
me odire, quae odis, amplecti, quae diligis. Obtemperet mens mea man.
datis tuis , et voluntas mea voluntati tuae concordet : vt nihil turpe , mi.
hil iniustum , nihil inhonestum, nihil indecens , vel impiurn in conscien-
tiae meâe delectamento obortum inhaereat : sed amore tuo intentio mentis
anhelaus iustitiae, et pietatis opérant assequatur. Sit autem opus mun-
dum , et oratio, sicut praecipis,in occulto, vt non ad oculum seruiam
quasi hominibus placiturus, legum tuarum admonita,et patrum honestis*
sima gesta scire me permitte , et factis implere concede . Ab omni la-
queo peccati me retrahe, et ab omnium errorum labe suspende . Disci-
plinae tuae repagulis semper astringe , et ne vlterius décidant, firmissime
tene . Trahe me post te , et duc, quocumque placet, et ne dimittas vlla-
forte , Muer- tenus retrogradum terga rursum diuerti : sim in tuo timoré solicit us_, ia
tere . amore perfectus, in fide constans, in spe nullatenus dubius, dilectione
proximi ferueam, odii ardore non vrar, nec inuidiae liuore tabescam .
37. Sanctum semper opus, inspira, vt cogitem, compelle , vt faciam ,
suade,vt diligam , confirma , vt teneam, custodi, ne perdant . Mater, et
regina septem principalium vitiorum superbia non ingrediatur, nec re-
quiescat in domicilio cordis meij neque soboles eius mihi adhaereat, id
est jgulae concupiscentia ,-fornicatio, auaritia, inuidia, ira, tristitia, vana
gloria . Da autem mihi e contrario profundam humilitatem, qua curue-
tur altitudo superbiae : da mensuratam abstinentiam , qua superfiua .ven-
tris refrenetur edacitas . Da castitatem, cordis munditiam 5 qua immunda
luxuria sopiatur : da velle largifluum ad erogandum eleemosynam, quo
tenax auaritia respuatur. Da perfectae dilectionis amorem, quo zelus ex-
tinguatur inuidiae . Concede tolerantiae patientiam , per quam ira superata
deficiat : tribue aeterni gaudii spem , quo tristitiae amaritudo demul-
ceatur': fac deinde sic intrinsecus in meute de bono opéré gloriari in te ,
vt vanae gloriae foris ex me procedat iactantia .
g8. Dona etiam mihi in omnibus tenere iustitiam , magnanimitatem ,
temperantiam : et fac , me cum simplicitate esse prudentem : vt et beatam
vitam sinceriter agam , et malum prudenter refugiam : atque fraudulen-
tam, et deceptoriam astutiam diaboli , ne me per speciem boni fallat ,
vt et discernere rarionabiliter valeam , et praeuidere : fac me post haec
mitem , et beneuolum , pacificum , et mansuetum , modestum , et verecun-
dum, reuerentem, et trepidum , aequum, et sine simulatione veridicum ,
et sine dolo rationabilem , bonisque concordent, in vigiliis , et ieiuniis,
et oratione constanter strenuum : da etiam in mansuetudine moderatum
habere sermonem , et amico subinde frui silentio : vt loquar , quod conde-
«et ; taceam , quod loqui non oportet : vel quidquid ex virtutum fructibus
conferre dignaberis mortificata iactantia , patrona seruet humilitas ,
39. Da sine aliquo errore prauae religionis immaculatam tibi serua-
' re fidem, et iuxta fidem digmvm esse operarium : vt fidem rectam opéré
prauo non polluam : et quem bene credendo confiteqr , male viuendo non
denegem : quemque strenua fide sequor , actu negligentiae non offenstem :
fac 5 me in sancto conuçrsantem proposito sequi iustitiam > diligere misericordiam
} amare veritatem , refutare mendacium , falsum nihil meditari,
vel loqui : te indesinenter timere , religionem venerari, pacem cum omnibus
sine dolo tenere , discordes ad concordiam reuocare, charitatem insi-
mulatam offerre , nullum scandalizare , nulli me praeferre, sed inferiorem
omni infimo iudicare, principibus, et potestatibus in nullo resistere , in
omnibus ©btemperare, reuerentiam , et honorem exhibere senioribus , obe-
dientiam, et charitatem aequalibus offerre, gratiam opportunae dilectionis
iunioribus ostendere , fraterna onera, siue pericula aequanimiter susti-
nere,amicum velut animam meam venerari, parentem , et proximum sicut
meipsum diligere, cunctisque simul prodesse , non obesse , nulli nocere ,
nulli aduersari, nullum calumniari, nulli offendiculum ponere, nullum iudicare,
nulli detrahere, nullum condemnare , nulli iniuriosum esse, nullius
carpere vitam, nullius explorare rectam semitam , de me tantum esse solicitant
, malum pro malo nequaquam rependere , iniuriarum mearum nec
memorem vllatenus esse, nec vindicem , sed omnem bonitate superare ma-
litiam , maledicenti benedictionem parare , aduersa pati, non inferre , inimi-
cum vt amicum diligere, conuicia, et contumelias irascentium sustinere,
non rependere, iniuriae cito obliuisci, offenso me festinanter ignoscere ,
ad veniam concedendam semper paratum esse, aliéna non concupiscere ,
nec occasione qualibet anferre , mea vero non habentibus misericorditer
erogare, debitum debitori dimittere, reformare , quod inique direptum
est,pignus reddere mutuanti, et nihil alienum apud me retinere, esurien-
tem deinde reficere , sitientem potare, hospitem colligere, nudum operi-
re , visitare languidum , requirere carceratum , consolari tristem , afflicto ,
et lugenti compati, non habenti praebere neccssaria , victum, et vestitum
diuidere cum egeno, amplecti indigenam , fouere domesticum, amare pe-
fegrinum , redimere captiuum, suscipere aduenam , tueri pupillum,et or-
phanum, suffragari viduae, subuenire oppresso , praestare auxilium desola-
to , dirumpere colligationes impietatis , confractos relinquere liberos , et
omne onus dirumpere, velut quaeque praeceptorum tuorum documenta
declarant, ardenter exquirere , diligenter legere , prudenter tractare, festinanter
exercere, desideranter implere.
40. Auerte, Domine , a vanitate oculos meos , et transgressas meos ab
iniustitiae semitis . Non recipiant aures meae opprobrium aduersus proximum,
neque relicta veritate pruriant audire fabulas vanitatis, aut verba
mendacii : neque lingua mea pruriat detrahere , aut maledicere principi,
aut sacerdoti, aut cuiquam ' subsequenter hominum , Non sit scurrilis , nec
vaniloqua, non maledica,non dolosa. Non decipiam proximum , bonam
dicens viam illius , quum maligna fortasse patuerit, sed humili compas-
sione commotus, loquar priuatim veritatem , vt; auertatur ab errore , et
siquidem audierit,saluetur anima illius, et meorum ( sicut scriptum est)
operiatur multitudo peccaminum . Sim in audieitdo festinus , in respon-
dendo moderatus. Non scientia infler , non arrogantiae tumore distendar,
sed sermone, et opéré bono redundans, humilis semper existam , vt sur-
gam, non decidam, erigar , non subruar, ascendant, non descendant . Non
A a a 2