
1er. 3- x.
Isaî. 30. 20.
seq.
Apod Michae-
2m. 4. 10.
Cap. LVI. De
appetitu laudis
humanae ,
vel fauoribus
adulant iünrs .
Gr. Mor. 13.
24. n. 28.
Taio 5. 13.
Gr.Mor.4.28.
n. 51*
Prou. fii 10*
sunt, peccata carnis experti, si aliis integritate stantibus , ipsi nec post
damna resipiscant t Quid dicturi sunt, si quum multos, et ajios secum
deferunt, hie expectanti Domino nec semetipsos reducunt ! Dicendum est
lapsis, vt prSeterita admissa considèrent, atque imminentia deuitent , qua.
tenus transactas cuipas ad memoriam reuocent, et pollui in fortuitis eru-
bescant . Per Ieremiam prophetam Dominus dicit : Si dimiserit uir vxe-
rem suam, et ilia recèdent duxerit virum alium, numquid reuertetur ad
earn vitra ! IVum quid non polluta , et contaminata erit mulier ilia ? Tx
autem fornicata es cum amateribus multis ; tamen reuertere ad me, dicit
Dominus.
2. Ecce de fornicante, et relicta muliere argumentum iustitiae propo-
nitur , et tamen nobis post lapsum redeuntibus non iustitia , sed pietas
exhibetur . Hinc vtique colligamus, si nobis delinquentibus tanta pietate
parcitur, a nobis sic post delictum redeuntibus quanta improbitate pecca-
tur, aut quae ab illo erit improbis venia, qui non cessât vocare post culpam .
Isaias propheta dicit : Erunt oculi tui uidentes praeceptorem tuum : et au-
res tuae audient uerbum post tergurn monentis . Quasi enim coram posi-
tus Deo quisque verba monitionis eius praecepta cognoscit ; adhuc enim
ante eius faciem stare est necdum eu'm peccando contemnere . Quum ve-
ro derelicto bono innocentiae, iniquitatem eligens appétit, terga iam in
eius faciem mittit.
3. Omnipotens Dominus quasi post tergurn nos subsequens monet ,
qui etiam post culpam ad se redire persuadet. Auersum reuocat,com-
missa non respicit , reuertenti sinum pietatis expandit. Vocem ergo post
tergurn monentis audimus, si post peccata humili, et contrito corde re-
uertimur . Debemus igitur pietatem vocantis erubescere , si iustitiam vo-
lumus formidare, quia tanto grauiori improbitate contemnitur , quanto
et contemptus adhuc vocare non dedignatur. Per Ieremiam prophetam
Dominus dicit : Et Denies usque ad Babylonem, ibi liberaberis. Babylon
quippe confusio interpretatur . Saepe enim quis postquam in confusion
nem vitiorum ceciderit, erubescens mala, quae perpetrauit, ad poeniten-
tiam redit, seque a suis lapsibus bene viuendo erigit. Quid ergo iste
nisi vsque ad Babylonem venit, et ibi liberatus est ? Nonnumquam quisque
erubescens mala , quae fecit, se contra se erigit, et bene operando
ad statum rectitudinis redit, In Babylone itaque liberatus est, qui per
diuinam gratiam ostenditur etiam de confusione saluatus .
. I» Omnis homo, qui ex eo,quod agit, humanas laudes appétit, testent
in terra quaerit . Qui autem de actibus suis omnipotenti Domino
placere festinat, testem se habere in caelo considérât. Quum multi mala
gesta laudibus exaltant, inde fit , vt incessanter crescat culpa fauoribus
enutrita . Curari autem vulnus negligitur, quod dignum praemiis , Jau.
deque videtur . Bene itaque per Salomonem dicitur : Fili mi , si te lacta-
uerint peccatores, ne acquiesças . Peccatores enim lactant , quum vel per-
petranda mala blandimentis inferunt, vel perpetrâta fauoribus extollunt.
Quid .enim aliud peccare , quarp occumbere? Sed quia peccantera laudibus
Bus1 prosequuntur , quasi extinctum sub verborum suorum aggere abscon-
duntur. Arundinem mox vt aura tetigerit, in partem alteram fertur.
Et quid per arundinem nisi carnalis animus designatur, qui mox fauore,
vel detractione tangitur, in partem quamlibet inclinatur?
( 2. Si ab ore cuiusquam aura fauoris flauerit, appetitus laudis humanae
hilarescit. Extollitur, totumque se quasi ad gratiam inflectit : sed
si inde ventus detractionis erupit,vnde laudis aura veniebat, mox hunc
quasi in partem alteram ad vim furor inclinât . Ne paulâtim , atque inul-
te crescere debeat a^ulatio , statim , et sine mora est oris gladio ferien-
da, et per zeli iustitiam funditus extinguenda. In enangelio fatuis virgi-
nibus cum increpatione dicitur : Ite potius ad uendentes, et emite vobisy
venditores quippe olei adulatores sunt : quoniam in accepta qualifier
gratia vanis suis laudibus nitorem gloriae offerunt, quasi oleum vendant
. Principale corporis nostri caput est . Appellationis enim capitis
ea, quae principatur corpori, mens vocatur. Impinguat ergo caput oleum
peccatoris, quum demulcet mentem fauor adulantis . Si fauores suos quisque
audiens ad superni iudicii Considerationem redit, ac ne de his apud
occultum arbitrium grauetur, metuit, quasi expurgationis igne ad magni-
tudinem claritatis exçreuit ,et vnde incendium trepidationis sustinet, inde
clarius fulget -
1. Quum certe nouimus, quod maledictum scriptura sacra prohibet,
cur rectc aliquando fieri dicimus , quod vitare eodem sacro eloquio non
ignoramus ? Sed sciendum nobis est, quod scriptura sacra duobus modis
maledictum memorat . Aliud videlicet, quod approbat, aliud , quod da-
mnat.. Aliter enim maledictum profertur iudicio iustitiae, aliter li-uore
vindictae . Maledictum iudicio iustitiae , ipso primo homine peccante ,
prolatum est, quum audiuit : Maledicta terra in operibus tuis . Maledictum
iustitiae iudicio profertur , quum ad Abraham dicitur : Maledicam
maledicentibus tibi - Rursus quia maledictum non iudicio iustitiae, sed
iiuore vindictae promitur, voce Pauli praedicantis admonemur , qua ait :
Bénédicité , et nolite maledicere : et rursum : A ’eque maledici regnum Dei
possidebunt. Deus omnipotens maledicere dicitur, et tamen maledicere
hotnini prohibet ; quia quod homo agit malitia vindictae, Deus non
facit nisi examine, et virtute iustitiae .
2. Quum sancti viri maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc
ex voto vltionis j sed ex iustitia examinis erumpunt. Intus enim subtile
Dei iudicium aspiciunt, et mala foras exurgentia, quin maledicto debeant
ferire , cognoscunt ; et eo in maledicto non peccant, quia ab interno iudicio
non discordant. Petrus apostolus in offerentem sibi pecunias Simo-
nem sententiam maledictionis in-torsit, dicens : Pecunia tun tecum sit in
perditionem. Qui enim non ait, est-, sed si fly non indicatiuo, sed optati-
uo modo se haec dixisse signauit . Elias denique dtiobus quinquagenariis
ad se venientibus dixit : Si homo Dei sum, descendat ignis de caelo , et
consumât vos. Quorum vtroriimque sententia quanta veritatis ratione
ÿoaualuit, terminus causae, mopstrauit . Nara et Simon etiam perditions
Totn.VII, M m
i . îiî Eaang«»
ho in. 12. 11.3.
Match. 25. g B
Mox. 25 . 8-
cap. Lvrr.
Qaaliter sacra
scriptura ma-
ledicti promat.
sententiam •
Taio 3 .3 .
Gr.4. Mor. 6«
Gen. 3. 17.
Gen. 12. 3.
Rom. 12. r/j,
(. Cor. 6. 10.
Act. 8.20.
4. Reg. 1. 12.