
a semetipso, et in semetipso, Deus excelsusj Deus in Dèo, Deus cum
Deo, Deus in homine, et homo in Deo. Verus homo natura, et huma-
nitate , verus Deus potentia, et maiestate . Praecepit Dominus Iesus Chri-
stus ecclesiae suae facere, quae ipse fecit, credere , quod docuit, spera-
re , quod promisit. Qui dignatus est ad nos humiliter venire , et inter
nos xxxiii. annos,etvi. menses carnaliter, et clementer habitare . Cuius
eonceptio, et passio in aequinoctio vernali, et cuius natiuitas in solstitio
hiemali , kalend, ian. eius Circumcisio , et eius baptismus in iahuario , die
vi. kalend, april, eius Resurrectio f 'm. nonas maj. eius in caelum Ascen-
sio , vbi regnat cum Patre , et Spiritu sancto in secula . _
38. Omnes APOSTOLI discipuli, non omnes discipuli apostoli; apo-
*toli enim graece , missi latine dicuntur . Discipuli, qui discunt plene. '
30. SIMON PETR VS tribus nominibus appellatur . Primo a parenti-
bus Cephas , deinde Simon , tertio Petrus . His autem duobus nominibus
nominauit ilium Deus . Simon , qui interpretatur obedient. Petrus ag«o-
scetis . Prior piscator piscium , postea piscator factus -est hominum , quern
Christus vt piscem in rete electionis tenuit, quando, vt post se veniret,
ilium vocauit. Ipse est agnitor Christi , clauicularius regni, ecclesiae fun-
damentum , princeps apostolorum , filius Ioanna , frater Andreae , ortus
vico Bethsaida prouincia Galilaeae , quae est iuxta stagnum Genesareth .
Tertius in ordine secundum Ióannem, primus secundum Matthaeum , confessor
'primus filii Dei, discipulus amator Domini,et negator. Cónfiten-
do laudatus , praesumendo elatus, negando lapsus, lacrymando purificatus,
confusione probatus , passione coronatus . Cui nomen ex opere datur ,
titulus ex merito potestatis imponitur. Virtutibus, et signis seculo cla-
ruit , pedum gressu feruidum mare calcauit. Praeteriens vmbra morbidos
sanauit, potestate viuos morti tradidit, mortuos virtute in vitam susci-
tauit. Claudis dementia gressus redintegrauit . Paralyticis flaccida membra
in proprium statum reparauit . Simonem Magum , et maleficum , caelum
conscendentem, ad terram elisit,sub Claudio Caesare Antiochenam
fundauit Ecclesiam . Sub Nerone vero rexit Romam : praedicauit Pontytm,
Galatiam , Bithyniam, Cappadociam, ceterasque confines prouincias . Iudaeis
dumtaxat praedicans circuisse deprehenditur, qui ad vltimum propter Simonem
Magum , licet Dei occulto nutu , Romam peruenit, ibique praedicans
euangelium xxv. annorum eiusdem vrbis tenuit pontificatum . Sexto
autem , et xxx. anno post passionem Domini sub Nerone Caesare, vt voluit,
cruci suspensus est. Cuius natalitium ni. kal. iul. celebratur , sepultus
in Vaticano ab vrbe Roma ad Orientem ( forte , occidentem ) tertio miliarió .
40. PAVLVS apostolus, qui et primum nominates est Saulus, Pau-
lus, quod interpretatur mirabiiis, vel pius . Saulus autem interpretatur
impius. Saulus itaque,id est, impius christianos persequens. Paulus autem
, id est, pius populis Christum praedicare (sic). Praedicans pastor, prae-
clarus praedicator , egregius doctor gentium , aduocatus iudaeorüm . A
Christo electuSjde caelo vocatus , feliciter increpatus, in terram prostra-
tus, oculatus cecidit, caecatus surrexit, persecutor saeuus , charitate plenas j
Vas electionis, ex lupo ouis . Vocatione nouissimus', praedicatione primus,
in lege Gamalielis discipulus, in euangelio Christi seruus. In Iudaea ge-
nitus, de tribu Beniamin ortus, plus omnibus laborans, multo latius de
ceteris praedicans, ab Ierusalem vsque ad Illyricum in circuitu euangelium
Dei docens, cuius miracula refulgent clara . Raptus in tertium caelum
conscendit. Pythonis spiritum iinperando damnauit . Adolescentem
mortuum suscitauit. Caecitate magum perculit : claudo proprium incessum
reformauit. Dirae serpentis morsum non sensit, sed igni arsuram dédit.
Patrem Publii a febribus orando sanauit, passiones incredibiles pro Christo
sustinuit. A iudaeis, et gentibus plagas pertulit , miseriam, et labo-
rem , sitim, et famem, frigus, et nuditatem , ter virgis caesus, semel la-
pidatus, très vices naufragatus, die, ac nocte in profundo maris dimer-
sus , mille periculis, et plagis percussus, in careeres trusus , catenis ligatus ,
a iudaeis'gentibus traditus . In sporta per murum euasit dimissus. Poe-
nis arctatus ferarum rabiem patitur, in carcere vinctus terrae motu facto
absoluitur. Hic secundo post passionem Domini anno ab Anania in
Damasco baptizatur , et post haec omnia Romae biennio in custodia fuit :
per octo x. deinceps annis nationes occiduas perfecte edocendo expletis,
et sub Nerone eodem die, quo Petrus crucifixus . Idem in via Ostiensi
truncatus , ibique cum honore sepultus .
41. ANDREAS apostolus Domini, frater Simonis Petri, in natiuitate
Petro primus, in ordine pontificatus tertius . Gente galilaeus, de Bethsaida
ciuitate ortus-, qui fuit piscator prius, postea faefus est Christi discipulus.
Cum rete, et naui pisces de mare trahebat, ipse, vt piscis, rete
retentus magno piscatori adhaerebat . Relinquens rete simul, et nauem , se--
eutus est felix mundi redemptorem . Secutus et Saluatorem Dominum ,
et factus est piscator , et praedicator hominum, secutus est Christum vsque
ad crucis exaltacionerri, cuius vestigia ipse viriliter tenuit vsque ad
crucis passionem . Andreas enim virilis, vel decorus interpretatur : vere
virilis , et viriliter fecit, quia Christum crucifixum barbaris populis praedicauit
, et crucem eius mirabiliter laudauit, et mirabiliter credidit, et
rogauit. Hie itaque euangelizauit iuxta mare Caspium , Scythiam , Mace-
domam , et Achaiam , in quibus populos multos Christo acquisiuit. Ar-
dore summae charitatis in Christum, et in Christi crucem repletus fuit,
iustitia , et sanctitate, et pietate fere omnes praecellit . Paratam nam-
que sibi crucem vt yidit, innenarrrabili, et inaestimabili gaudio,et ex-
ultatione repletus ait, O bona crux , 0 praeclara , 0 pretiosa, 0 crux satt-
eta , 0 sanguine Christi , velut' margaritis, ornata , 0 tamdiu quaesita , et
desiderata , suscipe me , rogo , et redde me magistro meo Christo . Crucem
mortis ministram non timuit, sed nimio amore earn adamauit, et am-
plexit. Magistrum nanvque incomprensibili charitate conspcxit , ideo pa-
tibulum non timuit , etsi sensit . Tunc alacer crucem asceqdit , quia vsque
ad mortem magistro obediuit . Beatus biduo patibulo pendens, et
vultu angelico clare resplendens, populis praedicando non cessauit : popu-
lus haec mirabiliter et vidit, et audiuit , a cruce euna soluere cum magno