro vterque , et ille , perfecta iam eius
operum editione , venire ad Te debeat, et Tu vi-
cissim aduenientem excipere. Rexit ille, at quanta
ceterarum sedium approbatione,,ne dicam , inuidia!
rexit Hispalensem ecclesiam ; idemque Concilio To-
letano IV. omnium celeberrimo praefuit, et luculen-
tissimos canones digessit. Vides igitur, E m in en t is -
s im e P r in c e p s , quam istud opus proprie ad Te respi-
ciat, qui exemplo Parentis optimi, Serenissimi Hi-
spaniarum Infantis Ludouici Borbonii, vtramquè se-
dem Toletanam , et Hispalensem singulari pruden-
tia regis, et sanctissimis moribus informas. Suc-
currebat etiam illud, quod Ioannes Grialius Philip-
po III. Hispaniarum Regi Catholico iam olim sug-
gessit , dum Regiam Matritensem Isidori operum
editionem illi nuncuparet 5 cuius Isidori , inquit,
ipse a stirpe genus ducis . Sed gratius fortasse , iu-
cundiusque Tibi accidet, quod Notkerus Balbulus
Salomonem , Constantiensem deinde Episcopum ,
seculo nono praemonebat, quum aliquot rerum ec-
clesiasticarum scriptores illi commendaret,, Libri,
,, a i t , Isidori Hispalensis Episcopi Etymologiarum.
„ nomine titulati, omnimoda te perficiunt seientia.